minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Statuta nova


Indice




1476 STATUTA NOVA





[p. 79]
1

1. Prohemium.

In Dei nomine, Amen. Anno Domini nostri Jesus XPI millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto, indictione decima et die XXVIII mensis februarii.

Attendentes magnifici et excelsi domini D. D. Priores libertatis et Vexillifer justitiae populi florentini una cum eorum venerabilibus collegiis ad quasdam constitutiones seu correctiones sta- tutorum civitatis Pisarum editas secundum jussum et litteras dictorum D. D. per providos viros ser Guasparem olim ser Gulielmi de Franchis, ser Petrum olim Antonii de Roncionibus, ser Matteum Johannis Fauglia, Dominicum olim domini Urbani de Ceuli, Leonardum olim Antonii de Vernagallis et Johannes olim Mattei Setarum, omnes pisanos cives una cum spectabilibus viris Potestate et Capitaneo dictae civitatis Pisarumz et postmodum legitime confirmatas per Priores et Collegia eiusdem civi- tatis Pisarum sub die XII praesentis mensis februarii vel alio veriori tem- pore ut constat publico instrumento exinde rogato manu ser Simonis Dini notarii publici et tunc militis socii dicti domini Capitanei nec non ad quamdam provisionem de dicto praesenti mense februarii editam per oppor- tuna consilia populi et communis Florentiae per quam dictis magnificis et excelsis dominis et Vexillifero justitiae cum dictis eorum venerabilibus Col- legiis et duabus partibus eorum fuit concessa plenissima auctoritas exa- minandi dictas constitutiones, easque corrigendi, approbandi et impro- bandi, ordinandi et alia fiendi de quibus et prout in dicta provisione con- tinetur et fit mentio, visis igitur et diligenter inspectis et examinatis dictis constitutionibus et ordinibus per dictos sex cives pisanos facti statutis et ordinatis et omnibus in eis contentis vigore dictae provisionis de qua superius fit mentio et omni meliori modo, via et iure quibus magis et melius potuerunt, facto prius inter eos solemni scruptinio et demum ob- tento partitu et servatis servandis secundum ordinamenta dictae civitatis Florentiae corrigendo, addendo et minuendo, approbaverunt, confirma- verunt, deliberaverunt, statuerunt et reduxerunt dictas constitutiones et omnia et singula per dictos sex cives facta, constituta et ordinata in om- nibus et per omnia prout infra et sub infrascripto tenore et forma, videlicet.

1.1. I. - "De instantia causae principalis ordinariae et dilationibus ad pro- bandum per testes in ea.


[p. 83]

In primis quod potestas et quisquam alius iudicans civitatis Pisa- rum teneatur et debeat quamcumque causam litem et controversiam quae coram ipsis vel altero eorum verteretur, si sit principalis et ordinaria expedire, diffinire et terminare per sententiam diffinitivam infra terminum duorum mensium cum dimidio dierum utilium a die litis contestatae vel pro contestata habitae numerandorum, quamquidem litem statim lap- sis decem diebus utilibus a die decursi peremptorii pro legiptime contestata haberi voluerunt et in causa procedi posse et debere ad omnes actus perinde ac si expresse lis contestata fuisset, reservantes nihilominus tam actori quam reo omnes et singulas exceptiones, oppositio- nes ac defensiones cuique ipsorum competentes usque ad finem causae. In ipsa vero causa lite et eius instantia litigator qui in ea intendit suam intentionem per testes probare teneatur et debeat testes inducere et suam intentionem per testes probare infra spacium viginti dierum utilium a iam dicta die numerandorum salvo quod si reus voluerit aliquid per testes legiptime probare contra personas testium ab actore productorum vel dicta eorum vel etiam in casibus a iure permissis pro sua defensione infra terminum quinque dierum utilium a die publicationis testium nu- merandorum audiatur et idem in actore volente probare per testes contra personas et dicta testium pro parte rei inductorum infra iam dictos quin- que dies servetur et praedicta locum habeant in causa ordinaria principali.

1.2. 2. - De instantia causae principalis extraordinariae et dilationibus ad probandum per testes in ea.

Si vero fuerit causa extraordinaria, tunc dictus Potestas et quislibet alius iudicans Pisanae civitatis teneatur et debeat ipsam causam, litem et controversiam expedire, finire et terminare per sententiam diffinitivam infra spacium duorum mensium dierum utilium a die litis contestatae vel pro contestata habitae numerandorum, quamquidem litem statim post lapsum quinque dierum utilium a die porrectae petitionis numerandorum pro contestata haberi decreverunt et in causa procedi posse et debere ad omnes actus perinde ac si lis legiptime contestata fuisset, reservantes ni- hilominus utrique litigantium omnes et singulas exceptiones oppositiones et defensiones eis et cuique ipsorum competentes usque ad finem causae.
[p. 84]
In qua causa, lite et controversia quisque litigator qui intendit in ea de sua intentione vel defensione per testes probare possit, teneatur et debeat testes inducere et suam intentionem vel defensionem per testes pro- bare infra spatium decem dierum utilium a iam dicta die litis contestatae vel pro contestata habitae numerandorum salvo quod reus ipse volens legiptime per testes probare contra testes ab ipso actore inductos et dicta eorum et alias in casibus a iure permissis pro sua defensione infra termi- num trium dierum utilium a die publicationis testium computandorum audiatur et idem in actore volente contra personas testium pro parte rei inductorum vel dicta eorum legiptime probare infra iam dictos tres dies servetur, post lapsos vero terminos suprascriptos ad probandum per te- stes in causa nullus litigantium audiatur.

1.3. 3. - De poenis impositis actoribus si praedicta non servaverint.

Quod si dominus Potestas vel alius quisque iudicans causam ipsam litem et controversiam infra suprascriptos terminos videlicet duorum men- sium cum dimidio in causa ordinaria utilium et duorum mensium utilium in causa extraordinaria per sententiam causam diffinientem non expedi- verit nec terminaverit, ex tunc instantia ipsius causae principalis ipso iure finita sit, et finita esse intelligatur, ipseque iudicans reum ab observatione iudicii absolvat et absolvere teneatur et actorem in expensis legiptimis in causa factis condemnet. Quas nisi prius reo restituerit vel taxatas reo differente recipere vel citato non comparente deposuerit mandato iudi- cantis, actor iterato de eodem agere non possit, his quae dicta sunt lo- cum habentibus in causa principali.

1.4. 4. - De instantia primae appellationis causae ordinariae et dilationibus ad probandum per testes.

Porro si quidem fuerit primae appellationis causa eo casu iudicantes qui de dicta prima appellatione cognoscunt in causa ordinaria teneantur et debeant ipsam appellationis causam per diffinitivam sententiam diffi- nire et terminare infra spatium duorum mensium utilium a die decursi heremodicii computandorum in qua primae appellationis instantia teneatur et debeat uterque litigator tam appellans quam appellatus volens de sua intentione vel defensione per testes aliquid probare ipsos testes inducere
[p. 85]
et per ipsos probare quidquid intendit et vult infra terminum decem die- rum utilium a die decursi heremodicii computandorum, quod si litigator aliquid ex praedictis contra testes ab altera parte in ipsa instantia induc- tos vel dicta eorum aliquid legiptime probare voluerit per testes, infra spatium trium dierum utilium a die publicationis testium numerandorum hoc facere possit, postea vero neuter litigantium ad probandum per te- stes in ipsa primae appellationis causa audiatur, et haec locum habeant in causa ordinaria primae appellationis.

1.5. 5. - De instantia primae appellationis in causa extraordinaria et dila- tionibus ad probandum per testes.

Si vero fuerit causa extraordinaria primae appellationis, hoc casu iudicantes de ipsa causa cognoscentes teneantur et debeant ipsam appel- lationis causam diffinire et terminare per sententiam causam de qua agitur diffinientem infra unum mensem utilem a die decursi heremodicii nume- randum. In qua etiam causa quisque litigantium ad probandum per testes admittatur infra terminum sex dierum utilium a die decursi here- modicii numerandorum et ad opponendum et probandum legiptime per testes contra testes adversae partis in dicta instantia inductos et dicta eorum infra tres dies utiles a die ipsorum publicationis computandos au- diatur, postea vero ad probandum per testes nullatenus audiatur.

1.6. 6. - De poena iniuncta appellanti si praemissa non servaverit.

Quod si iudicantes praefati ipsam primae appellationis causam infra terminos super scriptos videlicet duorum mensium utilium in causa ordi- naria et unius mensis utilis in causa extraordinaria per sententiam causam ipsam de qua agitur diffinientem non expediverint nec terminaverint ex tunc ipsius primae appellationis instantia ipso iure sit finita ipsaque ap- pellatio sit et esse intelligatur ipso iure deserta, primaque sententia rata et firma maneat et exinde iudicantes ipsi dictam appellationem fore desertam primamque sententiam ratam et firmam esse pronunciare te- neantur et appellantem appellato in expensis legiptimis condemnare, prae- dictis in causa primae appellationis locum habentibus.
[p. 86]

1.7. 7. - De instantiis causarum nullitatis diffinitivae sententiae, restitutionis in integrum et reductionis ad arbitrium boni viri et dilationibus ad probandum per testes et poena iniuncta actoribus.

Declarantes propterea quod ea quae supra dicta sunt de temporibus instantiae primae appellationis et dilationibus in ea dandis serventur et servari debeant sub distinctione praedicta causae ordinariae et extraordi- nariae singula singulis congrue referendo et ea omnia quae supra dicta sunt in capitulo posito sub rubrica de poenis impositis actoribus locum et vires habeant in causis nullitatis diffinitivae sententiae et restitutionis in integrum et reductionis ad arbitrium boni viri principaliter a diffinitiva sententia petitae.

1.8. 8. - De instantia secundae appellationis causae ordinariae et extraordi- nariae et de poena appellanti iniuncta.

Statuentes insuper quod si fuerit causa secundae appellationis ordi- naria vel extraordinaria eo scilicet modo quo secundum iura municipalia Pisanae civitatis secunda appellatio est permissa eadem omnia quae su- perius dicta sunt de temporibus instantiae primae appellationis et dilatio- nibus in ea dandis et de poena iniuncta appellanti si non servaverit prae- missa serventur et servari debeant sub distinctione praedicta causae or- dinariae et extraordinariae vires et locum habeant in causa secundae ap- pellationis singula singulis congrue referendo.

1.9. 9. - De instantiis et dilationibus in causa appellationis ab interlocutoria et absolutoria.

Volentes praeterea quod ea quae supradicta sunt de causa primae appellationis extraordinaria et dilationibus in ea dandis serventur et lo- cum habeant in causa appellationis interpositae a sententia interlocutoria eo casu tantum quo ipsa interlocutoria ferretur incidenter vel emergenter in causa sive ante litem contestatam vel pro contestata habitam sive post si ab ipsa secundum iura municipalia Pisanae civitatis potuerit appel- lari, et in causa appellationis interpositae ab absolutoria ab observatione iudicii si ab ipsa appellatio secundum iura municipalia praedicta sit per- missa, alias non.
[p. 87]

1.10. 10. - De exceptione non facienda in et de causis forataneorum.

Declarantes etiam quae supra dicta sunt de temporibus instantiarum causarum principalium et appellationum in eis et qualibet earum dandis et de aliis prout supra continetur et scriptum est serventur et servari debeant et vires et locum habeant in causa vel causis forata- neorum qui non sint de civitate Pisarum vel eius districtu ita quod pari modo et ordine tractentur et finiantur.

1.11. 11. - De dilationibus dandis in productione instrumentorum.

Instrumenta autentica in quacumque causa instantiarum praedicta- rum usque ad sententiam per quemcumque litigantium produci possint, dum tamen per hoc non impediatur quin sententia infra dicta tempora suprascriptarum instantiarum feratur, nisi definitio totius causae vel ali- cuius articuli commissa fuerit consilio sapientis quo casu productio in- strumentorum fieri non possit, et productio praedictorum instrumentorum fiat et fieri debeat saltem per sex dies ante finem temporis instantiae praefixi.

1.12. 12. - De cessionibus dilationum in omnibus causis.

Praefatas autem dilationes et quaslibet earum supra tam in princi- palibus causis quam appellationum expressas, cedere volumus ipso iure cuilibet litigantium etiam si nulla ipsarum per Iudicem data aut concessa fuisset.

1.13. 13. - De mensibus utilibus et quot dierum sint, et quae sint causae extraordinariae.

Et quia superius fit mentio de mensibus utilibus et causis extraordi- nariis ad hoc ut de praedictis nulla possit dubitatio exoriri declaraverunt quod quilibet mensis utilis de quo superius fit mentio sit et esse intelli- gatur triginta dierum utilium tantum; causae vero extraordinariae sint et esse intelligantur omnes et singulae causae lites et controversiae in qui- bus non fit vera litis contestatio et etiam in quibus summariae et de plano
[p. 88]
proceditur et iuris ordine non servato et omnes et singulae causae lites et controversiae in quibus agitur de quantitatae librarum centum monetae currentis et non maiori, vel de re valente dictas libras centum et non plus et ab inde infra, quo casu iudicans quisque de tali causa cognoscens possit procedere summarie et de plano ipsamque finire et expedire cele- riter veritate comperta prout viderit fore iuris, servata tamen forma supra in secundo capitulo tradita.

1.14. 14. - De citationibus ad respondendum positionibus.

Ad respondendum autem positionibus et interrogationibus in causa factis sufficiat in quacumque causa etiam principali bina citatio in qua- rum qualibet duorum dierum utilium dilatio concedatur, die ipsius cita- tionis in termino computata. Quod si bis citatus personaliter vel domi contumax in respondendo fuerit sine iusta et evidenti causa, pro con- fesso habeatur de his quae in ipsis positionibus et interrogationibus con- tinentur.

1.15. 15. - De petitione consilii sapientis.

In consiliis vero petendis et exhibendis per iudicantes ea omnia et singula observare decreverunt et eo modo et forma de quibus et prout alias in statutis Civitatis praedictae continetur et expressum est sub poena librarum centum sibi auferenda et communi Florentino applicanda, haec tamen illis adiiciendo quod dictum consilium peti debeat a quo- cumque litigantium ad minus per sex dies utiles ante finem instantiae cuiuscumque causae aliter illud petens non audiatur, ac etiam, cum in dandis nominibus iudicum non suspectorum a litigantibus calumniose et animo iudicium protelandi inderdum iuris periti non nunquam qui iura non noverunt, interdum doctores in sepulcris reconditi dantur et nomi- nantur, ideo huiusmodi abusibus et malitiis occurrentes providentur ut deinceps consilio sapientis concesso per iudicantes quoscumque, de ce- tero partes pro die sequenti iuridica monitae esse intelligantur ad no- mina iudicantium non suspectoram in cedulis danda, ut hactenus
[p. 89]
consuevit, in quibus non nisi doctores iuris canonici vel civilis vel utriusque, viventes et cognitos inscribere debeant, quod si quis scolarem vel iurium imperitum aut doctorem mortuum inscripserit, iudex illum reijcere et non admittere teneatur: et nihilominus talis huiusmodi inscribens poe- nam librarum decem incurrat Camerae Comunis Florentini vice qualibet applicandam, quod si binis cedulis eadem die dictorum judicum datis partes ipase minime concordes in electione dicti consultoris inventae fue- rint possit teneatur et debeat dictus iudicans sub dicta poena librarum centum Communi Florentini applicanda, intra tres dies utiles a die petitionis consili eas concordiam cogere et compellere mulcta indicta et captis pignoribus procedendo etiam ad detemptionem personalem et alias prout ipsi oportunum visum fuerit. Qui consultor sic electus ea omnia et sin- gula exequatur ad quae per ordinamenta praedicta astrictus esse cogno- scatur infra illas et sub illis poenis de quibus supra fit mentio, proviso quo pendente termino dictis consultoribus ad reddenda eorum consilia per dicta ordinamenta dato, tempora instantiarum cuiuscumque causae interim non labantur.

1.16. 16. - De citationibus ad sententias.

De citationibus ad sententias ferendas et de tenore et forma earum et de poenis iudicantibus et de poenis impositis notariis curiarum ut scri- bant dies utiles voluerunt ea omnia et singula servari quae per ordina- menta novissima Pisanae Civitatis de praedictis et eorum quolibet lo- quentia, statuta et ordinata sunt in omnibus et per omnia.

1.17. 17. - De instantiis compromissorum et coactione arbitrorum.

De compromissis autem per arbitros et arbitratores expediendis, sta- tuerunt et praesenti firmaverunt edicto quod omnia compromissa sine termino facta, spatio trium mensium continuorum a die facti compromissi computandorum finiantur, et per lapsum dicti termini finita esse intelli- gantur, declarantes et condentes quod quilibet iudicans Pisanae civitatis ad petitionem alterius partis vel ambarum teneatur et debeat cogere ipsos arbitros et arbitratores realiter et personaliter ipsosque detinendo et
[p. 90]
mulctam eis indicendo ad terminandas causas, lites quaestiones et controver- sias eis commissas infra terminum in compromisso contentum, vel ubi terminus non esset expressus in compromisso infra dictum terminum trium mensium sub poena florenorum centum auri camerae Comunis Florentiae applicandorum in qua ipso facto ipse iudicans incurrat nisi praedicta adimpleverit cum effectu ut supra dictum est.

1.18. 18. - De iudice secundarum appellationum.

Insuper animadvertentes quod in civitate Pisana non est deputatus iudex seu iudicans secundarum appellationum et nullitatum licet olim iudex earum esset officium novae Curiae pupillorum quod in praesentia- rum vacat in Civitate praedicta et quod multae retroscriptis temporibus discordiae inter litigantes exortae fuere quisnam dictarum secundarum appellationum iudex esset, ideo ad tollendas omnes ambiguitates statue- runt et ordinaverunt quod Potestas Civitatis Pisarum qui erit pro tem- pore sit et esse debeat dictarum secundarum appellationum et nullitatum iudex competens ita quod a D. Capitaneo, qui est secundum alia ordi- namenta Civitatis Pisarum iudex primarum appellationum et nullitatum in causis a ducentis florenis infra, appelletur et appellari debeat, quo- tiens huiusmodi secunda appellatio interponi permissa est per statuta Ci- vitatis praedictae, ad dictum dominum Potestatem, dummodo non sit ille idem qui tulit sententiam in causa principali, quo casu appelletur et provocetur ad eius successorem, et interim, donec dictus successor ve- nerit, tempora data ad diricturam deponendam et ad heremodicium mit- tendum et alia tempora instantiae non currant, sed statim currere inci- piant ipsa die qua dictus successor officium ceperit: et praedicta vindi- cent sibi locum in causis futuris tantum.

1.19. 19. - De executione rei iudicatae et instrumentorum.

Sententiae, lauda, arbitria et arbitramenta quae dari et ferri
[p. 91]
contigerit in futurum auctoritate quorumcumque statutorum civitatis Pisanae vel alias quomodolibet in quibuscumque causis et negociis civilibus exe- cutioni mandentur et mandari possint et debeant summarie et de facto incipiendo etiam a captura personae perinde ac si talis contra quem lata et data fuerint esset legiptime exbannitus et in banno positus et pro- nuntiatus pro debito in talibus sententiis, laudis, arbitriis et arbitramentis contentis secundum quod per formam capituli brevi Pis. Communis positi sub Rub. "De capiendo homines pro debito", de tali banno disponentis ordinatur, post decem dies a die prolationis sententiarum talium, laudorum, arbitrorum et arbitramentorum proxime numerandos, vel postquam transiverint in rem iudicatam nisi ab eis fuerit legiptime provocatum, vel petita reductio ad arbitrium boni viri et eadem executio fiat et fieri possit et debeat de quocumque instrumento debiti, mutui depositi et accoman- digiae et de quolibet alio instrumento dummodo sit exequibile, clarum et liquidum et non exigat aliquam probationem et declarationem ipsius ita tamen ut dicta instrumenta et quodlibet eorum quae peterentur exe- cutioni mandari producantur ab illo in cuius persona loquuntur vel eius procuratore legiptimo vel habente iura a creditore vel ab herede vel ha- bente causam ab ipso creditore. Et fiat antequam detur licentia capturae fides iudicanti vel curiae de his quae sunt necessaria ad legiptimationem personae executionem petentis. Et praedicta fiant et fieri debeant etiam si in eis vel aliquo eorum non esset appositum pactum quod debitor elapso termino capi possit, ordinantes praeterea ac statuentes quod qui- cumque captus vigore praedictarum sententiarum, laudorum, arbitriorum et arbitramentorum vel quorumcumque instrumentorum aut alias quomo- dolibet se non legiptime captum ostenderit, aut capturam ipsam inlegip- timam fuisse iudicanti constiterit vigore quietationis et pacti de non pe- tendo, solutionis aut falsitatis, et id probaverit, possit teneatur et debeat dictus iudicans eum [aliquem] capi facientem dicto iniuram passo con- demnare de facto in solidis quadraginta sibi ab eo exsolvendis pro quolibet die quo sic captus et detemptus permanserit et ipsum sic inglegiptime ali- quem capi facientem ad dictos solidos quadraginta pro quolibet die ipsi capto numerandos viribus sui officii personaliter vel in bonis cogere et compellere possit omni tam iuris quam facti exceptione remota penitus et reiecta.

1.20. 20. - De causis mercantilibus et earum instantiis.


[p. 92]

Quaestiones et causae mercantiles dependentes ex facto et traffico mercantiae inter mercatores tantum sive inter artifices tantum vel inter mercatores et artifices, mercantiliter tractentur, cognoscantur et termi- nentur per dictum Dominum Potestatem civitatis Pis. ad eius solitum bancum iuris, qui hactenus locumtenentis consulum curiae mercatorum in civitate Pis. fuit, summariae, de plano, sine strepitu et figura iudicii, iuris ordine non servato, sola facti veritate comperta, diebus feriatis et non feriatis exceptis feriis in honorem Dei, nec fiat distinctio inter quos- cumque illa vertantur, hoc tamen modo et ordine in praemissis servato quod si quidem causa fuerit ponderis vel valoris librarum decem vel ab inde infra, dictus D. Potestas et locum tenens porrecta sibi tali quali pe- titione ab actore in scriptis reoque ad respondendum citato et visis et auditis iuribus utriusque partis teneatur et debeat dictam causam per eius diffinitivam sententiam decidere et terminare prout iuri et aequitati vi- derit convenire, si vero causa fuerit ponderis vel valoris a dictis libris decem usque in centum et a libris centum usque in quingentis et ab inde supra, praemissa omnia et singula serventur et servari debeant dum- modo in qualibet dictarum causarum in quibus ageretur de quantitatibus supra expressis si ab aliqua partium fuerit postulatum dictus D. Po- testas et locum tenens teneatur et debeat uti consilio mercatorum partibus non suspectorum videlicet in causa decem librarum usque in centum quat- tuor, a libris vero centum usque in quingentis sex et ab inde supra, de- cem. Qui mercatores modo et forma praemissis electi huiusmodi electio- nem acceptare teneantur causam et causas et partes audire, libros et scripturas diligenter examinare et super ea vel eis relationem in scriptis dicto D. Potestati et locumtenenti facere, et haec omnia infra tempus et terminum eis per dictum iudicantem statuendum sub poena librarum vi- ginti quinque pro quolibet incurrenda et Camerae Communis Florentiae applicanda. Volentes ut antequam mercatores ipsi ad praedicta exequenda procedant, de bene et legaliter ac omni vi odio prece premio et qualibet humana gratia remotis referendo, solemniter in manibus iudicantis iura- mentum praestent. Quam quidem praedictotum mercatorum relationem D. Potestas ipse vel locum tenens sequi teneatur et debeat et secundum eam diffinire et terminare talem causam infra terminum quadraginta die- rum currentium a die datae petitionis numerandorum. Ita et tantum qua- rumcumque mercantilium causarum instantiam durare voluerunt et non ultra, easdemque poenas tam iudicanti quam parti de quibus supra
[p. 93]
statutum et ordinatum est impositas esse si causas ipsas non expedierit vel expediri fecerit decreverunt. A quibuscumque sententiis vel earum aliqua modo et forma praemissis latis nullatenus appellari nec remedio nullitatis illas aut earum aliquam infringi voluerunt, sub poena librarum ducen- tarum cuique contrafacenti tollenda et Camerae Communis Florentiae ap- plicanda. Et nihilominus, poena commissa vel non, talis sententia ratha maneat et exequi debeat prout alias per supra ordinata statutum est.

1.21. 21. - De causis vertentibus inter cives pisanos.

Item considerantes quod alias per statutum et ordinamenta civitatis Pis.7 seu reformationes eiusdem in effectu statutum fuit quod praefactus D. Potestas de quaestionibus librarum quinque vel ab inde infra possit cognoscere et decidere de facto et de quaestionibus a libris quinque supra usque in libris quadraginta vertentibus inter cives pisanos teneatur et debeat facere et ordinare quod extrahantur tres cives pisani prout latius in dictis reformationibus continetur, statuerunt reformationes praedictas ampliando quod ubi per illas disponitur de libris quinque extendatur ad libras decem inclusive et ab inde infra et ubi disponitur de libris qua- draginta extendatur ad libras centum inclusive ut supra et procedatur in dictis causis eo modo et forma et prout et sicut in dictis reformationibus continetur.

1.22. 22. - De civibus et praestantiatis non conveniendis alibi quam in curia D. Potestatis.

Insuper advertentes quod cives pisani et alii prestantiati et subeun- tes onera in Civitate praedicta et eius burgis et subburgis gravia et diversa incomoda dispendia et iacturas substinent quotidie ex eo quia passim et indistincte extra civitatem praedictam ad instantiam cuiuscumque per- sonae loci collegii societatis et universitatis officii et officialis ad iudicium evocantur. Et quod valde obsonum et indignum videtur cum in Civitate pisana sit continuo Dominus Potestas qui est iudex ordinarius et potest et debet de quacumque causa et lite in curia sua vertente et quae modo quopiam contra aliquem movetur cognoscere et terminare, quod ad alios
[p. 94]
iudices vel magistratus contra pisanos cives vel praestantiatos in dicta Civitate recursus habeatur et oporteat eos non sine ipsorum gravibus damnis et impensis sub aliis iudicibus litigare cumque per superiora ordi- namenta brevitati litium sit valde consultum et celeritati consequendae iustitiae opportune provisum, ideo hac costitutione ad conservandam dicti D. Potestatis iurisdictionem et ad superfluas et inutiles expensas subdi- torum amovendas statuendum duxerunt quod de cetero nullus civis pisanus vel prestantiatus et subiens onera in Civitate ipsa aut in eius burgis et subburgis possit et debeat quoquo modo directe vel indirecte aut aliquo quaesito colore citari cogi conveniri aut ad iudicium trahi ad petitionem singulae vel publicae cuiuscumque personae loci communis col- legii societatis et universitatis, officii aut officialis cuiuscumque solum et dumtaxat pro causis et negociis civilibus nisi coram D. Potestate Civitatis praedictae et eius curia, attento maxime quod idem D. Potestas vigore sui officii unicuique breve et expeditum iustitiae complementum submi- nistrare potest et debet nec opus est ad alium pro commodiore et cele- riore iustitia consequenda quoquo modo recurri. Et quod alias intra pi- sanos a dictis magnificis Dominis simile decretum extitit celebratum quod si quis huius constitutionis trangressor extiterit poenam librarum du- centarum Camerae Communis Florentiae applicandarum ipso facto incur- rat et nihilominus omnia et singula acta et gesta per quemcumque contra praesentis constitutionis formam nulla sint ipso iure et nullam executionem mereantur non obstantibus quibuscumque in contrarium editis quibus per hac derogatum esse intelligatur etiam si de illis mentio spetialis fieri de- beret. Et praedicta in praesenti capitulo contenta non habeant locum in civibus, magistratibus et officialibus Civitatis Florentiae.

1.23. 23. - De donamentis mulierum et dotis confessione.

Item considerantes quam plures lites, discordias et controversias an- nis superioribus exortas inter cives pisanos praedictos et continue vigere super petitionibus donamentorum mulierum eis datorum a viris vel aliis eorum contemplatione in domibus dictarum mulierum antequam tradu- cantur a viris, quae quidem donamenta secundum veterem at laudabi- lem Pis. Civitatis consuetudinem pleno iure ad ipsas mulieres vel earum heredes spectabant et in talibus donamentis petendis et consequendis in
[p. 95]
bonis quondam viri vel eius heredum praecipuum ius ipsis mulieribus competebat, hoc vero tempore huiusmodi donamenta quia data et facta mulieribus ipsis a viris vel aliis eorum respectu post contractum matrimo- nium per verba de praesenti et sic lege prohibente minime valere et tenere nec mulieribus ius petendi aut consequendi illa competere nonnulli iurisconsulti asseruerunt. Unde cum plurima damna eisdem mulieribus et earum heredibus provenerunt et continuo proveniant. Ex quo illarum indemnitati consulere, lites amovere et pristinam dictae Pis. urbis con- suetudinem retinere cupientes, statuerunt quod omnia et singula huius- modi donamenta ut puta anuli, jocalia, zonae, bursae, vestes ac similia iam data et donata et de cetero danda et donanda a viris vel aliis eorum contemplatione uxoribus suis antequam traducantur ad ipsorum virorum domos sive sint data ante contractum matrimonium per verba de prae- senti sive post, rite et legittime data et donata intelligantur et sint, et ipsarum mulierum propria efficiantur omnino et tamquam de rebus pro- priis agere et disponere possint et valeant pro earum libito et ad illa petenda, consequenda et habenda ius ipsis mulieribus competere posse et debere adversus heredes in bonis quondam viri si apud eos remansisse vel illa alienasse aut in suam utilitatem quomodolibet convertisse quondam virum legiptime constiterit decreverunt. Dummodo in praedictis dona- mentis non intelligantur venire nec in eis comprehendi illae vestes quas vir mittit ad uxorem suam ut ad domum ipsius viri ornatior veniat die quo eam traducit, ut cioppae, cottae sericae vel purpureae et similes vestes. Et similiter confessionem dotis cum donatione propter nuptias factam a viro uxori suae constante matrimonio etiam in ultima voluntate validam et efficacem esse et plenam roboris firmitatem obtinere, dummodo huius- modi dotis promissio manu pubblici notarii facta, ipsum matrimonium praecedat et appareat voluerunt et ordinaverunt, non obstantibus quibus- cumque legibus aut statutis in contrarium disponentibus. De donamentis vero quae mulier portat ad virum ea serventur et servari debeant quae hactenus consueta sunt et per statuta ipsa antiqua dictae Civitatis dis- ponuntur, et idem de anulis sponsalitiis.

1.24. 24. - Quod statuta suprascripta habeant locum in Capitaneo et Po- testate Pisarum.

Item ordinaverunt et decreverunt quod praedicta omnia in dictis
[p. 96]
capitulis et statutis disposita ubi et quatenus loquuntur de magistratibus et ius reddentibus, locum habeant tantum in Capitaneo et Potestate Ci- vitatis Pis. et non in aliis magistratibus quoquo modo.

1.25. 25. - Quod nullus notarius emat gabellam Banci.

Item deliberaverunt et ordinaverunt quod nullus notarius vel procu- rator causarum per se vel per alium aut pro alio possit vel valeat emere vel acquirere gabellam Banci Potestatis dictae Civitatis Pis. vel si eam emerit vel acquisierit aut emi vel acquiri fecerit durante emptione vel acquisitione praedicta non possit modo aliquo directe vel indirecte aut sub aliquo quaesito colore procurare vel sollicitare causas vel circa eas offi- cium notariatus vel procuratoris exercere sub poena florenorum viginti quinque largorum pro quolibet contrafaciente et qualibet vice auferenda et Communi Florentiae applicanda.

1.26. 26. - Quod contrafacientes sint suppositi conservatoribus legum.

Item deliberaverunt ordinaverunt et decreverunt quod omnes et sin- guli contrafacientes contentis in dictis capitulis vel aliquo eorum sive es- sent iudices sive privati, sint et esse intelligantur suppositi cognitioni Con- servatorum legum Civitatis Florentiae et notarius dictorum Conservato- rum debeat copiare praedicta omnia capitula apud statuta eorum officii ut de praedictis possint dicti Conservatores omni tempore habere scientiam.

1.27. 27. - Quod praesentia statuta habeant locum in causis futuris.

Praesentes autem constitutiones et omnia et singula in eis et qualibet earum comprehensa tamquam ius novissimum continentes voluerunt et mandaverunt cuique dispositioni iuris communis vel municipalis ac cuique capitulo constituti vel brevis et alio consilio vel ordinamento pisani com- munis et populi et alterius cuiuscumque loci preferri et in observantia an- teponi, declarantes postremo quod praedicta omnia et singula in praesen- tibus constitutionibus contenta in futuris causarum instantiis non autem in pendentibus vindicent sibi locum et pendere quoad haec instantia intel- ligatur si fuerit lis contestata vel pro contestata habita in praedictis etiam
[p. 97]
si de praedictis vel aliquo praedictorum foret hic vel esset facienda mentio specialis vel ipsorum tenor deberet hic illorum vigore de verbo ad ver- bum fieri descriptio. Et erant ita scripta. Ego Joannes olim S. Marci Thomasis de Romena [imperiali auctori- tate iudex ordinarius notariusque publicus et civis florentinus et in prae- sentiarum scriba magnificorum dictorum Dominorum Priorum libertatis et Vexilliferi iustitiae praedictis omnibus et singulis in X proxime praecen- dentibus chartis de membranis contentis interfui eaque rogatus aliis meis negociis occupatus scribenda et pubblicanda commisi infrascripto D. Bar- tolomeo de Leonibus notario et coadiutore infrascripto, ideoque sub si- gnum meum apposui consuetum. Et erant ita scripta] . Ego Bartolomeus olim D. Gabrielis Francisci de Leonibus [civis flo- rentinus imperiali auctoritate iudex ordinarius notarius publicus nec non ad praesens coadiutor suprascripti spectabilis viri D. Joannis D. Marci de Romena notarii et scribae praefatorum magnificorum Dominorum prae- dicta omnia et singula in praesentibus et aliis X proxime praecedentibus chartis de membranis simul sutis ex commissione mihi facta per dictum S. Joannem de qua supra patet ex libris deliberationum et partitorum dictorum magnificorum Dominorum per dictum D. Joannem rogatus fi- deliter scripsi hic transumpsi et publicavi nihil addens vel minuens quod sensum mutet vel variet intellectum ideoque ad fidem et robur ipsorum subscripsi et signum meum consuetum apposui] . Exhibita et praesentata fuerunt et sunt praefata nova statuta Pis. Ci- vitatis et eorum approbatio pro parte magnificorum Dominorum nostro- rum spectabilibus patribus prioribus et collegiis praefatae Civitatis Pis. et mihi Joanni notario infascripto Dominicae Incarnationis anno mille-simo quadringentesimo septuagesimo octavo, indictione X, die vero XXIII mensis martii, more Civitatis Pis. Subscriptio int. not. Ego Joannes filius olim S. Bertoli S. Antonii de Sancto Cassiano [civis Pisarum, imperiali auctoritate iudex ordinarius nec non notarius et cancellarius praefatorum Dominorum substitorum praedictorum exhibitis et praesentatis interfui et inde rogatus scribere scripsi et statuta praedicta sumi scribi et copiari per alium mihi fidum feci ex originali publico
[p. 98]
praedicto rafr [ontato] ] quinque proximis praecedentibus chartis membraneis simul sutis et ligatis in praesenti libro vocato Constituto pisano et quia cum originali praedicto concordare inveni nihil addito vel diminuto quod sensum mutet vel variet intellectum, ideo me subscripsi et signo et no- mine meis solitis roboravi in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum. Haec est copia infrascripti capituli de praesenti nova reformatione pi- sanae Civitatis tenoris infrascripti:
[p. 99]
Item providerunt et deliberaverunt quod Dominus Potestas Pisarum Civitatis tam cum scripturis et testibus quam sine, posita coram eo et eius curia reclamatione prout eiusdem discreptioni videbitur melius et utilius convenire de facto auditis partibus de quaestionibus et differentiis librarum quinque et ab inde infra coram eo vertentibus et quae quomo- dolibet oriri possent, possit et valeat cognoscere et decidere de facto et sine strepitu et figura iudicii, ita quod a declaratis cognitis et decisis nullo aliquo tempore appellare possit aut de nullitate dicere vel opponere (sic) non obstantibus aliquibus statutis legibus et ordinamentis in contrarium di- sponentibus et quod de et pro litibus quaestionibus et differentiis a libris quinque supra usque in libris quadraginta inclusive vertentibus coram eo et eius curia inter cives pisanos ad petitionem cuiscumque partis tam actoris quam rei possit teneatur et debeat D. Potestas facere et ordinare
[p. 77]
quod extrahantur tres cives pisani de bursa [per] praedictos reformatores ordinata et alias pro tempore ordinanda dictis partibus seu alicui earum non suspecti sorte et fortuna et quod suspecti a qualibet dictarum par- tium ligantium nominare debeant et suspecti extracti habeant devetum et tunc remittantur in dictis bursis et in eorum loco extrahi debeant alii non suspecti secundum ordinamenta edita vel edenda qui tres cives sic extracti ex commissione dicti D. Potestatis habeant intelligere differentias dictarum partium eis commissas in temporibus et terminis eis assignandis per dictum D. Potestatem semel et pluries non maioribus uno mense in totum prout suae discreptioni videbitur convenire inspecta importantia causae et litis praedictae et dictis differentiis intellectis dicti tres cives seu duo partes eorum in concordia teneantur et debeant summarie deci- dere et terminare inter dictas partes et eorum laudum et sententiam eorum propriis scriptis eorum sigillo sigillatis referre et portare dicto D. Potestati seu eius vicario qui D. Potestas teneatur et debeat confirmare dictum lau- dum et sententiam et sic confirmata postea aperiri facere et pubblicare quae sic confirmata de iure valeat et teneat et valitura sit omni exceptione remota, interposita ut supra dicti D. Potestatis aucthoritate et sic ea exe- cutioni mandari possit et debeat [per] eos ad quos pertinebit nec ab ea appellari aut de nullitate opponi possit sub poena librarum centum cuilibet contrafacenti auferenda et Communi Pis. applicanda pro tribus partibus et pro reliqua quarta parte rectori et dictum laudum et sententiam facere et referre teneantur et debeant dicti tres cives infra tempus eius ut supra as- signandum sub poena librarum vigintiquinque eisdem et cuilibet eorum auferenda et ut supra applicanda. Et erant ita subscripta: Ego Carolus Io. D. Caroli de Vecchiano pis. civis publicus notarius pis. imperiali auctoritate et iudex ordinarius qui omnia et singula in prae- senti facie contenta scripsi ideo ad fidem praemissorum me subscripsi. Nos Camillus de Parmeriis senensis I. U. D. canonicus buconovensis R.mi D.ni Archiepiscopi Pisani in spiritualibus et temporalibus vicarius generalis fidem facimus et attestamur qualiter spectabilis et egregius vir D. Bartolomeus de S. Cassiano qui suprascripta statuta publicavit et au- tenticavit tempore dicti facti autentici et postea fuit, prout hodie est, bo- nus lealis autenticus et fidedignus notarius et suis scripturis publicis et autenticis datur et adhibetur plena et indubitata fides in iudicio et extra. In cuius rei testimonium etc. Dominicae Incarnationis anno millesimo quingentesimo vigesimo indictione octava, die vero XXIII mensis februarii, stilo pisano. Ego Joannes de Ven. notarius in dicta Curia de mandato. Hic sigillum. Ego Jacobus Andreae Lavaianus civ. Pis. imperiali auctoritate iu- dex ordinarius atque notarius publicus nec non cancellarius actans ma- gnificorum patrum Priorum civitatis Pis. quia suprascripta statuta nova edita anno millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto una cum ori- ginalibus statutis pisanae civitatis quae nunc sunt in viridi observantia au- scultando concordare inveni nullo addito vel diminuto quod sensum mu- tet vel variet intellectum, ideo subscripsi et signo et nomine meis solitis nec non sigillo Pisani Communis roboravi in fidem robur et testimonium omnium praemissorum. Dominicae Incarnationis anno MDXX indictione octava die vero vigesima quarta februari, stilo pisano. Hic sigillum. Laus.


[p. 78]

1. B. Testo approvato FONTI: A.S.P. cod. A 17, ultimi ff. non num., carte B 4, ff. 45 e segg., carte b5, ff. 1-16 t; cod. Ceffini, ff. 95-105 t e duplicato ff. 113-126 t; B.U.P. cod. 601, ff. 209-226, cod. 652, ff. 176-188t.



(revised 10-10-2001) .
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa