minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Statuta novissima


Indice

1. 1516 STATUTA NOVISSIMA

1

[Infrascripta statuta novissima fuerunt confirmata Florentiae die vigesima mensis maii millesimo quingentesimo decimo quarto stilo floren- tino rogata per D. Leonardum Francisci de Orlandis de Piscia coadiu- torem reform. et apparent in libro partitorum Pisarum communis signato B. in f. 104] . [Deus] adsit. Incipiunt statuta novissima edita de anno Domini MDXVI. [Obtenta et confirmata de anno 1516] .
[p. 101]
[I-H-S. In Dei nomine amen. Spectabiles viri reformatores correc- tores et statutarii praefati [?] electi nominati et assumpti ut supra, vo- lentes parere mandatis patruum Priorum et aliorum qui eos elegerunt saluti et commodis reipublicae consulentes proptereaquod congregati in infra- scripto loco quem prius in ydoneum ad infrascripta elegerunt, in nu- mero sufficienti visa electione de se facta et potestate eis concessa, invo- cato Dei nomine optimi maximi clementissimi suffragia per secreta et le- giptima scrutinia inter eos obtenta iuxta formam et tenorem suprascriptae promissionis, habitoque super his omnibus et singulis populorum, civium, prudentiumque virorum consilio et informatione, in hunc qui sequitur modum et formam providerunt statuerunt ordinaverunt correxerunt et decreverunt] .

2. I. - De donamentis mulierum.

Animadvertentes quod in exigendis dotibus mulierum praedecente viro eius haeredes, ut plurimum ad inopiam adducti quandoque facul- tates omnes alienare et ipsis mulieribus pro dote et antefacto satisfacere nec non poenam et expensas cum maxima eorum iactura solvere cogun- tur et donamenta in domibus ipsarum mulierum vel earum patribus seu fratribus dono data antequam traducantur a viris secundum Pisanae civitatis statuta novissima disponentia etiam satisfacere, coguntur, pietatis intuitu propter inopiam civium pisanorum a longissimo bello cau- satam, statuerunt ut donamenta praedicta scilicet quae a viris vel ab aliis eorum intuitu mulieribus in domibus propriis data sunt pro quarta parte tantum peti et exigi possint et non ultra: dummodo dicta quarta pars summam et quantitatem florenorum viginti quinque ad rationem li- brarum quattuor pro floreno non excedat, si vero donamenta sic ut supra mulieribus data non excedant quantitatem florenorum XXV ad dictam rationem, tunc et eo casu usque ad integrum peti possint et valeant. Sta- tuerunt etiam quod ultra dotes promissas patres vel fratres ipsarum mu- lierum vel cui dotandi onus spectat non possint compelli ad faciendum corredum ultra summam et valorem florenorum viginti pro quolibet cen- tenario et hoc procedat quando aliud inter partes non sit conventum.

3. 2. -De iudice primarum et secundarum appellationum.


[p. 102]

Considerantes quod alias per reformationem ediatam de anno Domini Millesimo quadrigentesimo quadragesimo sexto ab habentibus auctorita- tem a toto populo pisano et postmodum per statuta novissima civitatis praedictae confirmatum quod in causis vertentibus in curia et coram D. Potestate civitatis eiusdem a quibus contingebat appellari appellabatur ad D. Capitaneum dictae civitatis dummodo valentia seu summa dictae causae non excederet summam et quantitatem ducatorum (sic) ducentorum quo casu appellabatur ad iudicem primarum appellationum almae civi- tatis Florentiae et quod talis modus erat cum maximo incommodo et di- spendio civium pisanorum qui cogebantur vel volebant appellare, ideo decreverunt et deliberaverunt quod de cetero appellari possit et valeat ad D. Capitaneum Pisanae civitatis primarum appellationum iudicem in omnibus causis in quibus tractetur de summa seu valentia ducatorum quadringentorum auri, a qua summa ultra teneatur appellans appellare ad D. Iudicem primarum appellationum civitatis Florentiae et habeat locum in futuris dumtaxat.

4. 3. - De praescriptionibus.

Cum de praescriptionibus agatur reperitur vario modo per statuta pisana dispositum, tam circa debita et credita quam circa bona locata, et advertentes quod saepe saepius in praeiudicium animarum allegantium dictam praescriptionem et iacturam creditorum huiusmodi exceptio op- ponitur, statuerunt quod de cetero in omnibus dictis casibus attendi de- beat praescriptio iuris communis romanorum videlicet legum imperialium et ab ipsis legibus imperialibus introducta.

5. 4. - De petitione consilii sapientis.

Licet reperiatur novissime provisum circa modum petendi consilium sapientis et de forma tradita in electione consultorum eligendorum verum
[p. 103]
quia experientia rerum omnium magistra monstravit ut plurimum talia consilia calumniose peti solerent, servata dicta forma seu modo, ideo statuerunt quod de cetero quilibet volens petere consilium sapientis in causa teneatur et debeat illud petere infra octo dies utiles a die publica- tionis testium seu processus et non ultra aliquo modo, quo termino elapso non possit huiusmodi consilium aliquo modo peti et in ceteris servetur quod in constituto supra tali petitione reperitur dispositum.

6. 5. -De civibus et praestantiatis in civitate Pisarum alibi non conveniendis.

Cum per supra allegata statuta novissima sit sancitum quod cives pisani et praestantiati in dicta civitate non possint nec valeant conveniri extra iurisdictionem et curiam D. Potestatis civitatis eiusdem praeterquam a civibus florentinis et advertentes quod tale statutum a cavillosis procu- ratoribus quandoque fuit contra mentem statuentium aliter interpretatum ex quo devento ipsis civibus et praestantiatis inserviebat, decreverunt quod de cetero soli cives florentini principales creditores et non cessio- narii pisarum civium vel praestantiatorum in dicta civitate Pisarum pos- sint eos convenire coram officialibus, rectoribus et magistratibus civitatis Florentiae, aliae autem personae cuiuscumque nacionis gradus er quali- tatis existentes creditores teneantur et debeant dictos pisanos cives vel praestantiatos convenire coram domino Potestate Pisarum et non alibi nec aliquo modo.

7. 6. - De damno dato.

Considerantes etiam praefati correctores quam plurima damna quae quotidie dantur in possessionibus et bonis civium pisanorum tam de die quam de nocte et quod cum summa difficultate reperiri potest dans dic- tum damnum, statuerunt quod de cetero pro indemnitate dictorum ci- vium pro damno dato, commune seu villa in quo vel qua reperiuntur bona in quibus datum est damnum teneatur et obbligatum sit ad satisfactio- nem dicti damni dati extimandi per rectorem seu officialem sub cuius
[p. 104]
iurisdictione bona sunt sita, infra quinque dies a die factae denuntiae et, facta extimatione, infra dies quindecim teneatur dictum commune seu villa illud reficere alias teneatur rector seu officialis ad instantiam damnum passi gravare dictum commune seu villam et homines ipsius, reservando tamen praefato communi seu villae actionem exigendi illud quod solvit contra dantem damnum.

8. 7. - De executione instrumentorum et contractum rusticorum et comitativorum.

Ordinaverunt praeterea quod contractus celebrati in civitate pisana per cives cum rusticis seu comitativis et eius olim comi- tatus valeant et possint in curia D. Potestatis eiusdem civitatis signari et executioni mandari contra personas ipsorum contadinorum ut si essent subiecti dicto D. Potestati prout sunt cives praedicti.


[p. 105]

1. FONTI: A.S.P. cod. A 17, ultimi ff. non num., carte B 5, ff. 17-28 t., carte b5; cod. Ceffini, ff. 127-130; B.U.P. cod. 601, ff. 226-234, cod. 652, ff. 189-195t.



(revised 10/10/2001) .
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa