minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Gesta Triumphalia per Pisanos Facta


Indice




Gesta Triumphalia per Pisanos facta de captione Hierusalem et Civitatis Maioricarum et aliarum Civitatum et de triumpho habito contra Ianuenses.




1. Incipit Ad memoriam habendam cure fuit nobis ea scribere, que Deus Omnipotens per Pisanum populum dignatus est efficere. 1099.

1099. Anno igitur Dominice Incarn. millesimo nonagesimo nono, Ecclesie Romane pre- sidente D. Papa Urbano II, Pisanua populus in navibus centum viginti ad liberandam Ieru- salem de manibus Paganorum profectus est, quorum rector et ductor Daibertus Pis. Urbis Archiep. extitit, qui postea Ierosolimis factus Patriarcha remansit. Proficiscendo vero Lu- catam et Cefaloniam urbes fortissimas expugnantes expoliaverunt, quoniam Ierosolimitanum iter impedire consueverant. In eodem autem itinere Pisanus exercitus Maidam, urbem for- tissimam, cepit et Laudociam cum Boamundo et Gibellum cum ipso et Raimundo Comite S. Egidii obsedit. Inde igitur digressi, venerunt Ierosolimam, que anno millesimo centesimo a Christianis capta fuit et retenta fuit; ibique Pisani morantes per aliquantum temporis, et inopem urbem rehedificantes ad propria regressi sunt. Sed priusquam Christiani ad libe- randam Ierusalem terra vel mari proficiscerentur, contigit ut a Deo hec signa premonstra- rentur, videlicet ut celum stellas velut aquam plueret, et signum comate stelle suos ignes monstraret, et celum in parte septemtrionali velut ardere omnibus appareret. Terrestris autem Christianorum exercitus cum ad liberandam Ierusalem proficisceretur, grandia et innu- mera contra Paganos iniit certamina: quibus triumphatis et devictis omnibus, Christi milites Niceam et Antiochiam, urbes fortissimas, ceperunt et ad Dei gloriam detinuerunt, in Antiochia etiam lanceam, que Domini latus perforaverat, in ecclesia B. Petri invenerunt, quam Rai- mundo Comiti S. Egidii velut Christiani exercitus signifero commendaverunt. Ipsius autem Cristiani exercitus Duces et Principes extiterunt, Episcopus S. Marie de Podio, vir prudens et fortissimus, quamplurimis sui ordinis sibi coherentibus, et predictus Comes Raimundus cum Boamundo et Tancredo Comitibus et Robertus Frescione, inclitus Comes Flandrie, simul etiam Comes Stephanus fortissimus, preterea Eustatius et Gottefredus atque Balduinus
[p. 89]
nobilissimi Comites et bellatores incliti; quorum unus, nomine Gottefredus, Rex Ierosolimis per Dei gratiam electus est ab omnibus. Cui successit frater eius Balduinus, Christi miles strenuissimus, cuius ingenio et virtute Paganorum urbes capte sunt quamplurime at quam- plures facte sunt sibi tributarie.

2. 1112.

1112. Anno vero Dominice Incarnationis millesimo centesimo duodecimo Rex Henricus IV cum ingenti exercitu venit in Italiam in Longobardiam, non vi sed fraude destruendo urbem Novariam, item et in Tuscia civitatem Aretinam. Multis autem premissis obsidibus, Domino PP. Pascali II sibique factis etiam apud Sutrium in presentia Cardinalium multis securitatibus, ad gradus Eccl. B. Petri Apostolorum Principis, ab ipso PP. et omni Romano Clero et Populo magnifice recipitur, et papali osculo satis honoratus cum ipso Ecclesiam ingreditur. Nolens autem predictus Rex, que sacramentis firmaverat, ad effectum ducere, non dubitavit Dominum suum Pascalem Papam tradere et indecentissime capere: quem papalibus insignibus exutum cum multitudine Cardinalium et Romanorum nobilium non est veritus turpiter per diversa loca deducere, multisque iniuriis illatis eum non timuit afficere. Tandem vero, ut Cardinales et Romanos cives de manibus predictus Papa posset eripere, interposita et promissa pace, placuit sibi de ipsa captura cum omnibus evadere.

3. 1114.

1114. Preterea anno millesimo centesimo decimo quarto, presidente d. p. Pascale II, divinus ignis Pisanorum civium animos et aliarum Tuscie urbium populos contra Maioricam accendit: ipsius enim insule Rex, imo tirampnus crudelis et pessimus, licet eunuchus, nomine Nazaradeula, innumeram Christianorum multitudinem in vinculis et carceribus captivam longo tempore cruciaverat. Quapropter Pisanus exercitus in trecentis navibus ad Chri- stianos liberandos in die S. Sixti de Sarni faucibus exivit, et cum in Sardiniam devenisset, totus exercitus ad portum Capalbi applicuit. Quo in loco fere omnibus discordantibus ad pacem reductis, ducatus marini itineris Pedotis commictitur, quorum signa omnis exercitus contra Maioricam consequitur. Sed illis tandem in pelagus aberrantibus, et rectum iter igno- rantibus, dimissa Maiorica, divisi et dispersi, in partes Barchinnone tandem ad portum S.
[p. 90]
Felicis de Girunda convenerunt. In huius igitur exercitus adventu tota provincia maximo extollitur gaudio, et exclamat se cum Pisanis velle fieri participem Maiorice triumphi. Quare Pisano exercitui Raimundus Barchinnone Palatinus Comes, et eiusdem civitatis Pontifex, et Comes Ampuri, et Aimericus Nerbonensis et Guilielmus Pesulani montis, Raimundus quoque de Balso, cum maxima suorum equitum et peditum multitudine, unanimiter et festi- nanter se sociarunt, et ad portum de Salo simul applicuerunt, ubi diu demorantes, et fre- quenter contra Maioricam ire temptantes, ventis contrariis mare turbantibus, iter sepe ince- ptum perficere non potuerunt. Quare Barchinnone hiemare proposuerunt; qui de portu Salo Barchinnonam regredientes, multarum navium in litore Barchinnone sunt perpessi naufra- gium. Inde igitur aliis Pisam communicato consilio redeuntibus aliisque inibi hiemantibus, atque rates ruptas reficientibus, de virtute divina factum est ut et qui Pisam redierant, et qui Barchinnone remanserant, in natalitio die Sancti Iohannis Baptiste ad portum Salo conve- nirent, et iidem contra Maioricam iter optatum cum Petro Pisanorum archiepiscopo atque cum Bosone Cardinali. Romane sedis legato et predictis principibus, aura prospera flante, aggrederentur. Sed, divina disponente gratia, prius ad insulam Evisam applicuerunt. In ipsa enim insula erat eiusdem nominis civitas in arduo posita, muris, turribus excelsis, vallo, fossa, locis paludestribus mari undique munita; preter hec autem armis innumeris bellatoribus fortissimis elata fervebat. Quapropter spem nobis omnem posse capi repellebat. Que tamen per mensem obsessa, faciente Dei Omnipotentis potentia, cum immani Saracenorum interfectione capta est illa in S. Laurentii festo urbs crudelis et fortissima. Eius itaque menibus undique dirutis eiusque cassaro destructo, suisque spoliis oneratis navibus cum eiusdem urbis Gaido pessimo et impiissimo catenis astricto, in festo S. Bartholomei Apostoli ad insulam Maioricam divina dispensatione applicuerunt. Altera ergo die communi colloquio habito et sapienti consilio inito, ut de parte orientis urbem populosam et menibus et antemuralibus maximisque fossatis circundatam sapienter atque viriliter aggrederentur, tertia vero die ad urbem adpropinquantes, fortissimum cum Saracenis inierunt prelium et eos persequendo et plures interficiendo intra menia gentem illam pessimam reduxerunt. In eadem itaque die
[p. 91]
iuxta urbem castrametati sunt, unde frequenter a Paganis ad certamen provocati, frequenter eos persequendo, et quamplurimos occidendo, in urbem viriliter recludebant. Compositis autem ab ingeniosis Pisanorum artificibus manganis, gattis, atque ligneis castellis, urbem fortiter expugnabant et cum hiis machinis urbis menia et menium turres potentissime rum- pebant. Facta tamen maxima murorum et turrium ruina, Pisanos urbem ingredi non sinebant, quia maxima vi fortium Saracenorum atque ligneis castellis intus habitis, eis immanissime resistebatur, sicque factum est, ut Christianorum castellis a Paganorum manganis quamplurimis confractis, et ab urbis menibus Christianorum virtute delongatis, Saraceni manganis se tuendo muros reficerent et Christianorum exercitum vix timerent. Sed quoniam Dominus suos ultra posse temptari non patitur, Paganorum minis et insultationi resumptis viribus et reformatis Christianis omnibus, sapientissime resistitur. Alii namque Christianorum hieme imminente domos ligneas edificare, alii castella lignea duo alia perficere, atque duo priora reficere inde- sinenter laborabant, atque alii Christianorum insulam terra marique circuire, et bonis omnibus expoliare, totumque exercitum victualibus sustentare accuratissime insistebant. Omnibus itaque Christianorum machinis perfecte constructis, confestim cum hiis omnibus instrumentis ad urbis menia acceditur, ibique Christianorum castella contraponuntur ligneis castellis Sarace- norum: factum est ut de ingenio Pisanorum ignis pennacius de castello Christianorum per antennam porrigeretur in castellum Saracenorum, ascenditur ergo urbis castellum et combu- ritur, et divina virtute faciente et intercessione Beate Marie Virginis interveniente, cuius Purificatio tunc erat celebris Christiano populo, ignis ab ipso quod comburebatur castello ad aliud eiusdem urbis castellum divinitus transfertur et similiter comburitur. Unde Pisani cives totusque Christianus exercitus. nimis alacres effecti et Deo et B. Marie Virgini laudes magnificas reddentes, sua castella muro nove urbis, quem ruperant, propinquiora faciunt, atque octavo idus Februarii novam urbem preliando capiunt, facta multa Saracenorum strage. Presumentes igitur de Domini virtute sua castella, domos frangendo, per urbem captam, magnifice urbi veteri, que turribus et muris, fossis erat circumdata, propinqua red- diderunt, et manganis similiter ad urbem factis vicinis, cum machinis et totis viribus, urbem expugnare, et muros frangere fortiter ceperunt. Tandem autem factum est, ut conventus et pacti consilia Comitis Barchinonensis et Saracenorum Regis, de Domini inspiratione et Pisanorum Archiep., et Romani Legati Ecclesieque Pis. canonicorum probitate atque pru- dentia, dissiparentur et penitus fierent irrita. Cum enim Archiep., et Romanus Legatus cum Clero et Barchinonensi Comite aliisque Principibus ad predicta consilia audienda convenis- sent, Petrus Albithonis, nobilis Pisanus miles, armatus celer advenit, et Pisanos urbem expu- gnare acclamans conventum diremit, Cleroque atque aliis, qui convenerant ad bellum, festi- nantibus, predictus Comes tristis remansit, et quia suo consilio creditum non fuerat, se prelia- turum negavit suosque pugnare prohibuit. Sed divina potentia providens fervorem
[p. 92]
Pisanorum, et volens misereri miserie captivorum, urbem magnificam in solemnitate cathedre Apo- stolorum Principis per manus Pisanorum civium capi concessit, multis milibus Saracenorum utriusque sexus interfectis, atque plurimis in captione retentis, ibique Saracenorum thesauro- rum maximas copias invenientes et eas quique recolligentes, ad carcerem perveniunt capti- vorum et inde eos extrahentes, maximis cum fletibus dissolvunt vincula et catenas eorum. Post multa vero gaudia, que in Deo habuerant de captivorum, pro quibus iverant, absolutione, ad tertiam civitatem, que Regis Mortade fuerat, veniunt, et eam, murum rumpendo et portas ferreas frangendo, capiunt, quarto Nonas Martii, capta ibi Regis Mortade sorore cum filiis et filiabus et nepotibus et cum maxima copia auri et argenti atque palliorum. Sed quoniam ipsa in captivos, eis testantibus, omnemque Christianum illuc pervenientem misericordissima fuerat, cum sua progenie est reddita libertati factumque est ut ipsa, in insula Maiorice remanente filia sua regina cum fratre suoque filiolo, cum Pisano exercitu Pisam sponte veni- ret, ibique abrenuntians Paganismo, Christianum nomen cum suo parvulo filio suscepit. Quarta vero civitatula, que circa regiam Sudam, que Cassarum dicitur, erat constructa, per manus Pisanorum capta est, sexto Idus Martii. Preter Cassarum autem due remanserunt turres, de quibus contra Christianos pugnabant quamplurimi Saracenorum fortissimi bellatores, quod Pisani sufferre nolentes, ignem in unam turrium submiserunt, et eam capiendo alios effu- gaverunt, et qui remanserant in turri occiderunt, in altera turri quinque remanserant Sara- ceni, contra quos expugnandos unus Pisanorum fortis et audacissimus per scalam ascendit, et ei altero Christianorum succurrente, qui de intus ascenderat, quinque Saracenos interfi- cientes, conspiciente et admirante toto Christianorum exercitu, turrim obtinuerunt, quar- todecimo kalendas Aprilis. Videns igitur Rex Burrabe, quem Saraceni defuncto Rege Nazaredeo sibi dominum fecerant, solum Cassarum remansisse, et diffidens et desperans se Pisanorurn fortitudini et ingeniis posse resistere, per marinam fugam cum paucis Saracenorum et regiis thesauris temptavit evadere. Sed, sicut Deo placuerat, Pisanorum custodias non potuit fallere. Ingre- diens etenim in naviculam a Pisanis illico captus est et in vinculis detentus. Tandem in gloria Pisanorum Pisam captivus ductus est. Audita itaque Maioricani regis captura, Chri- stianus exercitus, exultans et Deum laudans, castella duo et mangana conducit ad Cassarum. Iuxta quod erant barbacane magne latitudinis et profunde altitudinis, quas lignis impleverunt et castella superduxerunt. Ex castellis ergo supereminentibus Cassari magnis turribus Christiani contra fortissimos Saracenorum recollectos in Cassaro acriter instare ceperunt, et fortiter eos expugnantes de suis castellis pontem super Cassarum posuerunt. De castellis autem et de ponte Christiani contra Saracenos certantes, multitudine Christianorum eos pariter cum manganis affligente, per pontem Pisani transeunt in Cassarum, alios Saracenorum interficiendo, atque alios in
[p. 93]
precipitium mictendo, pluresque intra Cassarum persequendo. Vexillum itaque Pisani exer- citus super Cassarum elevatur, et de Saracenis et eorum munitionibus habita et consumata victoria, ab omni exercitu, Deum glorificando, acclamatur. Ipsius autem Cassari captio et tanti laboris et certaminis consumatio peracta est tertio nonas Aprelis. Intrant ergo Pisani cives in Cassarum, et regias domos et cameras plenas inveniunt innumera multitudine utriu- sque sexus nobilium Saracenorum, quorum alios precipitando interficiunt, et quamplurimos in vinculis ponentes captivos ad propria ducunt. Quantos autem regios thesauros in palliis et auro et argento atque regiis pretiosis vestibus aliisque innumeris spoliis inibi reppererunt, describi difficile est; quorum magna pars propter custodum incuriam ibidem combusta est: inventis ibi super hec argenteis crucibus atque divinis libris aliisque Ecclesiasticis orna- mentis, que ipsi pessimi Saraceni depredati fuerant per Provinciam et alias Christianorum regiones. Destructo itaque Cassaro, omnique Maiorice munitione in ruinam data, Pisani cives campum faciunt et destructe urbis grandia et innumera spolia inter se dividunt, preor- dinatis et constitutis Ecclesie Pisane maximis et pretiosis muneribus in paliis et vestibus et vasis argenteis et eburneis quampluribus atque cristallinis, adiunctis super hoc regalium ornamentorum insignibus. Hiis itaque peractis omnibus, Pisani cives et totus exercitus, captis spoliis, naves onerant et in eas intrantes cum omni prosperitate ad sua loca remeant. Habitus est autem Maiorice triumphus, et Christiani exercitus gloriosus regressus anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo sexto decimo, presidente in urbe Roma beate memorie PP. Paschale II, qui vixit in Papatu annos decem et octo, menses quinque, dies sex, migravit autem ad Dominum anno Dominice Incarn. millesimo centesimo decimo octavo. Cui successit venerabilis Papa Gelasius secundus qui, veniens Pisam, Pisanam Ecclesiam consecravit, et eam Metropolitanam constituens Corsicanos episcopos Pisanorum Archiepi- scopo consecrando submisit.

4. 1119.

1119. Anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo nono decimo sexto kal. Octu- bris. Ab urbe autem Pisana recedens a Pisanis per mare usque Massiliam honorifice per- ductus est. Inde vero Cluniacum perveniens ibidem migravit ad Dominum. Vixit autem in honore et dignitate papali annum unum dies quatuor. Cui successit Viennensis Ar- chiep. a Romanis Episcopis et Cardinalibus et ab aliis Ecclesiastici ordinis quampluribus in Papam Calixtum Secundum Cluniaci electus. Post discessum autem venerabilis Pape Ge- lasii, Petrus Pisanorum Archiepiscopus cum Petro Cardinali S. Eccl. Romane Legato,
[p. 94]
et cum Ecclesie Pisane Canonicis, atque cum Ildebrando iudice et Pisanorum tunc Consule aliisque Pisanis civibus, in Corsicam ivit, ibique honorifice receptus, in conspectu Cleri et populi Corsicani, Maranensem electum et ipsius Ecclesiam consecravit, aliorumque Corsice Pontificum obedientiam et fidelitatem recepit.

5. 1119.

1119. Anno Dominice Incarn. millesimo centesimo decimo nono. Post eorum igitur honorabilem reditum, velox fama Tusciam et Longobardiam continuo replevit, resonans Ecclesiam Pisanam Metropolitanam dignitatem assecutam in Corsicam ivisse, ibique Episco- porum et Ecclesiarum celebrata consecratione et Episcoporum fidelitatibus receptis, Episco- pos et Corsice Ecclesias per Gelasii Romani Pontificis concessionem suo iuri subdidisse. Unde factum est ut invidia diaboli, super alterius bonis semper dolens atque merens, imma- nissime bruta corda Ianuensium inflaret, et eorum ora superbissima pessime fedaret. Audien- tes namque Ecclesiam Pisanam tanto honore exaltatam et gloriosiorem habitam, velut amen- tes effecti, contra Pisanos fremebant illico feraliter, et dentibus frendebant, dicentes, sicut homines insanientes, urbem Pisanam in tantum honorem non esse sublimandam, et ei satis sufficere si Patrum suorum honore contenti fuerint. His autem fatuis rumoribus Pisanorum sapientes auditum prebere nolebant, cogitantes Ianuensem populum sapientum iure atque moderamine regi et conduci. Sed de iudicio Dei factum est ut, eorum exigentibus meritis, Ianuensium vesania ducem et comitem haberet fatuitatem et insaniam. Nam quoniam Deus et Ecclesia Romana de proprio iure Romani Pontificis digne ac magnifice sublimaverat Ecclesiam Pisanam, Ianuenses, livore pessimo aspersi et omni sensu perdito amentes effecti, Pisanis amicitie vinculum frangere vilipendunt, atque sacramenta pacis diu ad invicem habita frangere nullatenus renuunt. Cum enim Pisanorum negotiatores secure, et ex antiqua con- suetudine, ad sua negotia navigarent, Ianuenses sine offensa vel occasione ulla rationali sola furia invecti, de insidiis exeuntes, velut pirrate nequissimi, in via Sardinie cum suis galeis eos aggrediuntur, et Pisanos inermes capiendo pecuniam omnem depredantur, naves alias reliquendo atque alias secum ad propria reducendo. Hiis igitur auditis, Pisani cives tur- bantur, et suos negotiatores a Ianuensibus sine offensa depredatos esse valde mirantur. Pi- sanorum autem sapientes, iuxta inimicorum stultitiam et inauditam superbiam, se ulcisci volentes, nuntios suos nobiles et peritos Ianuam dirigunt, Ianuensibus denuntiaturos urbem Pisanam eis velle satisfacere, si qua unquam accidisset offensa, et que iniuste Ianuenses abstulerant, Pisanis placere recipere, et amicitie vinculum refirmare pacisque federa resti- tuere. Sed hec insanis mentibus Ianuensium audiens vesania dedignata est ulla respondere pacifica, imo supradictis inferre peiora minatur. Cum autem Pisani cives tam frequentibus nuntiis quam pacificis licteris factam sibi predam et pacem exposcerent, nec ea consequi ullatenus valerent, brevi temporis spatio, navalem preparant exercitum. Navigantes itaque contra Ianuam, comburendo et incidendo, inventasque naves submergendo et Marcham for- tissime devastant. Cumque omnium votum esset in urbem tendere et eam disperdere, factus est ventus contrarius Pisanos reducens ad Veneris portum. Hec igitur Ianuensium populus audiens, ad Veneris portum navigat, cumque Pisanorum galee de custodia Ianuensium galeas prospicerent, una ex decem, que fuerant in custodiis, velociter renuntiat Pisanorum exercitui Ianuenses appropinquasse. Novem autem galee, que in custodia remanserant, festinanter et audacissime omnes Ianuensium galeas aggredientes, viriliter eos usque ad triginta millia
[p. 95]
prosecuntur, reliquo Pisanorum exercitu unanimiter subsequente. Sed vento eis obviante contrario, de Ianuensibus dilata est victoria. Pisanis igitur ad predictum portum redeuntibus, et propter dulcis aque inopiam longius e castro se ponentibus, Ianuenses cum magno appa- ratu navium ad eundem portum sub castri tutela noctu perveniunt. Pisani vero recogno- scentes omnem Ianuensium manum ad portus Veneris castrum convenisse, satis alacres effi- ciuntur, sperantes equidem a Deo suorum hostium et castri victoriam obtinere. Cum itaque in solemni die Sancti Sixti millesimo centesimo vigesimo Pisano populo missarum officia celebrarentur, quatuor Ianuensium galee de portu exeunt, et parvas naviculas Pisanis pueris plenas ad bella videnda euntibus capere festinant. Hoc autem Pisanis previdentibus, et auxi- lium eis parare volentibus, Ianuenses omnes de portu progrediuntur et in mare amplum pro- ficiscuntur. Videns ergo Pisanus exercitus Ianuenses volentes bella expetere, unanimiter atque velociter preparatur contra eos contendere. Ad eos itaque Pisani appropinquantes, magnis viribus in eos decertant, persequuntur autem Ianuensium exercitum, et eorum naves capiunt, et alias submergunt et suos hostes quamplurimos in naves Pisanas prohiciunt, praeter quos velox fuga ad sui castri tutelam reduxit satis oportunam. Ianuensium igitur quamplu- ribus submersis, multisque interfectis et sine ulla Pisanorum, quod mirabile fuit, lesione, felici de Ianuensibus habito triumpho, Pisanus excercitus laudem et gloriam reddit omnipo- tenti Deo, qui tantam victoriam concessit Pisano populo etc.
[p. 96]



(revised 28-02-2000) .
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa