minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Vita sancti Rainerii confessoris de civitate pisana



Vita sancti Rainerii confessoris de ciuitate pisana.

Incipit prologus in uita sancti Rainerii conffesso- ris de ciuitate pisana.

1 [D] ilectissimis in Deo et saluatori nostro Ie- su Christo, omnibus in oriente et occidente, sep- temptrione meridieque: cuiuscumque etatis Deum timentibus et amantibus fratribus et sororibus, Be- nincasa Dei nostri Yesu Christi servus, propinan- de uobis saluberrime doctrine minister et gerulus. Sit uobiscum gratia, misericordia, pax et ueritas a Deo patre et domino Yesu Christo filio eius in Spiritu Sancto. Notam facimus uobis Dei et domi- ni nostri Yesu Christi disciplinam, nuper piissimi imperatoris christianorum Frederici et inuictissi- mi temperibus per beatissimi Raynerium ex Aqua Pisas ad nos directam, proprio Yesu Christi uer- bo ad eum facto ubi idem saluator noster Yesus Christus diebus quadraginta ieiunauit, atque in glo- riosissimo sepulcro sui loco, et per ipsum et in ipso fonte et plenitudine luminis confessoreque ue- ritatis, nobis nuntiatam et ministratam.

Indice


[p. 100]

1. Incipit uita itenneratio et obitus sancti Rainerii confessoris de ciuitate pisana, cuius festum occur- rit quintodecimo kalendas iulii.

2 [F] uit itaque uir uenerabilis beatus Raine- rius urbis pisane, ex clarissimis parentibus patre Glandulfo matre uero Mingarda oriundus. Qui omnibus huius mundi spretis, sicut sequens ser- mo declarabit, Ierosolimam petens, in Calvarie lo- cum, nudum nudus ibi Yesum omni modo est secutus. Exinde ut iam dictum est, remeans ad nos in Domini uerbo apud sanctum Andream in Kin- sicis fere exacto anno, in diebus Pentecostes, ce- pit ad eum multitudo innumerabilis confluere, ut neque eos ualeret ecclesia simul capere; ubi sunt multa demonia cunctis uidentibus fugata, in Pa- tris Christique nomine; infirmi cuiuscumque uali- tudinis multi ibi curati sunt reddita sanitate. Cumque ad pluribus panes uitreaque uasa et alia cuiuscumque materie ut benediceret plena aqua
[p. 102]
pro diuersis morborum uitiis curandis fuissent al- lata;mirabile dictu sepe contigit benedictione pe- racta aque elementum in uinum esse mutatum. Concurrentibus idem postea ad eum de tota Tu- scia et Lombardia populorum infinitis diuersarum- que terrarum partibus cateruis, multo plura mi- rabilia apud sanctum etiam acciderunt uitam stupenda et mirandam. Neque in uisu satiari eius poterant turbe, in feruidissimo quoque estu diei et noctis tenebris me secum commorantem, ut ne- que ad Christi similitudinem manducandi haberet spatium, eius desiderantes et expectantes diuinum eloquium a Deo miseratore nostro sibi collatum et iniunctum. Miracula que per eum Dominus et prodigia gessit quoddam in fine huius operis in- seremus ut audientes que se fecit suorum mirabi- liorum et terribilium memoriam, Deum omni nisu glorificemus. Omnia namque scribi non potuerunt quia adeo infinita sunt et fuerunt, singula si scri- berentur arbitramur, non mundus libros caperet, nec aures sufficerent. Exorsus est itaque beatissi- mus Rainerius spiritu Dei pleno populo euangeli- zans multa loquens et exortans.


[p. 103]

2. De mirabili et gratiosa eius exortatione ad populum.

3 [D] eus fratres mei me ad uos pro uestra salute misit. Nuntio in eius nomine ex eius man- dato pacem gaudium letitiam et uestre ciuitatis exaltationem futuram uobis. Fuistis enim huc usque uarias infirmitates atque mortales ita ut fa- mem panis et uini grauiter perpessi, et de cetero- que me misit Deus, uobis miserebitur in omnibus hiis et ut in uerbo Domini, quod in ipso factum est uenerit euidens esset, post paruum tempus exactum, prout adnuntiauit, ita in omnibus fac- tum est. Tunc adinpletum est quod dictum est a Do- mino per Ieremiam prophetam dicentem: Prophe- ta qui uaticinatus est pacem cum uenerit uerbum eius sciendum quem misit Dominus in ueritate. Ex hinc in Domini procedens allocutione aiebat: Ue- rum autem scitote fratres mei quod ideo uos pa- ter meus creator omnium corripuit et flagellauit ut hereditatem quam bonis filiis a mundi origine conseruauit percipiatis. De qua percipienda nequa- quam difidatis; exenplum me ipsum proponens, sicut et pater meus mihi mandatum dedit; et scio mandatum eius uitam eternam conferre uobis. 4 Scitis quod fui uariis seculi blandimentis et negotiis irretitus, peccatorum multorum gran- diumque criminum mole oppressus, et quasi funi-
[p. 104]
bus circunplexus. Tunc implebatur in me, quod Isaias prophete in Spiritu dixit: Ue his qui tra- hunt uestem longam, et quasi funiculum plausti peccatum. In zelo uero indignationis et furoris sui miserans, tante mee confusioni, sua immensa pie- tate misertus est mei Deus; penitentiam accipiens meorum omnium peccatorum, a priore sancti Ja- cobi de Orticharia, religioso ualde uiro qui tunc erat, miscricordiam sum secutus. Inter que faci- nora cum esset quod confiteri nollem et erube- scens, uerbum Domini iam in me manens, predicto priori sic ait: Et hoc peccatum ipse fecit quod ti- bi confiteri non uult, nominans illud. Cumque ab eo exigerem ut congruam pro meis peccatis iniun- geret satisfationem, quia audierat a uerbo Domi- ni peccatum sibi patefactum, respondit: Deus in te frater suum habitaculum permundabit, non ti- bi iniungo aliquid: quidquid boni feceris, erit tibi pro satisfatione et ad meritum eterne uite. 5 Igitur fratres penitentiam <agat> unusquisque pro suis commissis, et confiteatur ea Dei sacer- dotibus et certi sitis, quod si fuerint uelud arena maris innumera, remictentur uobis omnia, et erit uere in uobis uita; ipso redemptore per prophe-
[p. 105]
tam Exechielem dicentem: Si conuersus fuerit im- pius ab inpietate sua, omnium peccatorum suorum non recordabor. et quacumque hora conuersus fue- rit et ingemuerit peccator, uita uiuet, et non mo- rietur. Et eodem in Sapientia sua: Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fue- rit et reliquerit ea misericordiam consequetur. Ue- rumtamen fratres non differatis de peccatis penitere, quia ignoratis quid sit in crastinum. Que est enim uita uestra? Uapor est ad modicum pa- rens. Unde nemo de se sit securus; sed confitea- tur uiuens et sanus. Ob hoc Deus dicit in sua Sapientia: Ante mortem confitere; a mortuo quasi non sit confessio perit. Confiteberis uiuens, sanus et iuuenis confiteberis. Itaque fratres mei uigile- mus, quia neque diem neque horam scitis". 6 Qua autem occhasione omnia temporalia cum mundo spreuerit eternaque amauerit; que huic sanctissimo Rainerio mirifica et maxima Omnipotens monstrauerit atque contulerit, nos, qui ab ore eius audiuimus, referemus; ut gaudium una simul omnes plenum habeamus, sicque de eterna uita nullatenus hesitemus, ipsum inmitan- do, temporalibus istis et transitoriis utendo cor non apponendo, peccata relinquendo, aliis commi- serando et benefaciendo, ex ineffabili Dei miseri- cordia uitam perhennem certissime expeetemus".


[p. 106]

3. Quo Rainerius dimisso instrumento musico requi- situs est sanctum uirum Albertum.

7 [S] anctus ergo Rainerius ex Aqua cum adhuc de mundo esset, et mundi uanitatibus omnifaria implicitus, in manibus habens musicum instrumen- tum quod lira seu rota uulgo nuncupatur, in do- mo cuiusdam nobilis matrone sue consanguinee; in loco, quod dicitur Arsicium altisona canebatur uoce modulans eam huic iocunde instromento mu- sico. Tunc contigit quendam sanctum uirum, no- mine Albertum Lingens pecus, olim strenuum
[p. 107]
militem inde transire. Predicta autem matrona eum intuens, sic beato Rainerio ait: Nonne uides angelum Dei hac transire? Beatus Rainerius hoc audiens dixit: Et ubi est ille Dei angelus? Et illa: En, inquid, prope est homo Dei, qui dicitur Alber- tus Lingens pecus; curre, eumque sequere. Qui protinus rota dimissa, ut ipsemet nobis retulit, tac- tus intrinsecus tremore cordis, secutus est eum. Quia uero beatus Albertus uelox erat pedibus se ei iungere nequiuit, usque dum ueniret ad sanc- tum Uitum, cuius tunc erat apud monacos eiusdem ecclesie suum habitaculum.

4. De santitate et obitu predicti Alberti.

8 [Q] uoniam autem de hoc sancto uiro loqui cepimus, ut Dei auribus in eius precibus affuisse proprie certo sciamus, pauca nunc de eius uita prelibemus. Fuit siquidem in insula Corsica ortus hic beatus Albertus non ex infimis parentibus pro- creatus, in possessionibus diues ualde, seruis et ancillis uernabat fratrem militia preditum habe- bat, qui cum singulare cum alio milite certamen inierit, alterno sibi inuicem uulnere dato, in ipso
[p. 108]
singulari congressu uitam utique finiuit. Beatus itaque Albertus intuens fratrem suum cum alio milite sic repente in iuuentutis flore decidisse, existimans et corde pertractans, omnem hominem quasi fenum et gloriam eius quasi florem feni de- cidere et deperire; cepit cum omnibus quae mun- di sunt semetipsum spernere; seipsum cinerem pu- luerem et lutum esse reputare: ideoque seruis suis et ancillis libertate donatis, possessiones; super lectilem, friuolaque omnia Deo et pauperibus conferens atque dispergens cum suarum maxima parte rerum, contulit se apud nostram Pisanam urbem, ad sanctum Uitum, uictum et uestitum per abbatem illius ecclesie accipiens. Sed et de ipso uictu suo, in hospitali eiusdem cenobii commanens, artem ducens uitam, paupe- ribus dispertiebat. Uestimenta omnia ab abbate suscipiens et calciamenta, egenis erogabat nudu- sque remanebat. Uesteque, que uulgo pilurica di- citur, sola contentus induebatur. Cum autem ex nouis frequenter indutus, indigentibus senper pre- beret, uocatus est a suo abbate, eum sic cum fra- tribus eiusdem monasterii alloquente: Frater Alberte, hanc noscis domum non habundare; non possumus tibi totiens preter usum uestimenta et calciamenta prestare. Cui humili uoce respondens: Noli, inquid, Pater sancte, tribuere: Dominus mi- hi adiutor uestris orationibus subsidia prestabit,
[p. 109]
mihique tuo famulo nichil deerit: quia non pos- sum pauperes uidere necessitatem pati, et que apud me tribuendo misereri. Ab ea die amplius uestimenta seu calciamenta ab eis non accepit, in- cedens nudus, ueste sola de supra dictum est con- tentus. 10 Post hec peregre proficisci elegit, occiden- tales partes petens nudus, ut dictum est, pedibu- sque nudis, beati Iacobi aulam corpus suum macerans et in seruitutem reddigens petiit. Ita etiam omnia Occidentis loca sancta et celebria ui- sitauit. Cum uero aliquem intraret uicum, neque hospitium petebat neque cibum. Si cuius tetige- rat Deus cor, ut ex caritate uocaret eum, hospita- batur apud illum. Alias, quantucumque distaret, transibat ad alium uicum. Unde contigit tribus die- bus, ut iter ageret, neque ad eleemosinam dan- dam, neque ad hospitium ab aliquo uocatus esset. Cumque iam corporis uiribus deficeret, ab omni incolatu multum distans, terre incumbens, Deum sic orauit dicens: Domine Deus omnipotens, te nu- dus secutus sum, et elegi. Nunc ut tibi placet prouide mihi, quia corpus quod in me formasti, iam deficit absque cibo corporali. Statim autem, quia oculi Domini super iustos, et aures eius in
[p. 110]
preces eorum
, apparuit ei quidam pauper, ueniens cum sacculo frustris panum pleno, ceu in elemo- zinam accipiuntur, dicens ad illum: Surge, pere- grine frater, sumamus una cibum. Qui gratias agens Deo, refecto corpore, uiam quam ceperat peragrabat. 11 Predictus autem Albertus, mire sanctitatis uir, orationem ad Dominum fuderat, numquam aliam uestem se habiturum, quam qua tegebatur piluricam ad modum cape uillosam factam, nisi uestimentum album, se illud non querente, tamen ab alio prestitum. In spiritu quidem certioratus dominicum expectabat beneficium. Cum itaque ue- nisset in locum qui dicitur sancte Marie in fini- bus terre in ipso terre introitu, quidam uir accola loci, capam ferens albam, ait ad eum: "Eus tu, frater peregrine, uestimentum istud indue carita- tis amore, et quamdiu in loco fueris isto, mecum una cibum cape". Mirabilis Deus, qui facit omnia pondere et mensura et numero. Nec major nec mi- nor inuenta est induta, quam beati Alberti exi- gebat statura. Inde per beatum Martinum, qui Tu- ronis est loca illa et alia uenerabilia adeundo, re- diens uenit Parisius, ubi regni est assidua sedes. 12 Et quia non potest celari lucerna suora can- delabrum, ut luceat hiis qui in domo sunt, accen- sa, eius confestim regi sanctitas innotuit, famaque ipsius per partes omnes illas impleuit; ut iam non
[p. 111]
dopnus Albertus, sed generali quasi proprio nomi- ne uocaretur Homo sanctus. Sepissime autem rex fastu deposito regio humilime, uelud priuatus ali- quis, ad eum ueniebat, et secundum eius a Deo consilium magna regni negotia agebat, et Domi- nus cum eo in omnibus prospere erat. Similiter et principibus et aliis omnibus ad se uenientibus salubria dedit consilia, et ut ama- biles recederent et bona agerent monere non ces- sabat. Ipsi autem Francorum regi multa per spiritum futura predixit, que postea rerum euen- tus ipse probauit. Item dixit ei, ut in Ierusalem cum exercitu non iret, quia sibi nequaquam pro- spere succederet. Quare et toti orbi predixerat, contrarius regi euentus notus factus est. Hec enim omnia ut fides adhibeatur, aut ab eo audiuimus, aut ipsi nos uidimus: multa etiam secreta celestia mihi, tamquam suo dilecto discipulo, Parisius se- cum per triennium plusquam minusquam commo- ranti, auditu sibi uel uisu, seu etiam reuelatione a Deo reserata monstrauit. Que, quia tempus pro- pe breue est, opere precium duxi magis silere quam dicere. 13 Secundo uero anno aduentus sanctissimi Rainerii ad nos, et beatum Rinerium suos disci- pulos, pro quibus orationem ad Deum fuderat, ui- sitaret, iter arripere uoluit, ut ipse propriis licteris
[p. 112]
beato Rainerio et mihi indignissimo rescripsit. Quare Deus hoc ei uolenti non permiserit, adhuc est absconditum in thesauris eiusdem eterni regis. Feliciter autem eo anno, apud quadam ecclesiam que prope Parisius est, et Clareuallis dicitur, ad Dominum migrauit, ubi plurima per eum benefi- cia, sicut nobis a quibusdam, qui Parisius degunt et inde uenientibus relatum est, infirmis prestan- tur, ipso faciente, quem secutus est Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat Deus, per immortalia secula. Amen.

5. Qualiter conuersus sit beatus Rainerius meritis sancti Alberti.

14 [N] unc autem ad ea, que de sancti Rainerii ex Aqua ad Deum conuersione dicere inchoauimus, stili nostri sermonem uertamus. Beatus itaque Al- bertus, ad Rainerium almum conuersus dixit: Tunc es ille qui sic modo in Arsitio concinebas? Et ille respondit: Etiam, pater. Et beatus Albertus ad- iunxit: "Si ita Deo quemadmodum seculo scrui- res, melius tibi esset." Respondens autem sanc- tus Rainerius, ait: "Ideo ueni ut pro me ores ad Dominum, ut fugitiuum istud et labens ualeam ef- fugere seculum." Cui beatus Albertus: "Credis, in
[p. 113]
quid, si pro te orem et precem fundo, quod ab omnipotenti exaudiar Deo?" Respondit ei beatus Rainerius: "Credo, pater, quod si in inferno iam essem, tua inde intercessione omnino liberarer". Beatus Albertus ait: "Uade nunc, et ad me die Sab- bati reuertaris". Erat autem tunc feria quinta. Sab- bati, uero die post nonam, tempore isto quadragesimali, cum iam sanctus Rainerius fere pransurus esset, tremefactus ait intra se: O me miserum! Non sum reuersus prout condisceram ad hominem sanctum! Dimissoque patre et matre ad prandium, festinus surrexit. Et inueniens quem- dam sotium suum, simul concite uenerunt ad sanc- tum uirum. Relicto autem sotio cum pueris, qui ibi docebantur psalterium, in claustrum perrexit ut beatum quereret Albertum. Quem statim ha- buit obuium. 15 Dixitque illi beatus Albertus: Fili exaudi- tus sum. Eamus, et quid Dominus uoluerit super hoc facere uideamus. Duxitque eum ad quamdam mensam, ubi monachorum familia discumbere con- sueuit. Soli ibi altrinsecus sedentes, beatus Alber- tus uersus occidentem, ad orientem sanctus Rainerius, alterutrum sese respicientes. Et ecce illos subito Dei claritas circumfulxit, respersa odo- re suauitatis. Et, sicut nobis sanctus Rainerius se- pe referebat, pro odoris suauitatis anima a corpore separari cuperet. Splendoris namque immensitas alterutriusque faciem inspicere non sinebat. Pe- racto aliquo hore spatio, lux illa discessit; odoris fragrantia, et roris oleum in eorum capillis reman- sit. De hoc oleo propheta scribit: Inueni, inquiens,
[p. 114]
Dauid seruum meum, oleo sancto meo unxi eum. Tunc beatus prorumpens in uocem Raynerius ait: Quid sancte me uis pater agere? Respendit au- tem ei et dixit: Uidi spiritum Dei in te requieuis- se. Ipse deinceps suum in te habitaculum purificabit et quid te oporteat tacere demonstrabit. Verumtamen quia dies illucescit dominicus, se- cunda feria ad priorem sancti Jacobi de Orticaria mane ibis, omnium, quorum poteris peccatorum ueniam implorando singula confiteberis. Quod et ita factum est, sicut iam superius in lectione ser- monis sui audistis. 16 Ipso autem tunc paternam domum reuer- so, ex cordis contritione ualida fontem ei Deus suarum aperuit lacrimarum, pro suorum imma- nitate diuersorum criminum, ut tunc in eo imple- tum sit illud psalmi: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam, quia iustus tu es Domine, et rectum iudicium tuum. Pa- ter autem eius et mater, cum uiderent eum sic profuse plorantem, dolentes nimium et flentes qua- si unicum masculum, dicebant: Heu fili mi, ocu- lorum nostrorum lumen, quis tibi sensum abstulit? Que te amentia tam subito arripuit? Nonne tibi in plateis, ut non pernoctares, dicebamus? Et ut nocturno tempore intra tuam domum quiesceres, et ne extra domum uagares, quia hoc tibi contin- gerent sedulo monebamus? Tunc beatus Rainerius suplici uoce ayebat: "Nolite karissimi pater mi et
[p. 115]
mater tristari neque flere; quia non in insaniam versus sum, sed meorum ago penitentiam pecca- torum; et ideo has, quas uidetis, lacrimas fundo". At illi hoc audientes gemitus dabant maiores, et eius florenti etati et lasciuie non credentes, ulula- tus et eiulatus iterabant multo grandiores, ipsi et eorum cognati et consanguinei atque uicini, in in- saniam et furorem uersum pro certo asserentes. Sic quoque eum cathenis uincere uolebant, et qua- si ad insanum uicini et alii uidendum currebant. 17 Solius cuiusdam in pueritia magistri sui, nomine Henrici, sancti Martini presbiteri, aperuit oculos Deus. Et cepit dicere omnibus circumstan- tibus: "In ueritate sciatis, quod hec lacrime non sunt hominis insani, sed ammissa sua deflentes. Recedat nunc unusquisque. Et eum que commisit plangere peccata sua permittite". Tunc reliquerunt eum inclusum dolore nimio, serrantes cubiculum. Pater quoque et mater non poterant eius presen- tiam ferre, quasi unigeniti amantissimi pre dolo- re. Tunc implebatur quod in psalmo scriptum est: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Dominus autem assumpsit me. Et in alio lo- eo: Factus sum obrobrium uicinis meis ualde, et timor notis meis. Qui uidebant me, foras fugerunt, et factus sum tanquam uas perditum, quoniam au-
[p. 116]
diui uituperationem multorum commorantium in circuitu, dum conuenirent accipere animam meam
. Hec non ipse, nec nos, sed ipse Dominus Iesus de ipso dicta firmauit, quando psalterium, in loco qui dicitur Quadragena, per os eius totum ei ape- ruit et protulit. 18 Adueniente autem lacrimarum suarum die tertia, in quibus cibum non sumpserat, lacrime cum oculorum lumine penitus defecerant. Et quia mater sui filii facile obliuisci non potest, ad eum uenit, ut quid ageret sciret, sciscitans quomodo illi esset. At ille matrem esse sentiens, respondit: "Ne tristeris mater karissima; quoniam iuuentu- tis mee delicta ingemiscens recolo, et pre planctu nec lacrimas iam deficiendas fundo, et oculorum meorum lumine amisso te dominam meam uidere nequeo". Mater hoc audiens et in ueritate expe- riens, scissis crinibus et laniata facie, in inmen-
[p. 117]
sum eiulando uociferabatur. Pater uero eius Glandulfus adueniens scissis uestibus pre doloris angustia, nec uerba nec uoces audiens filium fac- tum cecum, dare poterat. Exeuntes autem de ca- mera pre tristitia, ostium post se cubiculi firmaue- runt, ut tunc quod in spiritu propheta predixit in eo impleretur: Cor meum conturbatum est in me, dereliquid me uirtus mea, et lumen oculo- rum meorum non est mecum. Amici mei et proxi- mi mei aduersum me appropinquauerunt et stete- runt, et qui iuxta me erant de longe steterunt.

6. De illuminatione oculorum et dimissione peccato- rum ipsius.

19 Beatus itaque Rainerius, patris matrisque dolorem cognoscens, corporali se lumine sciens priuatum, talem ad Dominum nostrum Iesum Chri- stum fudit orationem: "Domine Deus omnipotens, cui nichil est inpossible, subest enim tibi posse cum uelis; tu omnia nosti, quoniam ab eterno omnia adsunt tibi presentia. Aperi nunc ad mei cordis contritionem oculos tue clementie, et me indigni serui tui, qui decem milia talenta debeo, in arto ualde positi, secundum tuarum misericor- diarum multitudinem, iam iam, creator meus, mi- serere". Confestim autem in eo uerbum factum est
[p. 118]
ad eum sic inquiens: "Et ego omnia peccata tua nunc tibi remicto, et oculorum lumen restituo: le- tusque esto, quia ego tecum semper ero. Surge iam, et facies ex hinc sicut tibi mostrabo". 20 Statim autem in ecclesiis cepit esse assi- duus, orationibus et ieiuniis Deo seruiens senper intentus; odoribus ab eo, qui in eo habitaculum facerat Deus, uariis et inenarrabilibus per suas nares exhalantibus, totus respersus. Hos ineffabi- les Dei Uerbum homini sibi in unam personam unito odores contulit. 21 Factum est autem et deinceps cum iaceret in domo et in quodam suo consanguineo, qui tunc nouiter uxorem duxerat, nomine Monacho, apud sanctum Petrum ad uincula, uidit quamdam aqui- lam per reuelationem, ferentem in rostro accen- sum lumen, sibi sic dicentem: "Ierosolimis ego redeo. Accipe hoc lumen ad illuminandas gentes et populos multos". Qui expergefactus odore do- minico totus est repletus. Unde statim cognouit,
[p. 119]
quod a Domino hec uisio fuerit: habebat enim pro certissimo signo, ut cum a Deo esset uisio, totus respergeretur odore miro. Quid autem hec uisio significaret postea in- tellexit, Dominum per se redeuntem multas gen- tes, et populos inluminaturum, sicut hodie huius significatione omnium nostrum probat indicium.

7. Qualiter sanctus Rainerius causa mercationis ad partes ultramarinas perrexit et quomodo Dominus ei in uisione apparuit in itinere.

22 [F] actum est autem post haec congregatis suis et sotiorum suorum mercibus, partes ad tran- smarinas mercandi lucrique faciendi causa naui- gio sanctus Rinerius ex Aqua perrexit. Qui licet seculi rebus honustus esset, animus tamen eius ad Deum senper erat intentus: senper omnipoten- tem die noctuque deprecans et exorans, ut omni- bus relictis atque expoliatus ab eo ueste mereretur indui peregrina, que uulgo pilurica dicitur seu
[p. 120]
sclauina. Ieiunabat siquidem in laycalibus uesti- bus aliquando a die dominico in quintam feriam. Sepius autem, et hoc per quadriennium a domini- ea in dominicam. Nec propter hoc intermittebat siue in barcha forsius remigrare siue que nauis necessaria assiduus facere. Expensam ad symbo- lum faciendum cum suis sotiis comuniter et equa- liter deuotissime et ylariter faciebat, et pauperem uice sui dum cibum non caperet, sotiorum etiam rogatu, ut in nullo eis molestus esset exibebat. 23 Uerum die contigit quadam quo nummos acciperet, ut suam aperiret archam, apertaque ea fetor inde sicut mortui intollerabilis exalauit. Quam totam perquirens, et unde exalaret admi- rans, nequaquam reperit. Accidit et secundo pro numerandis bisantiis suis ad eamdem archam ac- cessisse, nec mora predictum fetorem horribilem itidem uaporasse, et interiecto spatio euanuisse. Cautissime omnia quae in archa erant odorans, expauescens et admirans, unde oboriretur non inuenisse. Cum uero iam quadragesime dies ap- propinquarent, et uenale caseos haberet, cum suo asecla ubi erant perquisiuit, ut in foro uenirent: et ecce idem fetor eorum repleuit nares. Cogitans itaque ne aliquod animal mortuum inter caseos latitaret, transmutari fecit omnes euertens in uno- quoque odorem casei sentiens. Quia igitur hunc in archa bis, semel in caseo fetorem grauem sen-
[p. 121]
serat, nec unde exalasset quiuerat reperire; stu- pefactus et solita orationis confugio agressus, Deum patrem suppliciter deprecabatur, ut quid hoc foret enucleare dignaretur. Ubi enim ultro dantis largitas, et inuitantis consideratur, ad hoc inpetrandum petentis animus, nec diu cum possit retardatur. 24 In nocte per uisione seguenti Dominus apparuit dicens ei: "O insipide, ter ecce tibi mee presentie clementiam reseraui, et me aliquatenus non cognouisti; ad ecclesiam uade, et ibi tecum loquens ostendam, quid te oporteat facere". Bea- tissimus Rainerius, uelud adleta strenuissimus im- pigre surgens ad ecclesiam abiit; secum dum iret cogitans et reuoluens, ubi Dominus ei apparere, se illum ignorante, potuerit, anxius intra se di- cens: "Forte tunc mihi apparuit, et non agnoui, cum pauperem inueni, et aliquid ei non dedi". Ec- clesiam ingressus positis genibus, quasi in agonia factus, orabat prolixius: "O clauis Dauid Iesu Chri- ste, filii Dei summe, qui claudis et nemo aperit, aperis et nemo claudit; uisionem quam mihi si- gnificasti ut huic sine mora uenirem, non dedi- gneris signaculo admodo mihi seruo tuo reserare". 25 Confestim sompno arreptus, uidit Dominum dicentem sibi: "Cum tibi putorem res mundanas et caducas contrectanti, tertio infudi, ego ipse fui, qui tibi eas putere feci. Nunc ergo te ab eis exho- nera, ut meo iugo confidenter summictere queas colla. Et die qua ego expoliatus sum in caluaria, te expolia ueste quam rogasti tibi adhibita". Ex-
[p. 122]
pergefactus, et ualde exilaratus, cepit sua omnia pauperibus erogare. Sotietatum quas habebat res, sociorum uni- quique per nuntios remisit fideles; sorori sue scri- bens, ut uirum accipiens, suo de patrimonio face- ret quidquid uellet. Exinde totus et indiuisus ad Dei mandata sequenda, ieiuniis et obsecrationibus uacans, Dei semper misericordiam postulans, ut pauca ualeret esse contentus cibo, accensum et intentum animum habebat.

8. Qualiter beato Rainerio esistente in partibus ul- tramatinis in Tiro ciuitate episcopus publice po- pulo denuntiauit diuinitus beatum Rainerium adesse pro christianorum salutem.

26 [F] actum est autem in una dierum, cum es- set adpud Tyrum, nattiuitatis Domini nostri Yesu Christi die, in ecclesia matris eiusdem beatissime uirginis Marie, Sidonis episcope uice archiepisco- pi illius qui tunc Romam abierat missam canen- tem lectoque euangelio predicto episcopo pulpitum
[p. 123]
seu anbonem ascendentem, ita ad populum, mul- tis aliis ibi existentibus pisanis, fari exorsus est: "Audite fratres karissimi in ueritate sciatis, quia inter nos nunc Deus est qui unius uestrum car- nem induit, pro omnibus christianis saluandis". Et uerbum iterans pluries dixit. Nostri omnes qui aderant presentes, de tam altissimo uerbo cepe- runt obnixe mirari. Alterutrum sese respicientes, oculos tamen propensius ad beatum Rainerium uertebant. Ipse uero beatus Rainerius, quid futu- ri hoc protenderet, in corde suo conferens conser- uabat.

9. De duobus senibus qui cum beate Marie presen- tauerunt que dixit eis quod ipse in ecclesia sua apud ciuitatem pisanam deberet iacere.

27 In eadem quoque Dei genitricis et Uirginis Marie ecclesia, nocte quadam, siue in corpore siue extra corpus beato Rainerio ignorante, a duobus albis indutis senibus, ante beatissimam uirginem Mariam, multarum corum uirginum assistente ei, est delatus. Cui beatissima uirgo inquid: "Tu re- quiesces in gremio meo". Ad hec sanctus Raine- rius: "Quomodo, inquid, domina cum celi terreque sis Regina, qui tantillus sum in tuo pausabo gre- mio?". Senes uero, qui ante Dei matrem ipsum
[p. 124]
portauerant, inter manus per brachia cubito a ter- ra distante, ante eam cum omni reuerentia tene- bant. Iterum ei uirginum Domina respondens ait: "Corpus tuum requiescet in ecclesia mea que est Pisis in sempiternum". At ut in ecclesia sua corpus eius cum magno honore positum sit, uide- mus hodie impletum, et eius gloriosum sepulcrum in representantis corporee in ymaginis Dei geni- tricem gremio, ubi primum fuerat, est honorifice positum. Ibi miraculis prodigiisque innumeris, si- cut in presentiarum uidistis corruscat.

10. Quomodo sua nuditas sacerdoti templi reuelata est, et ipse Rainerius fugit super muros Ierusalem et mansit ibidem diebus otto et de multis aliis uirtu- tibus ipsius.

28 [A] dpropinquante itaque die, in quo Iesus Christus, Dei filius consubstantialis, crucem in ca- luaria est passus, beatus Rainerius Ierosolimam ascendit. Ipso uero die in caluaria uestem quem pilurica dicitur secum portans, cum timore et tre-
[p. 125]
more
aggressi operis uenit. De suis quibus indue- batur uestimentis, quedam sacerdoti quedam pau- peribus largiens, nudus et sine serrabulis remansit, pilurica et psalterio, in quo lecturus erat, super altari oblatis, quod erat in Golgotha id est caluaria. Sacerdos inspiciens quod sanctus Raine- rius agebat, pilurica ei restituit induendam ele- mosinam. Psalterium, quod optulerat, ab ipso petens sacerdote accepit in comodati causam. Con- festim, ut ad Pisanis et suis sotiis non cognosce- retur ad Domini templum properans, ibi in oratione commorans latuit. O quam grauiter lapi- des cum lapillis eius pedes offendebant qui sen- per ire calciatus et delicate consueuerat! O quam aspera carni sue erat pilurica qui solitus erat in- dui mollibus a carne uestimentis, bisso et baldi- nella! 29 Nocte uero diei sequente, qui sola, que dic- ta est, ueste contentus fuerat, sacerdoti templi per uisionem dictum est: "Uade, et dic populo, quod hodie Deus in caluaria expoliatus est, et est nunc expoliatus in templo hoc, pro saluando christiano populo." Sacerdos excitatus de lecto surgere no- luit, sed renitens iterum obdormiuit. Statimque eadem uisio eum terrendo expergefecit; et sicut prius sopori membra donauit. Tertio grauibus ter-
[p. 126]
refactus minis, surgens ad populum inibi uigilan- do, quo plenum erat in templum uenit; et de ambone indicens silentium, sic uoce magna cla- mans allocutus, est populum: "Audite audite, fra- tres mei, obsecro, fratres audite: rem magnam et inauditam tempore isto, uobis qui huc conueni- stis refero. Quam quia uobis referre nolebam, ite- rum uox nominatim me uocans terruit. Cumque adhuc reluctarer, mortis minas interminans, uice tertia me resurgere coegit: Perge, et dic populo quia Deus in caluaria expoliatus est, et est nunc expoliatus in templo pro saluando christiano po- pulo. Querite ergo, fratres, ad inuicem, quia pro- cul dubio est in templo isto." Beatus autem Rainerius cum in templo esset pernoctans, hoc au- diens, ut quod fecerat non sciretur, de templo exiuit. Qui autem in templo erant perquirentes alterutrum, neminem reperere expoliatum, cum iam de templo fugiens migrauerit. 30 At Rainerius nudus super muros Ierusalem, cum hiis qui ibi solitarii degunt, otto diebus la- tuit; donec sui sotii qui secum et alii pisani ora- tionis causa ascenderant, penitus discessissent. Quem obnixe perquirentes et inuenire non possent ad proprias reuersi sunt merchatores. Exinde in ecclesia sancti Sepulcri sanctus Ranerius iuxta se- pulcrum uigiliis et orationibus pernoctans dieque semper erat assiduus; spernebat tamen, quia non
[p. 127]
intelligebat Armeniorum quod ibi celebrabatur of- ficium. Cumque diu hoc fecisset, Deus audiendi ei aurem apperuit, apertiusque eorum intellexit of- ficium quam nunquam fecerat Latinorum; abinde cum omni uigilantia et ipsorum sine intercapedi- ne audiebat officia. Uinum tamen in cibo suo inui- tatus ad elemosinam adhuc summebat. Invitaba- tur frequenter ad prandendum cibum ab uno qui in muris Ierusalem solitarius erat, et cum eo bi- bebat uinum. Quadam die cum esset in ipsis muris Ierusa- lem, quoddam animal paruum iuxta eum uolitans, in ore et brachio pupugit, et aculeo fixum in ore eius reliquid. Quo abstracto cum nullum uidere- tur in ore et brachio uulnus remansit in eo do- lor acutus et ardor nimius. Si qua ibi medicina esset pro ardore et dolore mitigando aposita, pro- tinus tota reperiebatur adusta. 31 Demum apud se disposuit, ut ad sanctum Abramium supplicandi causa iret, uolens et sata- gens ibi esse per aliquod dies, forsitan ibi Deus monstraret unde sanari quiret. Statimque aiens ei Dominus: "Perge, igitur, securus, quia ego an-
[p. 128]
teibo faciem tuam
." Est enim uia cautibus inci- dentibus plena et asperrima, ut nullus sit incederet ausus, sicut iste erat disscalciatus. Ferrati enim equi qui illuc equitabant, sine aliquo ferro in pe- dibus regrediebantur; et qui suos ferros reserua- bant, optimos haberet pedes perhibebantur. Calciati uero uiri uel femine, qui pedestres perge bant, sepe sine soleis in subtellaribus postea re- diebant. Unde magno cum timore, etiam Asca- lonitarum, ad locum illum properabant. Cum aliis itaque peregrinis, discalciatus sicut erat bea- tus Rainerius, fiduciam in uerbo Domini habens, proficiscitur, 32 secum gradiens quidam religio- sus uir, qui omnibus mundi spretis, de nostris par- tibus fuerat oriundus, et loculos beati Rainerii portabat, ubi argentum quod ei dabatur pro ele- mosina mittebat, Homo Dei nominatus. Beatus au- tem Raynerius quasi lumen candele in nocte, dum irent, ante pedes habebat. Et ita ad lapidem die seu nocte nullatenus pedem offendebant. Tunc impletum est in eo quod scriptum est: Reuela Do- mino uiam tuam et spera in eo, et ipse faciet. Et angelis suis mandauit de te et in manibus porta- bunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Dei enim et angelorum presidia uectus, nullam sensit lesionem in pedibus. Ad sanctum Abraa- mium cum peruenisset, cepit Dominum flagitare
[p. 129]
oratione, quatinus responso ab eo accepto sue gra- tularetur pietatis immensitas. Mox perlustratus do- minico oraculo, audiuit uocem dicentem: "Ad se- pulcrum meum concito regredere gradu, ibique quam exoptas percipies sanitatem". Gratulabun- dus itaque remeans, ad optatum Deo gratias agens gloriosum deuenit sepulcrum. Homo uero Dei uir religiosus, de quo supra diximus, grauiter pedes lesus Ierosolimam eger est reuersus: cui pe- des, crura, et coxe in immensum tumefacta pro- ruperunt insaniem intollerabilemque fetorem, ut manibus suis corium a coxa sanctus Rainerius usque ad pedes, in modum calige continuum astra- heret. Sicque in Dei seruitio uitam temporalem perdidit, et sempiternam ante Deum perseueran- do usque in finem inuenit; sicut ipse Dominus di- cit: "Qui perdiderit animam suam propter me, sa- luam eam facit". 33 Sanctus igitur Raynerius, cum regressus sua sopori membra dedisset, quedam caldaria ar- gentea inextimabilibus ornata gemmis, per uisio- nem ante eum portata est, plena oleo, pice, naita, que in caldaria exurebantur super accensa flam- ma permaxima. Sanctus Raynerius caldariae ad- mirans pulcritudinem, perdolens tantum opus ita aduri, dicere cepit clamans in ipsa uisione: "O inef- fabile dampnum! Quis huic tam decore rei pote- rit opponere remedium?" Et multi, ut caldarie ignem extinguerent, perplurima in eam proicie- bant, que non leniebant ignem, sed magis ac ma- gis accendebant. Continuo porretta est beato
[p. 130]
Rainerio aque ampullam ut in caldariam proice- ret: de qua cum tres uel quatuor guttas in eam proiecisset, subito ignis extinctus est, ut nichil in ea caloris sentiri posset. Raynerius almus hoc in- spiciens uoce magna clamauit dicens: "Domine Deus, quid est hoc? Multi multa et diuersa appo- suerunt ut ignem tollerent, et non ualuerunt; et ecce quatuor gutte aque omnem eius impetum se- dauerunt". Ad hec ei uox facta est: "Caldaria tuum corpus est; diuersa multi apposuerunt medicami- na, tibi apposita sunt, que tibi non proderant, ma- gis autem oberant. Aquam ex hinc bibe, et omne corpus tuum ceno purgabitur et igne luxurie (agi- tabatur enim corpus eius adhuc incentiuo libidi- nis, licet corpus domaret suum abstinentiis et nimis uigiliis). Pone Domine custodiam ori meo, et hostium circumstantiae labiis meis. In punctu- ra enim labiorum tuorum tua labia in eternum custodiam, ut mortale uerbum uel criminale ab ore tuo amplius non procedat". 34 Sic ad se reuersus, uisio ab eo discessit. Ex hinc sanctissimus Raynerius numquam nisi aquam in suo potu sumpsit. Statimque conualuit. Et in hoc usque in finem uite corporis sui persti- tit, plusue minusue uiginti annis. Itaque impletum est in eo quod Dominus dicit per Moysen: Nazare- nus uinum non bibet, neque omne quod inebriare potest. Nunc, fratres mei, diligentes attendite mo- dicum, si quando nobis aliquod imminet flagel- lum, non murmuremus sed Deo gratias agamus.
[p. 131]
Ut si pro peccato est flagellum misericordiam con- sequamur; si pro dono augendo, ut nunc factum audistis, beato Raynerio ingrati nequaquam simus. Cum uero beatus Raynerius pro summendo ei- bo ad illum qui in muris Ierusalem solitarius, si- cut et multi alii solitarii degebant, pergeret, de quo supra diximus, uinum ei in potu prebuit: quod quid esset interrogans, omnino respuens nequa- quam bibit. Tunc ille dixit ei: "Postquam tu ui- num non potas, nolo ut amplius mecum prandeas." Ipso autem inde discendente factum est uerbum Domini super eum: Nolo ut tu de cetero discur- ras ad sumendum cum alio cibum; tuum uero habeto habitaculum, ubi meum tibi dabo prandium." 35 Tunc beatissimus Raynerius apud quam- dam religiosam matronam suum elegit hospitium; et inde non exiit donec ad nos uenerit missus, prout Dominus noster Iesus Christus discipulis in doctrina sua tradidit dicens: "In quamcumque do- mum intraueritis ibi manete, et inde ne exeatis, et de domo in domum ne transeatis." Hec autem mulier, honesta ualde, ipsi preparando ministra- bat cibum. Quem pre sanctitate sicut unicum ama- bat filium. Accipiebat autem elemosinam a quocumque ei in sepulcro Domini dante. Unde uer- bum Patris factum est ad eum dicens: "Elemosi- nam caute inde ne amplius accipias, nisi a me: quicumque enim tibi aliquid dederit te non peten- te, nec in eum ut det respiciente, scito tu quod
[p. 132]
hoc accipies per me." Non enim permittebat eum aggregare nec faciebat ei dari ultra uiginti nouem nummos singillatim ei datos. Et hoc tamdiu fecit donec pro populo, ut ei Dominus precepit ut pe- nitentia ageret, de qua in suo loco latius audietis. 36 Peracta uero penitentia tantum ei largitus est, ut cum ad nos in ciuitate pisana uenit per annum suffecerit illi. Post que preparauit ei Deus hominem, quem pre ceteris dilectum habebat, qui sibi et puero suo uictui necessaria ministrabat, nec ab alio Domino prohibente recipere ausus erat, atque ei dicente: "Exhonera te, ut ad nullo alio aliquid pro cibo summas." Dum die quadam in se- pulcri ecclesiam foret, iuxtaque Domini sepulcrum oraret reuerentie causa circuiret illud satagens, quiddam ei mirabile accidit, quod homo purus nec angelus de celo ueniens posset ad liquidum expli- care. Cepit ex eo tanta odoris habundantia exala- re, ut tota circumstans turba ac si stuporem uersa, repleretur et de tam ineffabili odore, unde proce- deret, ab eis prorsus ignoraretur, ut ab ipso qui- dem cum hac inenarrabili gratia ter Domini mau- soleum circuiretur. Tunc inpletum est illud: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.


[p. 133]

11. De Spititu sancto ei in columbe spetie apparente.

37 Contigit quodam tempore, ut beatus Rai- nerius orationis causa moraretur in Domini tem- plo. Et ecce odorem incensi, qui consueuerat ei de intrinsecus accidere, cepit extrinsecus copiose sentire. Unde quid hoc esset Deum positis in paui- mento poplitibus cepit exorare, leuam in partem spectans nichilque uidere. Postremo in dexteram lumina uertit: et ecce columbam albissimam pre oculis habuit. Que cum alas ante eius faciem ape- riret, incensi fumum quasi globum de sub alis di- mictebat. Mox Dei seruus in faciem procidens, de tam sublimi uisione gratias magnas ipsi Deo age- bat. Intuensque ipsam paruulam columbam ad au- rem suam dextram uolitare, sensit Spiritum sanctum in columbe specie in se intrasse. Conti- nuo odor incensi quem in exterrioribus senserat, ab interioribus per nares ubertim emanabat. Tunc inpletum est in isto, quod in semetipso Dominus Yesus Christus dicit in euangelio: Si diligitis me mandata mea seruate. Et ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabi uobis, qui maneat uobi- scum in eternum, Spiritum ueritatis, quem mun- dus non potest accipere, quia non uidet eum nec
[p. 134]
scit eum. Uos autem cognoscetis eum, quia apud
uos manebit, et in uobis erit. Quod euidenter sanc- to Raynerio ut modo audistis mostratum est.

12. Qualiter a Deo illuminatus fuerit de rebus futuris.

38 [A] lio quoque tempore, cum in Domini es- set sepulcro, ab oculis eius fulgor exiit nimius, ut per triduum quascumque inspiceret litteras, non uiderentur atramento scripte, sed auro omnes im- plesse. Sicque impletum est: Si corpus tuum fue- rit lucidum, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te; prout ipse nobis refere- bat. Tunc illuminauit eum lux uera Christus de infinitis, que usque ad mundi finem futura essent. De quibus quedam iam liquido clarent. Quodam in tempore Galileam descendit Raynerius, in Na- zareth, loco ubi nutritus fuerat Dominus celi creator Yesus Christus, ut ad ipsum orationes fun- deret quadraginta diebus et noctibus. Cognita a sacerdotibus qui in ecclesia predicti loci officia celebrabant, eius sanctitate et uita, licentiam ei dederunt, quacumque hora diei uel noctis uellet, morandi in ecclesia ipsa. Clerici quidem illi tran- smarini in primo galli cantu officia nocturna fa- ciunt. Quibus expletis ad proprias mansiones cubatum redeunt. Sanctus siquidem Raynerius, ut
[p. 135]
orationes pernoctans compleret remanebat interius, ualuis tamen ecclesie benefirmatis exterius.

13. De diabolo impedientem orationem eius.

39 [C] um quadam nocte ibi orationem ante al- tare funderet pro sacerdotibus et ecclesia, ut Dei uiam ambularent, et eius facerent mandata, quod numquam prius fecerat, statim apparuit ei Satha- nas, ardentibus et terribilibus oculis, in tetra et horribili forma. Eiusque dicens: "Ora patrem tuum quidquid tibi placet. Et pro hoc orare noli; hunc enim agrum seminaui, ergo haec messis mea est: ne mittas in eam tuam falcem quia senties me tecum comino bellantem." Ad hec Raynerius Deo carus: "Non pro te, ait, desinam hanc precem fun- dere. Tu in tua confidis superbia et sublimitate, et ego te uincam in Domini mansuetudine, et eius humilitate". Sicque cepit iterum postulare. Con- festim Beemoth in momento omnia ecclesie lumi- naria extinxit et ipsum ab altari euellens usque ad atrium ecclesie intus per oppositum portauit, et super quedam sedilia statuit, nichilque ei no- cuit. Tunc Raynerius intra se cepit cogitare: Nunc sum in hac alta rupe. Si forte de hoc amplius orauero, proiciet me iam per hoc magnum preci- pitium. Feriebat ergo manus super genua, quid faciam dicendo: heu heu frequenter respondendo. Noctem igitur illam transegit insompnem nichil orando. Sequenti ergo nocte tamquam nichil ei ac- ciderit, fortior coram Domino, ut precem predic-
[p. 136]
tam ad ipsum porrigeret, surrexit: nec ausus diabolus et Sathanas fuit inferre ei aliquod signum congressionis. Si quando, fratres mei et sorores in Domino, diabolus inpedire uoluerit nos in Dei seruitio, locum ei ne dederimus, sed fortiores ad idem faciendum surgamus. Unde et Deus in sua Sapientia dicit: Si spiritus potestatem habens su- per te ascenderit, locum tuum ei ne dederis. Et beatus Iacobus apostolus ait: Resistite diabolo, et fugiet a uobis, appropinquate Deo, et adappropin- quabit uobis. 40 [U] oluit et desiderando concupiuit quadra- genam facere, ubi dominus noster et saluator Ie- sus Christus diebus continuis quadraginta et noctibus ieiunauit, posteaque esuriit. Quapropter sepulcri canonicos adiens, ad quorum ditionem lo- cus ille pertinet, se dicens ad alterutrum homici- dam, periurum uariis criminibus innodatum; ibi- que peccata sua per dies quadraginta desiderare flere ab eis inpetrauit, ut quando cum illis qui in quadragena degunt manibus propriis laboraret, de eorum refectione pranderet; quando autem la- boraret proprio et non eorum cibo contentus fo- ret. Igitur canonici uni de quadragena eum commendauerunt, et iam dicto pasto perduxit eum illuc. Tunc dixit eis beatus Rainerius: "Quamdiu de meo habeo cibo, laborare uobiscum nolo". Ieiu- nauit itaque ibi primum a die dominica usque in
[p. 137]
quintam feriam, ac ita gratulantes manuale opus cum eis egit, ac si omni die diuersis plenus fuis- set epulis. Indeque in diem dominicam abstinuit. Itaque in tota quadragesima in ebdomada quaque non nisi bis prandium accepit. Porro predicti ui- ri, ieiunii et orationis, atque uigilarum eius con- siderantes instantiam, ipsum deprecati sunt, ut ni- chil cum eis manibus operis ageret; opus uero ceptum et Deo placitum instanter perageret, re- fectionemque cum ipsis una caperet. Sed Deus, qui ex alto ubique presens cuiusque desiderium et uotum speculatur carnes eius obesas inuisibili cibo seruabat, et odorum diuersitate nimia eius corpus mentemque pascebat. Belial uero, qui hu- mani generis est callidus emulator, lapides super ipsam quadragenam pergrandes deiecit, et lapi- dum incursu locus ipse totus, quasi ad yma rue- ret, intremuit; uolens istum, qui in Dei erat serui- tio peruigil si posset occidere, uel ut eum ab ip- sius iugi deterreret opere. Leuiathan tamen temp- tare potest tantum quantum permittit omnipotens. 41 In hunc quoque modum duas alias uerten- tibus ibi peregit annis quadragesimas: in quarum una omnipotens Deus, qui in ipso suum fecerat habitaculum, beato Raynerio, inter omnia quibus eum letificabat, hoc ei mostrauit summum et pre- cipuum. Nam cum pro mortuis legeret generali- ter psalterium, specialiter tamen pro patre sub Glandulfo, matre sua Mingarda, atque sorore sua Bella, nec non pro magistro suo presbitero Hen-
[p. 138]
rico, et Iohanne de Corsica, atque Bernardo suto- re. Cum ad id uentum foret loci ubi dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis, uox ei in- terclusa est, ut nichil dicere possit. Cumque nite- retur solitam uocem emittere et nequaquam uale- ret; ecce incensi odor cepit ei exire per os et nares, et cum eo uox clarior, et a sua differens maior, sic inferens: Minui me ab angelis meis, gloria et honore coronaui te, et constitui te super opera mea. Que de Deo erant loquens in prima persona, que de Dauid dici uidebantur, de isto proferebat in secunda. Et cum iste in fine psalmi: Requiem eter- nam dona eis Domine, diceret, hec uox glo- riam sic decantabat: Gloria Patri in te, Gloria Fi- lio in te, Gloria Spiritui sancto in te. Cumque fi- nita esset pagella in legendo, uertebat aliam beatus Raynerius, tamquam suus minister et auditor. Seriatim uenit eo loci ubi scriptum est: Con- scidisti saccum meum, et circumdedisti letitia. Quod sic ei legit: "Ego concidi cerebrum tuum ad lacrimas emittendas, et post repleui te letitia ce- citatem auferendo, lumen restituendo". Hoc sicut ab eodem beato Raynerio audiuimus per partes exposito, ita uobis referimus. Singula nanque ab eo nequaquam perquisiuimus. 42 Ordine uero le- gendi procedente, ad epitalamium: Eructauit cor meum uerbum bonum, peruenit. Ubi uox ipsa, se ei quid esset manifeste aperuit in uersu ipso:
[p. 139]
Audi, filia, et uide, sic in secunda persona indi- cens ad ipsum: "Audi me, fili, et cognosce me, quia ego sum Deus creator tuus, qui creaui te ex utero matris tue". Ad hanc uocem Raynerius sanctissi- mus, cui tam magna et mirabilia monstrata sunt psalterium clausit, atque deposuit. Ad nutum ta- men et eius uoluntatem, qui in ipso erat per os eius legentis, positisque in terram genibus ait: "O Deus meus, celi terreque creator non sum ego di- gnus ut per os meum loquaris. Adulteri, periuri, homicide omnium nodo criminum circumplexi". Et surgens de terra et psalterium accipiens, dixit ei Deus ita: "Audi me, fili. Ego sum Deus, creator tuus, ego te creaui de utero matris tue. Ego sum resurrectio mortuorum: propter quod ego elegi te, ut ostenderem uirtutem meam in te, in generatio- ne et gentibus, ciuitate mea et tua atque populo meo christiano. Et sic in Syon firmaui te, ut esses dux et princeps, super populum meum christia- num". Hanc ei promissionem fecit creator suus, quam iam ex parte impleri uidemus. Cum autem inpleta fuerit, enucleatius eam intelligemus. 43 Itaque legendo ad ottogesimum septimum psalmum: Domine Deus salutis mee, in die clamaui et nocte coram te, intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam, felici- ter pertingit hos duos de hoc uersus tantum, reli- quos non legit ei, dicens illi: "Hodie meam ostendo tibi gloriam, ut ideo hos tristitie uersus
[p. 140]
in te non exponam". Sicque seriatim peruenit di- cens: Iurauit Dominus, et non penitebit eum, tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Mel- chisedech. Sed cum de Domino Yesu Christo uer- sus iste legatur, quomodo de isto legit ipsemet Deus, sic primo soluimus: Qui potest capere, ca- piat. Non omnes capiunt hoc uerbum. Secundo ue- ro sic dicimus: Est sacerdos officio, cui apponitur unctio uisibilis. Hoc modo de beato Raynerio non legit. Et est sacerdos mortificatione carnis. Unde beatus apostolus ait: Obsecro uos per misericor- diam Dei, ut exibeatis corpora uestra, hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem. Quicumque Deo hostiam offert, sacerdos est secundum hunc modum, et bone mulieres corpora sua crucifigen- tes, sacerdotis nomine censentur. Unde et Petrus ait: Uos estis ergo genus electum, regale sacerdo- tium. Ideo mulieres et uiri crismate fronte et uer- tice unguntur, ut aduersus diabolum simus reges et sacerdotes pugnantes senper, et orantes. Et Ioannes in Apocalipsi sua: Et fecit nos Deo nostro regnum, et sacerdotes. 44 Et ita procedendo totum perlegit psalte- rium canticaque omnia atque letanias. Quibus in letaniis sic Deus ayebat: "Ueniat mater mea, et adoret me in te; ueniat Michael meus, Gabriel et Raphael, et omnes angeli mei, et adorent me in te. Ueniant patriarche et prophete mei, et adorent me in te. Ueniat Petrus meus, et adoret me in te. Ueniat Paulus meus, et adoret me in te". Et sic
[p. 141]
processit in reliquis martiribus, confessoribus et uirginibus et uiduis et coniugatis. Et nominatim sic et in genere compleuit. Tandem in hec uerba finem fecit: "Et pro hoc psalterio, quod ego legi super te hodie, faciam ante conspectum glorie mee hodie esse patrem tuum, et matrem tuam, atque sororem tuam, magistrum tuum presbiterum Hen- ricum, Joanne de Corsica, et Bernardum sutorem". Hec Dei cum sancto Raynerio locuturo, a mane usque in mediam diem protratta est, in loco ubi ipsemet Deus ieiunauit quadraginta diebus. Tunc precepit ei Deus, ut os suum signaret, usque ad tempus quo hec populo panderet. O si psalterium sic lectum haberemus, ut ipse nobis referebat, omnis scriptura diuina nobis aperta esset! 45 Preterea beatus Raynerius ipse nobis di- cebat: "Quia tale quid mihi Deus contulit, quod nec alicui angelorum uel sanctorum nunquam con- cessit, ut per os eorum nablum ipsemet nullo me- diante tam euidenter totum mostrauerit". Et quod matrem, angelos et ceteros sanctos et sanetasque uocans, ipsum Deum in se ipso adorauit. In quo non parua sancto Raynerio exhibita est reueren-
[p. 142]
tia, cum omnes, propter Deum in ipso flecterent ei genua. Sed peruerse ipsius dicta ad suam illo- rum confusionem intelligentes dicebant: "Se glo- rificat, proponit enim se matri Domini, angelis et omnibus sanctis". Sed modo, karissimi, intellexi- stis quid ei a Domino dictum factumque sit. Et sicut ei precepit tempore suo annuntiauit nobis ipse. Si enim hec nobis non dixisset, quis somnian- do in exemplum large misericordie Dei in nobis unquam scripsisset? Hoc non erat se laudare, sed patrem Deum glorificare, qui talia in suis fideli- bus dignatur facere et ostendere. De hiis uero que ei fecit Deus, nobis suo populo annuntiatis, ait po- stea illi: "Ego ante lucem te mea uerba populo dicere feci". 46 Ne tamen in quadragena pro hiis ei a Do- mino ei factis, aliqua iactantie pompa suborire- tur; nec mora sacerdotem in ea sacerdotum officium celebrantem, sibi aduersarium suscitauit. Qui facta eius exprobrabat dicens: "Diabolus num- quam comedit. Semper in ecclesia est, non ut sibi prosit, sed ut aliis obsit. Semper ieiunat, sicut tu Raynerii, facis". Sed Raynerius Dei athleta pre ni- mia sacerdotis cecitate uehementer indoluit, et quasi oblitus omnium a Domino dictorum seu fac- torum, propter exprobrantis obrobrium interata et frequentata, monebat nimis lugubris. Sequen- ti igitur nocte uidit in uisione quendam uetu- stum dierum in renibus, cum baculo quendam fe- rientem, sane et occidentem, Raynerio heremita
[p. 143]
fortiter clamante: "Nec occidas eum, Domine". At quia nimiis uigiliis et orationibus erat sen- per intentus, preuenit ceteros in maturitate Deum suppliciter postulare. Conpleto quod in nocte pro- posuerat facere, mirabatur quare sacerdos ad ma- tutinas cantandas tardebat surgere; faciensque eum uocari respondit se non anplius de lecto sur- recturo, quia in renibus patiebatur ultra modum. Heremita Rainerius sue memor uisionis ei qui eum uocauerat dixit: "Uade et eum comone, ut peni- tentiam accipiat de suis peccatis, quia finis uite eius appropinquauit". Sacerdos pro nichilo totum reputans, quasi in uentum loqueretur derisit. Ma- ne facto surgens sacerdos, qualiter ualuit de Qua- dragena descendit, et numquam repertum est po- stea quo ierit, aut quid de eo factum fuerit. Unde, karissimi, bonis uiris cessate exprobrare, quia cuius sunt templum scit sui templi iniurias, quan- do uult, et quomodo uult uindicare.

14. De loco Transfigurationis.

47 [F] actum est autem tempore precedente, ut Dei seruus Raynerius locum in quo transfigura- tus est Dominus coram Petro et Jacobo et Johan-
[p. 144]
ne, montem excelsum seorsum, qui est mons Thabor, cuperet uisitare, et ibi per quadraginta dierum spatium fore. Per uiam igitur dum iret il- luc deserti, in ipso deserto reperit duas yenas, quas uulgus uocat lonzas, leone uelociores et au- daciores. Que quidem, ut aiunt de leopardo et lee- na siue de leone et leoparda generantur. Hec ani- malia uisis quotcumque hominibus nullatenus pauent, sed protinus in eos inpetum mouent, et quos apprehenderint discerpunt in partes. Preter uiam altrinsecus morantes sanctus Raynerius a longe uidit et recognouit. Sed quia iustus sicut leo confidit, nec uiam declinare poterat, cepit recto itinere intrepidus aproximare eis dicens: "Si in me potestatem accepistis, facite quod potestis". Ille uero quasi amicum prestolantes, capite demis- so blandiebantur ei caudis. Heremita Dei sanctus peracta uia quam ceperat, incolumis ad montem Dei Tabor peruenit. 48 Dedit itaque Deus gra- tiam apud abbatem loci illius, ut in claustro esset cum eis et licentiam haberet prandendi siue cum eis siue cum aliis qui seruibant in mensa ipsis. Quia uero nolebat ante medium diem cibum ca- pere, posteriorem discumbentium mensam elegit.
[p. 145]
Accidit autem ut die quadam, dum abbas cum mo- nachis recumberet, istum solitarium esset in eo montis loco ubi Dominus Yesus coram dictis tri- bus discipulis transfiguratus est, uolens illis ad mo- dicum estendere perhennem splendorem et resur- rexionis gloriam, quam perhenniter habituri essent. Heremita itaque nostro de hac mirifica transfiguratione cogitante, ex insperato nimius processit splendor ab oculis eius. Uiditque in ip- so splendore, cum Moyse et Helya, Yesum nostrum splendidiorem (ut quoque modo nobis patescat) septempliciter ipso sole. Stupefactus quidem pre nimia claritate in terram ruit, cadens in suam fa- ciem. Abscendente transfiguratione ista cum suo fulgore, ad se reuersus de terra surgit. Et quia prandendi inminebat hora, letus in claustrum re- diit. Quem cum abbas inspiceret, ei dixit: "Dic no- bis, quid uidisti? Splendet enim facies tua nimis". At ille, prout Deus uolebat, secretum istud qua- si cum eis iocans penitus reuelauit. Rogabant au- tem eum, ut diebus quadraginta peractis senper maneret ibi. Ipsius uero cor senper erat in sepul- cro Domini, ubi simili modo sui uoluit expoliari.

15. Qualiter Dominus apparuit beato Rainerio.

49 [I] n ecclesia sepulcri Domini reuersus, cum facto non modico temporis interuallo, iterum in Quadragenam, uel in montem Tabor cuperet reuer-
[p. 146]
ti, ecce Dominus per uisionem apparuit ei, tres ei candelas monstrans, ad militaris mensuram haste longas. Media autem duarum multo plus ce- teris in altum se porrigebat. Tunc Raynerius a Do- mino perquisiuit: "Quid sunt hec candele, Domi- ne mi?". Et ille: "Tres, inquit, candele, tria mea loca sacra sunt: media, que duabus preminet, se- pulcrum meum est. Ubi de cetero te uolo assiduum esse, nec alio dum tibi dicam usquam longe ten- dere. Iste alie due, Quadragena sunt et mons Tha- bor, ubi tu iam fuisti". Ex ea hora tantus ei ar- dor in sepulcro Domini permorandi fuit, ut uix posset prandere uel cubare et non ibi esset.

16. Qualiter beato Raynerio satiauit decem pauperes de uno medio pane.

50 [Q] uadam die, cum beatus Raynerius pau- perem quemdam inuitasset ad prandium, factus est pauper pane satur, gratusque agens Deo re- cessit: panis tamen fere integer ibi remansit. Alium pauperem introduxit, ei iterum saturatus est, et abscessit. Et idem panis integre ferme et quanti- tatis ut prius fuit. Similiter separatim tertium et quartum usque ad decimum intromisit. Et omni- bus saturatis panis tamen idem totus fere super- fuit. Hoc ipsemet Raynerius uidens, gratias sum- mas Deo retulit. Statimque uerbum Domini in eo permanens, super eum factum, dixit ei: "Sicut
[p. 147]
enim de quinque panibus quinque milia hominum satiaui
, et superfuit, ita tu hodie decem homi- nes ex me de uno pane saturasti et totum postea panem ferme substulisti. Propterea hodie ego feci te similem mei".

17. Qualiter beato Raynerio in sepulcro Domini oran- ti pro ecclesia et sacerdotibus Deum obnixe, ipse Deus apparuit et respondit.

51 [D] um in Domini sepulcro, pro ecclesia et sacerdotibus quodam tempore Deum obnixe pre- caretur, ut lux fulgeret populi, confenstim uerbum Domini per os eius respondit ei: "Ego sacerdotes in manu Sathane tradidi". Intercessor noster Ray- nerius, scindens capillos suos manibus in terram corruit, dicens: "Heu Domine, ergo ne et populus traditus est, quia uiam illorum sequimur? Quid ergo erit de monachis et canonicis?". Respondit: Canonici et monachi, si fecerint que promittunt, ad me uenient; sin autem, de reliquorum massa erunt". Tunc ipse hoc audiens, otto dierum stetit uelud mortuus, neque orans, neque quod consueue- rat faciens. Adueniente uero octauo die factum est uerbum Domini ad eum dicens: "Surge et noli si- cut mortuus esse, quia non ideo te feci, et pre aliis te elegi. Incipe iam nunc penitentiam pro po- pulo agere. Panem opirum et aquam, in cibo tuo
[p. 148]
tantum habe: pro populo ipso sine interpellatione exora me, usque dum tecum illuc ueniam, ubi po- pulum meum christianum liberabo per te". Ex hinc Raynerius peregrinus, pro populo absque ces- satione Deum flagitabat; corpus suum solito ma- gis uigiliis et orationibus, atque ieiuniis afflige- bat. Panem opirum cum aqua tantum diebus con- stitutis manducabat. 52 Casu autem accidit, ut die quadam qua ei- bum suo corpori tribuere debuit, tempestiuus ad emendum panem opirum in forum iret; et hunum hominem tantum ibi reperiret, uenalem panem ha- bentem aliquantulum meliorem eo quem comme- dere solitus erat. Hunc cum festinatione panem emit, dicens intra se: "Deo gratias, quoniam pa- nem hodie habeo meliorem nec ipse mihi Deus male dicere poterit". Et ita ad matronam suam romanam regrediebatur hospitium, ad istum pa- nem letum reponendum. In ipso autem itinere con- festim uerbum Domini factum est super eum dicens illi: "Nequaquam ex hoc pane intrabit in os tuum: mecum reddi, et qualem accipere debeas monstrabo tibi". Peregrinus noster reluctans di- cebat ei: " Sic ero senper seruus, ut non audeam uel semel minus malo pane uesci? Mihi melius esset ut mortuus fuissem, quam sub tali iugo in- cessanter sim positus". Uerbumque ait illi: "Noli multum loqui: reuertere, ut dixit, quia de illo non manducabis". Duxit itaque eum ad quemdam cuius
[p. 149]
panis tanto erat deterior, quanto quem emerat so- lito erat melior. Et ait ei: "Hunc eme panem". Bea- tus Raynerius cantabricum considerans panem, emit dolens dicens intra se: "Melius mihi fuerat si prestolatus fuissem, donec solitum panem ac- cepissem". Alium uero panem, quem casu emerat, pauperibus est largitus. In hora prandii panem benedixit, et fregit opirum. Quem cum comederet, omne ei pigmentorum genus in eo fore est uisum. Gratias ergo Deo retulit, potentiam eius in omni re esse cognoscens, et nullus contra Deum mur- muret, dicens: "Quia uestri quis esset turbatus, si Deo obedierit, aderit letificatus". Hanc pro po- pulo penitentiam tam asperam usque in septen- nium protraxit. Septem uero completis annis, ita ei Deus de hac penitentia dixit: "Ecce pro populo meo christiano michi satisfecisti. Nunc deinceps a me licentiam accipe, ut omnia cibaria, preter carnes, uinum et sagimen, et preter ea quibus Na- zarei abstinent, ualeas manducare. Tu tamen in- stanter orationem funde pro populo meo ad me, usque dum trans mare ducam te, et ibi eum libe- rato per te".

18. Qualiter beatus Raynerius miraculose et diuinitus portatus fuit subito in eodem momento de Ierusa- lem usque in Bethleem.


[p. 150]

53 [F] actum est ut dies natiuitatis Domini no- stri Iesu Christi instaret, tunc per maximum fe- stum, ubi Deus natus est, celebrabatur ab omni populo regni illius in Bethleem. Ad hoc festum, in uigilia natiuitatis ipsius properabat ire beatus Raynerius. Sed, sicut uolebat Deus, iter non mouit nisi nona iam dicta Ierosolimis. Unde anxius ce- pit uelociter ire, quam uesperas tante dici time- bat perdere. At Dominus qui Abacuch prophetam de Iudeam in Babillonem in momento tulit, hunc ita ut sibi uideretur senper per rectam pergere uiam in eadem hora none in Bethleem pulsante perduxit. Tunc huius facti Rainerius adhuc inscius tintinnabulum audiens, si uespere essent cantate uel cantarentur perquisiuit. Percontati de tali ad- mirantes questione, responderunt: "Non sunt ue- spere, sed none nunc officia cantantur hore". Ad se ergo reuersus beatus Raynerius intellexit, non suis pedibus, sed Dei potentia in eadem hora qua de Ierusalem iter mouerat, in principio eiusdem hore illuc peruenisse, gratias referens summe Dei magnificentie et gloriose natiuitati sue. 54 Animaduertimus quod nullus amicus est, qui proprio tanta uelit facere amico, quanta Deus omnipotens faciebat pro isto fideli suo. Inmitemur igitur istum, ut participes simus sanctitatis ipsius, ut pro nobis ipse intercessor ad Dominum Deum
[p. 151]
existat, cuius pro nobis saluandis carnem indue- rat. Dixerat namque ei Deus: "Ego feci te simile mei: sicut enim feci me filium populi mei, pro hu- mano genere saluando, de ancilla mea carnem as- sumens, et carnem illam portaui in celum, et est ibi mecum. Ita nunc factus sum filius populi mei christiani pro eo saluando carnem tuam induens et eam faciam remanere in terra, et adorari ab omnibus gentibus que sunt in ea". Debuit ergo iste iniurias easdem pati a consimilibus personis, quas ipse substinuit homo Deus nobiscum conuer- satus in terram et illi creatorem lingua tantum crucifixerunt; isti suum sequacem et similem, uer- bis et blasphemiis, absque modo iniuriati sunt. Sed manet quod de utrisque iam dedit sententiam Deus.

19. Qualiter beatus Raynerius Ierosolimis uoluit quos- dam infirmos curare sed prohibitus est a Deo ap- parente sibi et sibi loquente.

55 [U] oluit Ierosolimis sanctus Raynerius qui- busdam infirmantibus ut curarentur, manus in- ponere; sed probibuit eum Deus, dicens illi: "Uide ne feceris quia hunc ego in terris istis honorem tantum mee matri seruaui et donaui. Ego te du- cam illuc ubi tuo ministerio multos habentes sum curaturus". Quod et hodie in infinitis inpleri ab- sque ulla anbiguitate cognouimus.


[p. 152]

20. Qualiter beato Raynerio de honore quem romane ecclesie exhibetur cogitanti Deus apparuit et quod sibi in dominica apparitione locutus fuerit.

56 [I] n illis diebus cum nostrates ecclesiam sepulcri Domini intrassent, amicus Dei Raynerius eos de nouis nostre terre diligenter est percunta- tus. Inter alia autem noua retulerunt ei et istud quoniam qui fuerat nostri pisani Archiepiscopa- tus Dominus Uice fungebatur generalis cathedre honore papatus. De quo satis est propter suam patriam exilaratus. At illi addiderunt: "Et uocant eum debrachatum Romani inter alia turpia que in eum proferunt". Et hoc beatus Raynerius non modicum est turbatus. Illisque discedentibus ce- pit protinus intra se cogitare de romana urbe, et in suo tamen fari corde: "Deus istam Romanam gentem pre omnibus gentibus honorauit. Ibi pa- patum super omnes alias ecclesias constituit: au- rum et argentum, gemme et uestes pretiose de
[p. 153]
omni parte terrarum illuc afferuntur; diuersarum negotia causarum de omnibus mundi partibus illic uentilantur et deciduntur, seu amica concordia so- piuntur. Gens tamen ista a Deo nichil recogitat ho- rum; quin ymmo, quod est deterius ipsos summos Dei sacerdotes inhonorat et a sede sua sepius depul- sat. In ueritate digni sunt dignitatem istam perde- re et eam nullatenus habere." Talia eo cogitante factum est uerbum Domini super eum dicens: "Fac- te sunt cogitationes tue cogitationes mee, uie mee uie tue, aio ego Dominus." Et quia cogitationes cordis Dei in generatione et generatione non mutantur, fu- turum proculdubio quod Deus dixit expectatur.

21. Qualiter in yeme tempore niuium et intensissimi frigoris beatus Raynerius nudis pedibus super niues iuit de sepulcro Domini usque ad quamdam ecclesiam cuius pauimentum erat de marmore fri- gidissimo et quod marmor calidissimum se prebuit pedibus eius uirtute diuina adeo ut propter calo- rem ipsius exire de ipsa ecclesia cogeretur.

57 [B] eatus noster Raynerius, in asperrima ye- me in Yerusalem multum uixisset, et aeris quali- tas in frigiditatem intensa foret, in Domini sepulcro in marmoribus pedes tenens frigere ce- pit. Tum in cor eius ascendit quamdam in eadem ciuitate ecclesiam, ut ibi oraret inuisere; cuius erat pauimentum stratum de marmore. Suggere- bat ei sua caro ne illuc iret, quia nix alta erat,
[p. 154]
et frigus maximum foret, et ecclesia ad quam ire uolebat strata marmore erat. Spiritus suadebat ei, qui carni preesse debebat: Beatus uir qui suffert temptationem, quoniam cum probatus fuerit, acci- piet coronam uite. Et: Oportet nos per multas tri- bulationes in regnum celorum intrare. Et: Qui que- sierit animam suam saluam tacere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam uiuificabit eam. In hac lucta spiritus carnis Dominus obptinuit uic- toriam. Nudis enim pedibus, sicut senper erat, per mediam et altam niuem ad ecclesiam illam que aliquantulum longe distabat, confortatus perre- xit. Ipso tangente pauimenti marmora pedibus, mi- rabile dictu siue auditu, propter hesitationem quam prius habuerat frigoris marmorum ad eam cohercendam Deus ei fecit istud. Feruerunt enim ei marmora sub pedibus, sicut ignis ardentis caminus. 58 Quia uero concitus erat pedibus saltum de- dit, ac si totus pedes adustus. Cum foras exiit, dictum frigus intemperatum reperit: ualde admi- rans qualiter homines, qui in ecclesia erant, ibi stare possent. Ab eis tandem callide perquisiuit, si frigida sentirent marmora. Respondentes dixe- runt: "Etiam, propter aeris intemperiem frigidi- tatem magnam habere intensam." Tunc iterum beatus Rainerius intrauit ecclesiam, et sicut erat ceteris, sensit frigidam, gratias Deo immensas re- ferens, qui suam sic per contrarium corripuerat pigritiam ac diffidentiam. Non enim in Dei serui- tio aspera debemus timere; sed sicut leo qui ad
[p. 155]
nullius pauet occursum, confidare. Nam ut ipse Deus dicit: "Si transieris per ignem tecum ero, et flamma non nocebit in te. Si per aquam, flumina non operient te." Et: "Reuela Domino uiam tuam, et spera in eo et ipse faciet.". Quedam nunc de uita eius uobis prelibauimus et facta et dicta, monstrataque ei a Deo patre suo, quasi summo digito tetigimus. Quis enim sanctissime uite sue omnia nunquam scribere posset? Dictaque et facta et a Deo ei patefacta que innumerabilia assunt, sicut ipsemet nobis re- ferebat recitare ualeret? Siquidem antea lingua de- ficeret: Nec ab eo omnia, sed que uobis scribimus, ab eius ore, uestra noscat caritas, sepius audiui- mus. Nunc ad disscessum eius de Ierusalem Do- mino iubente, tractatum nostrum uertamus.

22. Sequens pars continet de discessu beati Raynerii a Jerusalem quomodo predixit Raynerium Bota- cium ciuem pisanum ad illas partes accessurum et se cum eo reuersurum ad propriam siue ad ciui- tatem pisanam.


[p. 156]

59 [A] postolus itaque noster Raynerius ex Aqua, de Raynerio Botacio uiro strenuo, nostra- tes homines Jerosolima uenientes sepius interro- gabat, quando ad partes illas uenturus erat. Se namque in galea una rediturum cum eo affirma- bat. At illi, quomodo sciret admirantes ab eo que- rebant. Adserebat se namque bene scire, Dominumque ei dixisse, atque corpus suum in ec- clesia Pisis sancte Marie gloriose quieturum esse. Contigit Raynerium Botacium nobilem prudentem- que uirum pisanum ciuitate nostra legationem in Menphyna Babilloniam recipere, et prout mos est tante nostre ciuitatis, in triremi cum nobilibus ui- ris et fortibus in Alexandriam, que prius No dicta est, honorifice applicare. Peracta uero in Babil- lone mirifice legatione, sicut uotum habebat, Ie- rozolimis ab Alexandria in Ioppen, que nunc uul-
[p. 157]
go Iaffa nuncupatur, in galea cum suis remigibus et optimatibus uiris deuertere, dimissaque ibi trie- re cum aliquantis qui uotum uisitandi loca Domi- ni habebant, ad sepulcrum Domini nostri Ierusalem ascendit. Cumque predictus Raynerius sanctum Raynerium in sepulcri ecclesia reperis- set, opido exhilaratus est atque eum cum omni- bus qui secum aderant deprecatus est obnixe, ut una secum in patriam nostram pisanam remearet. 60 Dilectus Deo Raynerius, licet sibi ab ipso Deo iam de Botacio dictum foret quod cum eo in galea reuerti deberet, uoluit prius ab ipso re- sponsum habere, ut cum eius licentia omnia face- ret et uoluntate. Scrittum namque est: Querite Dominum et confirmamini, querite faciem eius semper. Et sicut ipse idem Dominus in fine cene sue discipulis dixit: Quia sine me nichil potestis facere. Dixit ergo Botacio: "Ite sicut disposuistis ad flumen et interim patrem meum rogabo, et si responsum accepero, libenter uobiscum postea ue- nero; alias pedem ex hoc loco mouero nequeo". Botacio prudenti uiro eius quoque dictum placuit. Reuertente autem Botacio cum suis a flumine sanctum cum omni uigilantia adiit Raynerium ut sciret si accepisset responsum ambulandi ab Omni- potente. "Regredimini, ait peruigil in Deo Rayne- rius, nunc in pace: quod ego et uos optatis nequa- quam potui impetrare". Tunc Raynerius Botacius
[p. 158]
propter Domini humilis ante eum procidens ut ad Dominum intercederet pro eis quatinus salui reuerterentur rogauit. Audiuerat enim pyratas in mari fore, et maxime pro ipsis offendendis. Exo- rator noster ad Dominum Raynerius in osculo pa- eis ipsum et suos se dimictens ayt: "In Domini mei Yesu Christi uobis spondeo uirtute nullos in uia qui uos offendant inuenire. Properate securi et in nostram patriam redite cum exultatione." Sic- que cum lacrimis sequestrati sunt ab inuicem. 61 Intercessor assiduus Raynerius ad Patrem preces solitas, ut sicut promiserat cleri populi- que sui christiani iam misereretur, incessanter ex- hibebat. Die uero tersia post Raynerii Botacii di- scessum, quod diu rogauerat diuinum hoc accipit eulogium: "Hodie est, inquid, illa dies in qua de Ierusalem exibis, ducamque te illuc quo tibi pro- misi. Uade cito, et in exeundo de Ierosolimis per paucis loquaris." Reuersus ad suum habitaculum, dixit ei: "Romana religiosa femina de qua supra diximus, hospitalis sua ipsa de recessu suo pror- sus ignorante, omnia uasa in quibus tentaui tibi cibum preparare fracta sunt et sparsus est cibus. Et ego, inquid, ipsamet in nocte hac aspiciebam, pretiosius quod habebam indumentum per aquam fluere ipsumque amplius non habere. Certa uideor fore quod cito separaberis ab hac mea statione et ultra non sum te uisura." Sanctus Raynerius quod ab ea dicebatur sciens: "Nolo, ait, precor te quod dico moleste ferre. Auditum audiui a Do-
[p. 159]
mino
, ut de hac ciuitate hodie exeam, et quo me ducturus est uadam. Sed aliquantulum turbor, quia hoc mihi non dixit, cum comode ire ualerem cum Raynerio Botacio, sicut et mihi multo ante dixerat me iturum cum eo. Opportet me tamen facere quod ab illo iubeor." Igitur inuenit sibi asel- lum, quem super sedit. At suus celatus recessus non fuit. Tota fere ciuitas ad urbis egressum eum prestolans peruenit, de tanto quem corporaliter amittebant thesauro dolentes. Sed Dei uoluntati resistere nolentes, ut ipsum detinerent, benedic- tionem ab ipso accipiunt, postulantes. Ciuitati ip- si omnia imprecans bona, ubi tamdiu fuerat Deo seruiens, horas et dies, menses et annos quibus cum ipsis fuerat ipse et predicti ciues benedicen- tes. Ceptumque in asello iter conficiens, Acharon prospere et uelociter uenit. Ibi quoque galeam et Botacium cum suis remigibus paratos ad tran- sfretandum repperit, quos iam de Iopem transfre- tasse autummabat. 62 Dom [i] nus Botacius et sui illum intuentes leti plaudentesque uie causam inquirebant. At il- le: "uerbum, ait, a Domino habui quo me ductu- rus est ambulandi." Protinus gaudentes ipsum et in galeam assumserunt et ommes cum eo letati sunt. Tunc contigit quemdam consanguineum sanc-
[p. 160]
ti Raynerii in quamdam nauicula galee appropia- re cui predixerat se cum Raynerio Botacio in galea reuersurum multo tempore antea. Cuius cum re- cognouisset uocem Raynerius alius illico surrexit et ex nomine eum uocans dicensque illi: "Uerum- ne tibi uidetur, quod de regressione cum Bota- cio tibi dixit?". At ille, quia uerbum foret uerissi- mum asseruit. Sed si quis Dei consilium ualet inue- stigare? Quando uoluit cum Raynerio Botacio de Ierusalem exire, mandatum non meruit accipere. Posteaquam longe iam discesserat, quiuerit impe- trare. Quare hoc? Quis in secretarium omnipoten- tis Dei ualebat ad hoc inuestigandum introire? Ne autem in itinere Deo dilecti Raynerii humanum aliquod uideretur suffragari adminiculum, permi- sit omne subsidium sequestrari, et iter dilecti sui sibi soli reseruari. 63 Profunda igitur sulcantes equora galeas duas de longe uiderunt putantes esse pirratarum, cum forent Pisanorum imperatori constantinopo- litano in suo exercitu seruientium. At illi posue- runt in galea medio signum. Adpropinquantes autem et recognoscentes alterutrum sese resalu- tauerunt, inuitantes eos (quia ibi prope erat) quod ad imperatorem accederent. Sed consilium pru- dentis nequaquam fuit Raynerii Botacii, ut impe- ratorem ipsum presentialiter uiderent ad quem legationem a sua ciuitate nequaquam haberet. Cum quodammodo ex eorum uerbis perpenderetur, quia
[p. 161]
nolentes uellent eos ad predictum inperatorem ducere, tunc legatus Dei Raynerius Raynerio Botacio dixit: "Estne uestre uoluntatis ad Imperatorem properare?". Raynerius ait: "Nequa- quam." At ille: "Precipe, inquid, ut remigent." Sta- timque benedictione hiis qui cum Botacio erant a beato Raynerio data, ceperunt ille galee, post nostram trierem remigantes, quasi immobiles re- manere in mari, paruo temporis interiecto spatio sese non uidere. Sicque omne ui illud procello- sum mare pacatum semper et quietum habuerunt, tamquam nauigantes in flumine quo ad Sarni no- stri fauces pertingere prospere. 64 Tunc legatus Dei Raynerius primum cum canonicis sancte Marie ciuitatis nostre Pisane ho- spitatus est, et cum eis ad eamdem mensam suo proprio cibo et potu utens, ab eisdem ei largito reffectus est. Postea in capitulo cum eis intrans, ad Deum reddendas gratias taliter eos allocutus est dicens: "Putabam ego uos laute et habundan- ter corpori cibaria dare. Sed, ut uideo, non est copia uobis, sicut in contrarium autummatur a multis. Solent enim qui putantur religiosi alios de- spicere, si uiderint eos carnes manducare. Et quan- tumcumque manducauerit carnis modicum, quia ipsi non comedunt, reputant multum. Iste autem qui in Deum semper erat cernuus, sciens omnia licere accipere in cibo, nisi ex distinctionis la-
[p. 162]
biorum uoto; magis dolebat super cibi nostri pau- pertate, quam eius quoquo modo uituperaret qua- litatem. Non enim esca nos commendat Deo, sed cor. Quia non quod in os intrat hominem coinqui- nat, euangelii iste fidelis obseruator dicebat, sed que de corde exeunt cogitationes male, adulteria, fornicationes, furta, homicidia, auarisia, nequitie, dolus, impudicitia, oculos malos, et huiusmodi et cetera. Ista namque Deo nos reddunt contamina- tos et sordidos. Escarum autem quod feculentum est, per uentris emittitur descendentes meatus con- tiguos. Quod sucositatis est reliquum, occultas per uias et poros corporis totius nutrit artus." Tetigit autem continuo cor eius, qui scribit hec Deus et que de Dei uere amico dicit, uera sunt ut cum uiris loqueretur seu mulieribus, sue causam uie percuntantibus, in ipsa Dei genitricis uenerabili archiepiscopatus ecclesia, semper adesse secum. 65 Sequenti uero die illucescente, ad sanctum Andream in Kinsicis, honorifice matris eius oc- casione, quia ibi eius quiescebat corpus, a Matteo uenerabili monacho, per abbatis mandatum simul- que a patronis ecclesie illius atque eiusdem par- rochie uiris nobilibus est perductus. Ibique sicut in principio retulimus, per aliquantum mansit tempus. Miracula uero et prodigia multa per eum ibi quoque fecit Deus. Que ideo huic operi nomi- natim non inserimus, quia presentes non affuimus
[p. 163]
nec ab eo expressim audiuimus. Inde sicut beatus eum commonuerat Albertus, cuius precibus, ut su- pra latius diximus, fuit eius interior apud sanc- tum Uitum illuminatus oculus, placuit ei sancti Uiti eiusdem ciuitatis locum orandi causa per dies quadraginta incolere. Quod si omnipotens suam gratiam in eodem ipsi loco monstraret, uolebat ibi de cetero continuo esse. Quapropter et mona- chi sanctique Andree patroni atque parochie eius- dem uicini super eius disscessu ceperunt nimis anxii fore. Omnibus quibus ualebant modis et pre- cibus suis et aliorum nitebantur suggerentes eum detinere. Sed ut ipse nobis tunc referebat uolun- tatis Domini non erat plus eum sibi manere.

23. Qualiter ipso esistente in sancto Uito de Pisis pri- ma nocte qua ibi hospitatus est splendor magnus refulsit in domo in qua cubabat diuinitus missus.

66 [F] actum est autem in ipsa nocte qua pri- mum in claustro sancti Uiti sua membra sopori dedit, tota in qua cubabat domus nimio splendo- re refulxit. Quem cum duobus ibi secum cubanti- bus uidit. Statimque quod Deus, qui lux uera est, sue lumen gratie in eodem uenerabili loco appa- reret intellexit. Ferebantur quippe ad eum multi male habentes lunatici et paralitici Christique no-
[p. 164]
mine inuocato, facto quoque super eis signo cru- cis inpresso et demonia fugabat, et ceteris sanitates et remedia prestabat.

24. De quadam muliere demoniaca Gualdrada nomi- ne ab eo curata est.

67 [E] o siquidem tempore ducta est illuc que- dam mulier demoniaca, nomine Gualdrada, de bo- nis nostre ciuitatis hominibus orta. Cuius demon inter alios qui ibi in obsessis corporibus fuerunt demones, scientia preualebat; multosque sub se habere satellites iactabat sublimiter aduenientes cuiuscumque prophetionis, siue Iudei siue Sara- ceni, quos omnes absque ulla distinxione suos es- se et sua opera facere asserebat seu etiam quos- dam christianos iactanter pandebat. Cum hiis id est christianis assiduum se et omnes demones ha- bere conflictum, quamquam perdiderant isti, optinebant gloriare et regnum. De sanctissimo per- quisitus Raynerio quid sibi uideretur de eo, re- spondit in punto Yesu natum fuisse illum. Repreensus a nobis quia puntum dixerat, adiecit: "Uestra loquor uulgari lingua; sed hoc scitote, qui pater suus ei contulit, quam dedit Yesu gratiam, et ipse natus est in ea. Discipulum habet hic qui omnia faciet que ipsemet facit." Et statim illum sancto Raynerio hostendit. Non enim respicere au-
[p. 165]
debat in faciem eius demon iste, propter patris sui presentiam ostentantis se illi in fronte. Adue- nientium statim prodebat crimina. Quamobrem Deo charus Raynerius, uolens omnes homines sa- luos fieri et neminem perire, separatim et clancu- lo, si hic ita se haberent ipsorum inuestighabat scelera. Conpertisque uitiis per sacerdotem illo- rum curabat animas, accetta penitentia. 68 E quibus unum hominem ante ipsam de- moniacam iterum uenire contigit. Protinus ipse de- mon peccatum ex quo penitentiam acceperat, ei improperauit. Tunc Raynerius sanctus ait: "Quid est quod loqueris, demon? Iam per penitentiam crimen suum ipse deleuit." Ad hec diabolus re- spondit: "Si quis ante me accesserit cum suo pec- cato, pro quo penitentiam receperit, si tamen an- te me apparuerit, si uolo, semper ei suum peccatum impropero, quia memoriam non amit- to. Si uero de peccatis suis sacerdoti confessus fuerit, et post tunc primum ad me uenerit, peni- tus nihili peccati in eo iam cognosco." Et quia hii qui numquam demoniacum amplius uiderant, non demonium sed aliquam infirmitatem fore as- serebant ad comprobandum sue uirus nequitie, a uiginti seu pluribus mulieribus aliquando simul, bindas, operimenta silicet capitum auferebat, et omnes simul in unum adunabat posteaque cuique suam restituebat. Cum autem uni non suam, sed alienam restituisset ait illi: "Hanc isti mulieri,
[p. 166]
cuius est restitue, tu tuam ecce tene." Quam etiam illa cuius erat, sic cum aliis mixtam nequaquam absque difficultate ualeret discernere. Demon iste deprecabatur sanctum Raynerium, ne sua senten- tia ei imperaret ut iret in inferni abyssi. "Quare me, dicens, flammis trades eternis, ante omnium futurum iudicium? Quam enim in me sententiam dabis, pater tuus omnium creatori quem in facie geris, ratam procul dubio habebit. Habuit tamen consilium nobiscum semotim, ut illum religharet in infernum." 69 Cum ad ipsum uenissemus nostrum cum non latuit consilium. Nec mora illud nobis de- precabatur aperiens, ut sui misereretur, ne ante iudicii tempus in abysso torqueretur. Mutato ita- que consilio eum non reclusit in inferno. Recepe- rat siquidem Dei filius Raynerius potestatem a Deo patre in quadragena super omnia demonia li- gandi omnia cum ipso eorum principe Sathana. Demon iste dicebat se cum multis demonibus proiecisse lapides super quadragenam, ut peregri- num Raynerium eraderent de terra, quoniam usque ad antichristi tempora ligati super se eius ferre debebant catenas et dira uincula, propterea omni moliebantur nisu si quererent eum propria priuare uita. Nunc attendendum nobis ualde est si demones cum uirtute et fortitudine sint maio- res, tantum pauent cruciatus illos eternos: quare nos, qui miseri sumus et fragiles, non studemus fructus tacere penitentie dignos? Mala scilicet no- stra per penitentiam flendo bona uero a Deo ta- men donata et postulata agendo. Sed ad mala peragenda proni quas nunc substinent mali ange-
[p. 167]
li penas nos ad eas currimus peccantes, in eter- num perferendas. 70 Iste quoque demon et perplures allii fere- bant demones, quia si modicum carnis haberent, ea operarentur ut gloriosam quam perdiderant re- cuperarent dignitatem et sedem. Aiebant enim, quia sine carnis adminiculo penitere non ualerent. Sed quare hoc? Quicumque namque de peccato quod perpetratus est penitet, ascendere eum et surgere quantum cecidit opportet. Diabolus uero postquam peccauerit, non penitebit, quia in se non habet naturam aliam ad quam ascendere possit. Quippe cum unius tantum nature sit homo qui- dem si peccauerit emendare poterit, cum per car- nem hoc commiserit. Surgit equidem a carne in qua iacebat, et ad spiritum, qui in eo superior est, redire festinat. Qui autem homo in spiritum sanc- tum peccauerit, remissionem non habebit in eter- num, quia non per carnem offendit iste; sed cum cognoscat opera Dei uere, ex sola inuidia uel su- perbia dicat opera diaboli fore; per spiritum so- lum peccans huiusmodi non potest penitere, quia nequaquam habet quo possit ascendere. 71 Tunc sanctissimus Raynerius, coram in- numera ob hoc plorante turba, in sancti Uiti ec- clesia fughauit de obsessa femina que per horam ut omnes sic dicerent stetit quasi mortua. Sed Deo dilectus Raynerius iactata aqua in os eius, eleuauit eam tenens manum eius. Hec omnia presentes ui- dimus et audiuimus.


[p. 168]

25. Qualiter sanctus Raynerius eiecit duo demonia a duabus iuuenculis mulieribus de uicina sancti Uiti.

[P] ost hoc duo tantum eiecit demonia de uici- nia sancti Uiti predicti, a duabus iuuenculis mu- lieribus, una nomine Galliana, coram multa cha- terua, et altera nomine Uethula. Hec sub occasio- ne caduce gutte, biennio ante auentum almi Raynerii ad nos, a demonio fuerat uexata. Dum- que pannos ablueret in Sarni nostri hora, ex in- sperato cadere eam faciebat in aqua, et domi cre- bro ad accensam ignis flammam.

26. rend="italic">De curatione alterius cuiusdam mulieribus a tri- bus spiritibus imundis.

72 [A] liam mulierem de loco qui dicitur Gan- galandi tres immundos spiritus habentes curauit. Unus mutus erat ex ipsis. Et subito dum loquere- tur, ita mutam ut nec labiorum mouere posset red- debat. Huic quidam qui Cinellus dicitur, nigromantia uitio doctus, caracteres qui nullarum habent formam licterarum ei monstrauit ut lege- ret. Quos coram nobis sic uelociter legebat, ut in nullo eos in manu tenens dicendo hesitaret cur popularis et rustica femina foret. Reliquie, que su- per eius caput ponerentur, illarum nomina dice
[p. 169]
bat in membranis scritta, antequam de eius capi- te aufererentur.

27. De curatione cuiusdam uiri mediolanensis a tri- bus demoniis.

73 [I] n cuiusdam uiri corpore mediolanensis tria demonia habitabant quorum unum licteras non ignorabat, et qui presentes eramus ut pan- deret coegimus et dixit: "Deus stetit in synagoga deorum", et "Deus deorum Dominus locutus est", aiebat se non posse dicere pre nimio quem patie- batur caumate. Cunque ea predictus Dei dilectus Raynerius eiceret, exeunte uno, duo que inuase remanserant: Expecta nos, o sotie, clamabant, quia statim post te eximus. Secundo egrediente, qui nondum exierat uociferabatur tersius. Prestolamini me, per eam quam ad inuicem habemus sotieta- tem. Uir ille sicque fuit curatus.

28. De quodam alio curato.

74 [Q] uemdam de fabricis similiter curauit. Sed dicebat dominus suus, presbyter Raynerius sancti Sebastiani, quia demonium non habebat, sed erat insanus. Quidquid tamen habuerit, eum pro- culdubio sanauit. Cum staret nobiscum pluribus- que aliis, uocatus est sanctus Raynerius a quibu- sdam hominibus de foris. Ille tanquam epi
[p. 170]
scoparetur omnibus studiose intendens, ad fene- stram supra uiam sese illis ostendit. Qui sese illi demoniacam ducere retulerunt. Confestim respon- dens demon ait: "Numquam ante illum me fere- tis. Ante ego hinc exeo, quam super me manum posuerit." Et ea illico mundata est hora.

29. Quod beatus Raynerius de uiginti corporibus de- monia fugauit.

75 [N] os, qui hec scripsimus, de uiginti cor- poribus, pre nostris oculis demonia fugata et eo amplius uidimus, omnia acclamantia ei: "Quia tu es filius Dei uiui, supple adoptiuus." Supplicabant ei pernimium ut ea non demergeret in infernum. Dicebant enim illi: "Quoniam duos talem et ta- lem, illos nominando, in tartaros detrusisti, sen- tentiam in eos ferens, quam cunctipotens ratam habuit, quia nolebant obedire tibi." Multi uero in- tuentes in illo tempore demonia in obsessis appa- rere corporibus, dicentes admirabantur: "Unde hec nostris se manifestauere temporibus, cum numquam amplius similia uiderimus? Uere iste ea secum tulit de ultramarinis partibus, quia nunc unus demon alium expellit demonem. Qui uero Sa- tana ligare uenerat, quem in multis ante ligaue- rat, quam de hoc mundo ad suum iuerit Patrem, de obsesis eiciebat cum uasis, quo sibi a Patre Deo hanc comprobarent datam fore potestatem. Cum enim quis opera Dei agit et desiderat, in hoc omnino ligatur, et ab ipso procul relegatur Sata-
[p. 171]
nas." Perplurimos uirorum et mulierum numerus, karissimi, Rainerii uitam et actus imitantes, se- culum et ita iam Sathanam per Domini gratiam calcant; in illo tamquam in speculo Iesum Domi- num et Saluatorem contemplantes, et in sese con- formantes. Cun enim ipsa et nomine Domini Iesu et saluatoris Christi, Patrisque eius et sancti Spi- ritus ab utroque procedentis demonia fugabat et infirmos sanabat.

30. De filio cuiusdam mulieris a frebre curato per beatum Raynerium.

80 [Q] uedam mulier, secundum seculum diues, cum unicum haberet filium, nomine Suauithum, et medici omnes predicerent, illum de frebre qua tenebatur moriturum, incipiebat enim mori; festi- na ad sanctum Andream, ubi aduc sanctus Ray- nerius manebat deuenit genibusque eius prouoluta in faciem procidit eiulans et filium unicum nimis plorans. Beatus Raynerius in spiritu preuidens sa- nitatem futuram, ipsam consolabatur dicens illi: "Uade cito, quia filius tuus uiuit et sanus erit, iam- que eum frebris dimisit." At ilia: "Non ibo, ut
[p. 172]
morientem uideam filium meum, non recedam, sed hic ego moriar." Iterum ait illi: "Uade secura, quia inuenies qui dicent tibi in uia, quia filium tuum iam febris dimiserit." Credidit igitur sermonibus eius quem dixit et abiit. Et ecce iuxta Sarni pon- tem quemdam medicum urinam quamdam iudi- cantem reperit. At illa dixit: "Cuius est urina hec, domine mi?". Medicus respondit: "Cuiusdam qui febrem habebat et euasit." Pueri autem qui uri- nam detulerant dixerunt ei: "Suauithi nostri est, et febris dimisit eum et multum melioratus est." In domum reuersa filium suum se bene habere inuenit, sicut Spiritu Dei futurorum prescius fir- miter prenuntiauit. Exinde mirabilia que Deus in sancto suo faciebat ipsa et domo eius tota certis- sime credidit.

31. De obitu et sepultura ipsius beatissimi Raynerii.

124 [S] ed et de eius obitu sollempni inter alios pauca, fratres, uideamus. Ad huius itaque obitum sanctissimum omnis clerus et sacerdotes, abba- tes necnon priores monachi et sanctimoniales ce- terique uenerabilium ordinum non inuitati, Deo in ipsis hoc agente, omnes ad sanctum Uitum ue- nire festinarunt. Et ita in beate Dei genitricis au- lam honorabili et precelsa unanimiter conuenerunt. At sacerdotes eius portantes in fe-
[p. 173]
retro sacratissimum corpus a sancti Uiti locum usque ad predictam Dei genitricis Marie ecclesiam, dignum et Deo charum obsequium prebuerunt. Quique clericorum, etiam laici, sicut in sollempni festiuitate Ipopanti Domini cereos in manibus ac- censos ferebant. Et qui in hac corporali uita blas- phematores illius extiterant, siquidem de ipso bla- sphemantes aiebant: "Non est hic homo a Deo qui se sic collaudat." Sed, ut supra retulimus, secre- tum Regis abscondere bonum est, opera eius reue- lare ad confitendum nomini sanctissimo eius mirificum est angelis Raphael Thobie hanc sen- tentiam commendante. Hii inquam tales et talia de illo euomentes, eius pre ceteris erant exequiis obsecundantes. Omnis nostre ciuitatis pisane po- pulus quique in ea erant aliarum nationum conci- to ibant gradu obsculari manus et pedes ipsius. 125 Membra quidem nil rigiditatis in se habe- bant quin potius senper humecta erant et sudan- tia flexibiliaque sicut uiuentes alicuius. Pre innumera uirorum et mulierum pauperum ac puel- larum frequentia de coro eleuatus, delatus fuit in pulpitum. Nec idcirco minus ascendebant ad eum tangendum et uidendum. Uestimentum quo tege- batur, uidelicet pilurica et ipsius ad lumbos cinta
[p. 174]
corrigia in infinitas partes, ut pro reliquiis habe- rent est diuisa. Multi in eius manibus positi sunt panes, ut benedictionem supernam ab ipsius tac- tum reciperent. De quibus multi febricitantes et alii infirmi postea sunt curati, ut celestem in pa- nes illos superfluam foret gratiam liquido clare- ret. Nec erat super terram homo uiuens qui recordari quiret ad alicuius exequias tot gentes conuenisse a mane usque ad uesperam infiniti po- puli euntes et redeuntes hoc perdurasse. Nec prop- ter estatis incipientis feruorem de carne eius aliquid mali odoris exilarasse, quin ymmo per ho- rarum aliqua interualla odoribus nimis et suauis- simis locum ubi erat replesse. 126 Tunc demum sanctissimum illius cor- pus per sacerdotes ministros est deuotissime tra- ditum sepulture. Uenerabilis tamen eiusdem Pi- sane ciuitatis archiepiscopus, nomine Uillanus, qui usque a mortem eo tempore fuerat infirmus ex egretitudine tunc conualescens, debilis ualde, Deo id in cor eius inspirante, non inuitatus ad cele- brandum missam uenit. Quam nec prius per mul- tum cantauerat, nec postea tempus cantauit sue causa infirmitatis. Ac multi adstantes non pro mor- tuis missam audiebat, sed celebritatis cuiusdam maxime, obnixe admirantes eorum auribus Glo- ria in excelsis Deo personabat. Interrogatus uero
[p. 175]
predictus uenerabilis archiepiscopus, se mortuo- rum peregisse affirmabat. Unde perspicuum est angelorum ministerium et cum Gloria in excelsis Deo, uoces depromsisse altisonas. Ut quod Domi- no nato exibuerunt in terris, hinc delectarent ase- cle suo nascenti in celis. Migrauit autem sexta feria in sero die scilicet qua maior non est in toto anno. Tunc celebratur huius sanctissimi et Deo di- lecti Raynerii in celis natiuitas et in terris sum- ma festiuitas biduo anno millesimo centesimo sexagesimo primo quintodecimo kalendas Iulii mensis Junii septimo decimo die. 127 Tumbam in qua sanctissimum corpus il- lius quiescit, consules dederunt prenominate ciui- tatis ut in eo eius inpleretur prophetia, quam nobis et magistro Hugoni, phisicalis doctrine sciencia reddimito, retulit. Tunc nobis beatus Rainerius ait: "Meum corpus in tumba ponite, quia mihi promi- sit Deus, quoniam multi ad meum sepulcrum in- firmi reciperent sanitatem." Predictus autem magister Hugo subdidit: "Et quis eam nobis da- bit?". "Consules tumbam dabunt in qua meum po- netur corpus", statim respondit: Quinque autem consulatus transierant, et prophetia adinpleta est. Nam cum nos tumbam non eque bonam prepa-
[p. 176]
rassemus, consules unanimiter dixerunt: "Non hic requiescet in hac tumba, sed nos eam dabimus." Et sic hanc ubi nunc iacet suis preparauere in ecclesie angulo manibus, ubi demoniaci multi cu- rarentur, ceci illuminantur, elisi eriguntur et innumera per eum beneficia, terra mareque petentibus cotidie prestantur. Mansit uero beatis- simus Raynerius ex Aqua ad nos de ultramare ue- niens, corporali nobiscum degens presentia septtennio, suo nos doctrine lumine senper illu- strando. Prestante Yesu Christo et Saluatore no- stro, qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et re- gnat Deus et permanet gloriosus et equalis sempiternus et inmortalis, nostras preces exau- diens, initium creature omnis, in secula seculo- rum. Amen.

32. De quadam utramque manum contracta haben- te curata ab ipso.

130 [U] xor Botelli de flumine Auseris habebat manus contractas, et per uisionem dixit ei beatus Rainerius: "Accipe baculum hunc, quia sana es." Tunc reuersa ad se (nesciebat enim si dormiret) inuenit manus suas sanas. In mane uenit ad tum- bam eius, portans secum manum ceream et stetit ibi fere per totum diem, ut ab omnibus uidere- tur. Eadem postea cinxit tumbam beati Rainerii
[p. 177]
cum candela, referens de hoc gratias Deo et bea- to Rainerio.

33. De tempestate maris sedata.

88 [B] eneincasa, canonicus et diaconus, dum esset apud sanctum Uitum coram beato Rayne- rio, fuit ibi iuuenis qui renunsiauit ei hoc mira- culum magnum. Erant due naues in partibus Romanie in maxima tempestate. Una quarum cum omnibus hominibus disparuit, ipsi autem qui erant in alia naui in eodem periculo erant, et iste unus erat de illis. Unus ex eis dixit sotiis suis se habe- re de aqua benedicta beati Rainerii. Dixerunt ei sotii ut proicerent illam in mare, si forte Deus remitteret eam tempestatem; qua proiecta facta est tranquillitas maxima, ac si numquam esset mo- tum mare, et saluati sunt.

34. Quodam puero mortuo suscitato per beatum Rai- nerium.

89 [L] ambertus lanista de sancto Georgio de Porta Maris habebat unicum filium qui propter
[p. 178]
fluxum dissenterie in extremis laborabat. Tandem dixit puer patri suo predicto: "Pater, duc me ad sanctum Rainerium, et sanus ero." Pater cum quo- dam fratre suo dum puerum ferrent, mortuus est, cum uenissent iuxta domum Richucii. Tunc pater dixit fratri suo: "Puer mortuus est, redeamus." Re- spondit ei frater eius: "Postquam puer dixit, "Sa- nus ero", portemus eum homini Dei, et uideamus quid fiat." Itaque portauerunt ad sanctum Uitum. Tunc beatus Raynerius dixit eis: "Puer iste mor- tuus est." Responderunt ei: "Ideo tulimus eum ad uos, quia puer dixit, quod si ferremus eum ad uos, sanus esset." Tunc beatus Raynerius cum cul- tello aperuit dentes eius, et de sputo posuit in ore pueri, et oscitauit in os pueri ter, et confestim puer uocauit patrem. Tunc beatus Rainerius precepit patri eius ut nemini diceret, quia die crastina puer iste sanus erit sicut unquam fuerat; quod et fac- tum est. Altera die iuit puer ad tabernam, quam surgeret pater eius de lecto. Rumor tamen exiit per ciuitatem, quod beatus Rainerius susscitasset mortuum puerum. Tunc pater intra se dixit: "Ni- si propalauero hoc, postquam populus dicit hoc, forte Deus auferet eum michi." Et tunc duxit pue- rum ad uidendum per ciuitatem iuxta Sarnum, di- cens uelle se iurare quia mortuum portauerat ip- sum ad beatum Rainerium.


[p. 179]

35. De demonibus proicentibus lapides contra quos- dam pueros fugatatis per aquam benedictam.

90 [D] uo homines morabantur in Burgo sanc- ti Uiti, quisque habens filium suum quos mitte- bant simul ad herbam faciendam ad pabulum equorum. Qui pueri quoqumque uellent secare her- bam, statim lapides et glebe proiciebantur super eos, ita ut pueri fugerent et sine herba reuerte- bantur. Tunc patres eorum uerberabant eos, quia dicebant eos ludere simul. Tandem patres eorum credentes illis, tulerunt arma sua, et iuerunt cum pueris pro herba ut scirent qui essent qui proice- rent lapides et glebas super pueros. Cum pueri cepissent secari, statim lapides et glebe proiette sunt contra patres et pueros. Et ita aufugerent non uidentes quis proiceret contra eos. Et sic ue- nerunt ad beatum Rainerium, et dixerunt omnem euentum rei. Tunc beatus Raynerius benedixit pue- ros, et dedit eis bibere aquam benedictam, et pa- nem benedictum ad manducandum. Et talem sententiam contra demones dedit, ut si anplius la- pides uel glebas uel aliud proicerent contra pue- ros, ut de cetero in infernum descenderent usque ad diem iudicii, fuerunt pueri facere herbam et numquam amplius eis contigit.

36. De quadam mulier quam beatus Rainerius curauit.

133 [A] ldigarda de Poio de prouincia mortuo
[p. 180]
uiro apud Uicum Pisanum, tanto merore afflita est ut nec de letto surgere posset, et occulis pre lacrimis cecata est. Tandem uouit se beato Raine- rio, et de letto surrexit et uidere cepit. Ideo uenit ad tumbam beati Raynerii gratias referre cum oblationibus.

37. De quodam presbitero a morbo caduco libero.

91 [P] resbiter Rolandus de Cafagio Regio grauiter molestabatur a gutta caduca, et sepe in nocte, ita ut nullus ualeret iacere in camera ubi erat cum eo. Uenit igitur ad sanctum Rayne- rium apud sanctum Uitum. Tunc beatus Rainerius dixit ei: "Si credis quod Dominus missit me pro salute, sanus eris." Respondit: "Firmiter credo." Tunc signauit eum signo saluifice crucis, et dedit ei aquam benedictam bibere, et panem benedic- tum sumere. Mira res! Certificauit eum beatus Raynerius, quia amplius infirmitatem illam non haberet, et numquam amplius habuit. Et precepit ei ut publice non diceret, ne qui erant increduli maiori affligerentur liuore et culpa. Multi queren- tes qualiter sanus factus esset, habentes eamdem infirmitatem, secreto misit eos ad beatum Raine- rium, et curati sunt similiter.


[p. 181]

38. De quodam iuuene claudo curato a beato Rainerio.

133 [Q] uidam iuuenis de Arena erat claudus utroque pede. Uenit ad tumbam beati Rainerii cum croceis in obitu eius, et stans ibi in sero erectus est, et cucurrit ipsemet sonare tintinnabulum ad laudandum Dominum. Postea per mensem seruiuit tumbe Rainerii sanctissimi portando aquam a puteo.

39. De quodam uiro grauiter infirmo et de pedes in- flatos habente curato a beato Rainerio.

[Q] uidam uir de sancto Paulo de ripa Sarni grauiter infirmabatur, et pedes habebat inflatos ualde ita ut medici desperarent de uita eius. Uo- cauit itaque fratrem quemdam quem habebat, et dedit ei funiculum cum quo ligauit pedes suos, et obtulit beato Rainerio pedes cereos similes suis. Mira res! In sero hoc uouit: in mane nichil tumo- ris erat in pedibus et de infirmitate statim con- ualuit.

40. De quadam muliere curata a febre grauissima.

135 [Q] uedam mulier de eadem ciuitate, no- mine Mingarda, habebat filiam paruulam nomine Margaritam que grauissima patiebatur febre.
[p. 182]
Uouit igitur se daturam ymaginem ceream pro fi- lia sua beato Rainerio, et protinus conualuit filia eius a febribus. Mutauit mentem eius mater, sci- licet se non daturam ymaginem ceream. Mira res! Confestim recidit filia eius in eadem egritudinem et facta est per triduum muta. Tunc mater eius cognoscens culpam suam, iterum ex omni mentis puritate repromissit quod primum spoponderat. Res nimis stupenda eodem momento locuta est puella, et surrexit de lecto et ambulabat sana. Hoc coram multis narrauit nobis mater eius ante tum- bam beati Raynerii filia presente, et obtulit yma- ginem quam deuouerat.

41. De quodam puero qui ceciderat de duobus solariis a beato Rainerio liberato.

136 [Q] uedam mulier nomine Uiuiana habebat filium puerum nomine Angelellum. Qui cum esset in turre Botacii iuxta Sarnum sita, cecidit de duo- bus solariis eiusdem turris et stabat quasi exani- mis. Mater plorans et eiulans uouit eum beato Ra- nerio, clamans et ipsum inuocans cum magna deuotione. Mirabilis Deus! Surrexit puer absque ulla lesione quasi non cecidisset. Mater pueri hec coram multis audientibus nobis retulit.

42. De quadam mulieri ab idropisi curata.


[p. 183]

137 [Q] uedam mulier paupercula ueniebat ad sancto Angelo grauata morbo ydropisis tumidissi- mo uentre. Nocte uero quadam hospitata est ad- pud quemdam hominem. Et nocte apparuit illi mu- liercule per uisionem beatus Raynerius dicens il- li: "Ueni ad tumbam meam Pisis ubi corpus meum quiescit, et sana facta es". In mane inuenit uen- trem suum detumuisse, et pre gaudio mo- strauit hospitatori suo et querebat ab eo quis es- set sanctus Raynerius qui erat Pisis, quia de eo nichil audierat unquam. Uenit postmodum Pisas ad tumbam eius sana et obtulit ibi circulum can- dele mire magnitudinis quante uenter eius erat.

43. De muliere ceca et illuminata.

[Q] uedam mulier de Sala de episcopatu luca- no ceca erat, nomine Cigula, siccis aculis in capi- te eius; hec iuxta obitum eius in octaua sancti Petri uenit ad tumbam beati Rainerii cateruis mul- tis ibidem existentibus. Factus et auditus est in fronte eius sonus quasi nucis fracte, et aperti sunt oculi eius, et lumen recepit clare omnibus assi- stentibus ibi laudantibus Dominum Deum nostrum.


[p. 184]

44. De quodam curato et peccato obcultum cogitatu ab eo.

94 [H] enricus Romelle patiebatur dolore latis cum apostemato pleuresim deficiebatque spiritus in eo propter puncturam et dolorem pleuresis. Iste semper inuocabat nomen beati Raynerii. Bernar- dus quondam Maragonis ibi erat presens, et dixit ei: "Tu magnam fidem habes in homine isto." Hen- ricus predictus uolebat mittere pro aqua eius be- nedicta ad sanctum Uitum; predictus Bernardus dixit ei: "Mitte postquam tantam fidem habes in eo sed non spuat ibi." Respondit: "Ergo fidem ha- beo in eo, quia que sunt eius me liberabunt." Missit Porratellam cum quodam famulo suo Fla- mine nomine ad beatum Rainerium pro aqua be- nedicta. Qui benedicens aquam dixit: "Dictum est michi in aurem quedam de peccata predicti Hen- rici." Et dixit beatus Rainerius Porratelle: "Uade et dic ei, quia cras ueniet ad eum Archipresbiter, et illud peccatum quod non uult confiteri, illud confitebitur ei primum." Sicque factum est alia die. Et dedit ei beatus Raynerius de corrigia sua ut eum tangeret, et fuit ibi de capillis suis et sclauina sua. Et dixit ut ponerent super aposte- ma pleuresis, et numquam dubitarent quia sanus esset. Et similiter misit ei aquam benedictam et panem et assumptis illis et corrigia posita super pleuresis. Mirandum ualde! Omnibus medicinis ablatis, statim fractum est apostema et copiose
[p. 185]
cepit excreare saniem et dolor fugit ad anchas; et statim aposuit ibi corrigiam et omnino cessauit dolor, et statim post sanus factus est.

45. De puero quodam a grauissima infirmitate li- berato.

140 [U] illana nobilis mulier uxor Lanfranchi de Uada habebat filium paruulum grauiter infir- mum, ita quod nullum sumebat cibum et ita ca- debat collum quasi esset exanimis, et similiter faciebat cetera membra. Uouit illud mater sua sancto Raynerio quod si Deus redderet sibi sanum per merita eius, cingeret tumbam eius. Deuotio- ne matris exauditio secuta est, protinus enim puer cibum sumpsit et post paucos dies integre conualuit. Unde et in octauis apostolorum Petri et Pauli cum puero ad tumbam sancti Raynerii uenit, et uotum suum sicut promisit compleuit. Hoc mater nobis retulit multis audientibus.

46. De quodam detento a Saracenis et liberato mira- culose a beato Rainerio.

95 [B] entiuenga filius Ildebrandi Geugi, dum
[p. 186]
uellet ire negotiatum sulcando mare iuit ad sanc- tum Uitum ad beatum Raynerium, ut prius bene- dictione eius munitus incederet. Qua accepta dans ei ad portandum aquam benedictam et panem, di- xit ei sanctus Raynerius: "Ecce uade securus, quia nulli poterunt te retinere contra uoluntatem tuam." Predictus iuuenis factus securus ylaris iter suum cepit per multas eundo multo tempore ter- ras. Uenit tandem Tunichium cum sotiis suis ui- ginti quinque, ubi obsessi sunt a Mathemutis cum Saracenis ciuitatis. Sed capta ciuitate occisi non sunt quia erant de pisanis qui habebant pacem cum Mathemutis eisdem. Predictus Bentiuenga cum uno Ianuense ductus est ab eisdem in Affri- cam. Reliquis sotiis remanentibus Tunichiis, ce- perunt autem Mathemuti obsidere Affricam. Et isti duo predicti positi sunt in chathenis ferreis. Fue- rant iam in cathenis uiginti quinque diebus. Tunc predictus Bentiuenga dixit Ianuensi: Uoueamus nos sancto Raynerio ut eripiat nos de istis cathe-
[p. 187]
nis: quod et fecerunt Deo hoc celitus faciente. Iac- tata est statim sagipta de ciuitate Affrica Mathe- mutis, cum breue scriptum litteris latinis. Tunc Amnira Mumm iussit uocari istum Bentiuengam, ut legeret eis breue illud, cum multi essent in exercitu suo et mangarizati, qui bene sciebant lege- re et exponere. Respondit Bentiuenga: "Non ueniam nisi mihi et sotio cathene trabantur." Ducti sunt ita- que sine catenis ut legerent breue. Legit autem breue ante principem ipsius Ammire. Non enim uadit aliquid captus ante ipsum, quin uel fiet Sara- cenus, uel occidatur si non fit. Ab eo die stabat sine cathenis in exercitu, sed reuerti non poterat.
[p. 188]
97 De rei serie multa intermittimus, quia ue- nimus ad id, quod beatus Ranerius ei prestitit. Uouerunt se itaque beato Raynerio ut possent reuerti in terram suam. In sequenti nocte appa- ruit huic Bentiuegne per uisionem beati Ra [yne- rii] , dicens ei: "Alacri animo esto, et uade hodie ante Ammiram; et audies unde letaberis, et tibi faciet quod alii non adhuc fecit." Iste dicebat etiam quia et oculus corporis uidit cum tunc. Iuit ita ad Amirram, conuocauit septem senes et dixit ei ut darent sententiam si mori deberet iste, qui iue- rat ante eum. Responderunt: "Non debet mori, quia est de habentibus pacem nobiscum et etiam sua debant ei restitui." Tunc dominus donauit ei mille byzantios, et dedit lictera ut omnia ei resti- tuerentur: sicque factum est. Agamus gratias Deo, et beato Raynerio de liberatione huius tam pro- spera. De pane et aqua benedicta, quam portauit secum multos curauit Saracenos a febribus et aliis infirmitatibus: unde laudabilis Deus qui beatum Ra [ynerium] etiam inter Saracenos glorificauit hoc miraculum tam grande.

47. De mulieri uolenti ingredi ecclesia sancti Andree ad uidendum sanctum Rainerium, cui mulieri porte ante diuinitus et miraculose fuerunt aperte.

97 [I] olitta, soror episcopelli de ecclesia sanc- ti Ambrosii, iuit ad beatum Rainerium ad sanc- tum Andream, cum uiro suo et alia muliere, et matre sua iam facto sero. Cum autem peruenisset ad ecclesiam, inuenerunt ianuas serratas ipsius ec- clesiae. Pulsantes fortiter et impingentes in por- tas intrare non potuerunt. Predicta Jolitta dixit matri: "Postquam intrare non possumus, ite et uos et state cum conuersis mulieribus assistriis que hic sunt, quia ego unquam sum recessura hinc, nisi beatum Rainerium uideam." Tunc illi euntes ipsa apodiauit se portis et dixit: "Beate Rainerii, adiuua me et mecum sis." Tunc porte, quod ual- de est mirabile, ceperunt sub spatulis eius cedere et omnino aperte sunt. Tunc ualde leta de mira- culo, magna uoce uirum suum et reliquas concla- mauit. Qui uidentes tam stupendum miraculum, leti ecclesiam ingrediuntur. Beatus itaque Rayne- rius cum iaceret in ecclesia, audiuit eos per ec-
[p. 190]
clesiam ambulantes et uenit ad eos, querens ab eo quomodo ecclesiam intrassent. Narrauit Iolit- ta rem gestam. Retulit ipse gratias Deo et benedi- xit eos, et miro repleti sunt odore. Narrauit hec quod suus mirum senserit odore, qui corpore suo multum infirmabatur, putans ob hunc odo- rem debere liberari. Cui beatus Rinerius respon- dit: "Ne putes quia sanetur; erit quippe anima eius boni odoris Deo, sed ipse nequaquam sanabitur." Qui numquam sanatus est, sed in eadem die reuo- luto anno, sicut beatus Rainerius dixerat, ad Do- minum migrauit. Hec nobis Jolitta retulit, presente muliere que secum fuit ibi.

48. De muliere quadam ancilla cuiusdam a compedi- bus et catenis fereis diuinitus liberata per inuoca- tionem sancti Raynerii.

98 [E] rat ancilla quedam nomine Massaiola Al- bertini Tonsi, de ecclesia sancti Simonis Porte ma- ris; huic dominus suus miserat catenam ferream in utroque crure, et affixerat ipsam cathenam spannalibus acutis in longum, ut nullatenus se in- de mouere posset. Hec dum sic cohartata esset cepit dicere: Deus sancti Rainerii, solue me ab hac
[p. 191]
cathena per quem et propter quem multa assidue facis mirabilia. Manebat autem tunc beatus Ray- nerius apud sanctum Uitum, et res mira accidit ualde. Accepit sticcatellos de terra et cepit mitte- re sub bulla acutorum et statim prosilierunt. Illa stupens miraculum remisit acutos in eadem fo- ramina, donec in nocte fugeret ad sanctum Rai- nerium, referre gratias Deo et ei. Nocte facta sen- per inuocans beatum Raynerium, exiit de domo cum cathena et nemo eam sensit; et cathena ita- que perdidit sonum, ac si de alico metallo non esset. Uenit itaque ad sanctum Uitum et tetigit portas atrii. Ianitor quasi paratus staret ad eam recipiendam statim aperuit ei; et eam audita, mi- sit eam stare cum uxore Caciopoli qui tunc infir- mabatur ibi donec dies illuxerit, et tunc diceret beato Raynerio. Officio noctis peracto uenit ad eam cum monachis beatus Raynerius, uidensque eam positam in mundissima cathena causa itine- ris audita illuc, cepit beatissimus Rainerius tup- pam cathene manu tangere coram monachis dicens: "Uideamus si Deus uelit eam soluere ab hiis uinculis." O inmense Deus, cuius omnia obe- diunt uoluntati! Mox speldor processit de tuppa, et traxit mulieri cathenas, dantibus Deo gloriam de tanto miraculo.
[p. 192]
99 Postea misit Raynerius pro domina eius que recusabat ad eum uenire, dicens quod iam precipiet mihi, ut faciam eam liberam. Tandem suasa a nuntio uenit. Redidit ei ancilla data ab ea fide christianitatis beatus Raynerius data osculo sancto Christi uice, quod non amplius eam in com- pedibus tota uita sua nusquam poneret. Et dixit domine illius: "Quia non cognouisti ancillam tuam in Christo esse sororem tuam, sed duriter egisti aduersus eam, ecce ob hoc uerberaberis a Deo du- riter." Infra illos tres dies maritus rupit in mare, et omnia que secum habebat perdidit, et filia eius mortua est in mense illo, et amisit triginta nouem libras de dote eiusdem filie, et uir eius mortuus est anno illo. Hec nobis retulit ipsa ancilla, iam facta libera, plorans ad tumbam beati Raynerii. Referamus inmensas Deo gratias qui et tanta per seruum suum operatus est et per os eius uera et ineuitabilia factus, et ipsi seruo eius reuerentiam exhibeamus quia tantum diligit Deus et Dominus.

49. De quodam puero liberato ab infirmitate per me- rita beati Rainerii.

140 [E] rat quidam puelrulus duorum uel trium annorum nomine Faber, adpud Hesam qui per
[p. 193]
diem et noctem amisa loquela quasi mortuus, et non acepto cibo aut potu steterat. Uouerat eum pater et mater beato Rainerio, quod si eis redde- ret puerum portarent eum ad tumbam eius, et reuerentiam de suis exiberet. Peracto uerbotenus uoto statim puer locutus est et cibum petiit et potum. Postea autem parentes eius ad tumbam beati Rainerii eum cum reuerentia promissa ei- dem Rainerio ex Aqua almo obtulerunt narrantes omnia que a nobis scripta sunt.

50. De aqua effusa de uase per fundum miraculose.

100 [A] daleta uxor Uercedi iuit ad beatum Ray- nerium ad sanctum Uitum portans secum quen- dam urceolum opere saraceno factum, plenum aqua ab eo benedicenda. Que cum uideret quia de sputo poneret in aqua benedicenda in uasis alio- rum, rogabatur a permultis siquidem ut hoc face- ret quia caritas omnia sperai, omnia credit, existimabat sic uelle omnes; et ideo in omnibus uasculis ponebat; predicta hec uidens dixit intra se: Nequaquam benedicet mihi meam aquam. Po- suit itaque hanc aquam in uase suo super qua- dam archam quam poterat uidere beatus Rainerius. Audite rem mirabilem. Statim tota aqua exiit ex uase illo plumbato inferius. Ouod aspi- ciens sanctus Rainerius subrisit, sciuit autem hoc Spiritu sancto Et dixit mulier illi: "Gisle, uade,
[p. 194]
tolle uas tuum". Et similiter mulieres dixerunt ei quia uacuum esset. Illa hoc ualde amirans obstu- puit, cum uas esset firmissimum et quasi lapi- deum. Dixit itaque beatus Rainerius: "Uade, reinpleque, quia fides tua hoc fecit." Illa excusans se aiebat: "Propter sputum quod ibi apponebat, non tuli ante uos ad benedicendum." Portauit pre- dicta Gisla ipsum idem uas aqua plenum ad bene- dicendum. Quo benedicto, ymo aqua ipsa benedic- ta, substinuit uas aquam in se sicut prius facie- bat, ita ut nec stilla a quacumque parte aque de uase ipso irrupisset. Cauamus itaque incredulita- tem matrem omnis boni tollendi et a Deo recedendi.

51. De aqua benedicta ad uiro Dei Rainerio conuersa in uinum diuinitus.

101 [B] uoso topparius portauit in suum uas aquam ad benedicendum quam ipse suis manibus ausit, hanc benedictam domum suam reuexit, et in arca sua reposuit. Alia die ait uni de pueris suis: "Uade, afer mihi de aqua uiri Dei, ut ex ea bibamus pro sanitate corporis et anime." Qua in uase uitreo allata, erat uinum factum aqua miri
[p. 195]
odoris et aurei uiuidi coloris et optimi saporis. Tunc Buoso ait puero: "Hec non est illa aqua quam posui in archa. Uade cito et fer uas ipsum a me cum aqua que est ibi." Quod effectum est. Reperit enim uinum eiusdem supradicte indiuidui- tatis: de quo dans gloriam Deo qui talia operatur ad honorem serui sui et renouat miraculum quod per ipsum dignatus est in nuptiis operari. Perplu- rimis autem ipse Buoso topparius narrauit et pre- dicauit.

52. De quodam liberato a febribus.

141 [G] ualandus coriarius de regione sancti Mathei, patiebatur febre grauiter eum molestan- tem, ut cum eius intenderetur paroxismus, quasi extra se fiebat predictus Gualandus. Cumque te- nui dieta et abstinentia foret multum debilis uxor sua ait: "Domine mi, summe nunc aliquid. Nam si ius frebris accesserit tibi ualde timendum erit, quoniam es nimis debilis." Qui uerbis sue uxoris illectus, sumpsit tres pasimatas panis in aqua. Quo facto dixit uxori sue: "Fac ut omnes de camera exeant et tu ipsa". Quo facto uoluit se ad parie-
[p. 196]
tem, si dormire quiret. Et ecce apparuerunt ei Archangelus Michael et sanctus Rainerius. Ille non bene scit si dormiebat an euigilabat. Angelus Mi- chael sic est exorsus ei loqui: "Nunc uenimus in adiutorium tui, quia domum meam uisitasti". Nempe iuerat iste ad sanctum Angelum. Tunc ap- paruerunt ei ad pedes eius septem teterrimi spi- ritus dicentes Michaeli Archangelo et beato Rainerio: "Quare uenistis hunc liberare? Nos in eo rationem habemus". Nec mora Archangelus Michael et sanctus Rainerius expulerunt eos. Pre- dictus Gualandus cepit rogare sanctum Michae- lum Archangelum ut diceret ei quis esset ille qui uenerat secum in adiutorium sui. Ad hec archan- gelus: "Iste est sanctus Rainerius". Preceperunt ergo ei dicentes: "Ecce sanus factus es. Mitte ma- trem tuam, uxorem, filium et filias tuas duas ad tumbam beati Rainerii et offerant ibi quisque de- narium suum, et brachium candele, atque ultel- lam lechitum olei, et sanus es". Sicque disparue- runt. Qui protinus conuocans uxorem suam narrauit ei omnia que acciderant et imperata fue- rant. Nec mora, uenerunt ad tumbam sanc- ti Rainerii, et optulerunt nummos et candelarum brachia quicumque per singula genera. Alio ma- ne, quia obliti fuerant, obtulerunt ultellas quin- que olei. Ft predictus Gualandus iam sanus de lec- to surrexit, et iuit in eo die et postea quod sibi
[p. 197]
placuit. Ergo referamus omnes gratias Deo et Do- mino nostro Yhesu Christo, qui sic uult honorari seruum suum oblationibus duabus ad luminaria tertia ad pauimentum ecclesie et ad alimentum pauperum.

53. De tempestate maris subito sedata per merita sancti Rainerii.

102 [U] gucio, nepos Guiliemetti quondam Rai- naldi, dum rediret de Sicilia cum suis sotiis in naui, orta est preualida tempestas. Qui uouebant se sanctis multis et non exaudiebat eos Deus. Iste solus Ugucio dixit: "Domini mei et sotii mei, ego me uoueo beato Rainerio ut Deus propter eum det nobis quietum mare; et ego uestitus laneo, ibo ad
[p. 198]
eum ad sanctum Uitum discalciatus refferre ei gra- tias". Quid subbito tanta tranquillitas in mari facta est, ac si mare, piscina factum esset. Conpleuit itaque iste Ugucio uotum suum. Nam laneo indu- tus et discalciatus uenit ad beati Rainerii ex Aqua gratias et Deo et ei referre. Tunc beatus Raine- rius dixit ei: "Quia Deus de me fidem donauit ti- bi, equum est ut de rebus nostris habeas in tuta- mentum tui". Deditque ei de capillis suis, et sclauina, ut secum feret in itineribus suis.

54. Qualiter sanctus Raynerius liberauit dictum Ugu- tionem de manibus Sarracenorum.

103 [A] lio quoque tempore, dum Ugucio su- pradictus peragraret Thunisim captus est in par- tibus Sardinie cum suis sotiis et naui, in secunda
[p. 199]
feria ebdomade a galeis Denie cum suis sotiis et naui. Et erant cum timore perdendi capita sua. Tunc iste Ugucio confisus de rebus sancti Raine- rii quas secum habebat, inuocabat semper ipsum, ut esset in sui et suorum sotiorum adiutorium. Dedit ergo ei Deus gratiam in conspectu cuiusdam saraceni, qui patiebatur combusturam propter se- ruum suum Rainerium. Qui ducebat eum foras senper secum ad curandum combusturam illam. Iste Ugucio senper habebat in ore suo beatum Rai- nerium, et eum traheret de illa captione. Uenien- te die octauo, id est secunda feria, in ipsa nocte senper inuocabat sanctum Rainerium, ut eum tra- heret de illa captione ut fugere posset intrepidus. Die facta octaua cepit dicere sotiis: "Ego hodie recedo a uobis, quia ego habeo de rebus quas de- dit mihi sanctus Rainerius; et in ueritate hodie erit mihi adiutor et recedam a uobis. Si uultis ue- nire mecum, uenite". At ipsi ceperunt increpare eum, ne amplius hoc uerbum exiret ab ore eius, quia ipse et ipsi ob hoc poterant amittere capita. Qui dixit ei: "In ueritate sciatis quia ita erit ho- die ut iam dixi uobis". 104 Paruo temporis spatio adhibito, ecce sa-
[p. 200]
racenus uocauit eum pro combustura sua, ut iret secum foras. Quod et factum est. Dixit ergo huic saracenus ut ipse Ugucio ablueret suum capud qui renuit. Saracenus autem cepit ipsemet abluere. Iste in mente habuit senper beatum Rainerium, ascendit quodam saxum remotum ad saraceno plus- quam iactus lapidis dicens: "Sancte Rainerii mo- do adiuua me". Saracenus uidens eum super ru- pem et uocauit eum ut rediret. Respondit ille: "Non redeo amplius". Tunc saracenus cucurit post eum, sed eius cursus nichil ualuit. Poterat Ugu- cio interficere eum, sed pepercit ei propter suos sotios et propterea quia gratiam exibuerat ei. Ui- dentibus cuntis recessit ab eis, senper inuocans beatum Rainerium. Nullus potuit eum insequi. Sic- que peruenit ad locum qui dicitur Portis-turrium et nuntiauit hoc hominibus nostris qui erant in portu, et duabus galeis que erant in portu. Tunc strenue preparantes se cum plattis galeis et dua- bus nostris galeis, uenerunt post eam et fugaue- runt eas. Ceperunt tamen multos saracenos et nauem honustam mercibus: que omnia portaue- runt ad ciuitatem nostram Pisas cum letitia.


[p. 201]

55. De muliere ceca et curata a beato Rainero.

142 [M] ulier quedam nomine Bonichola, ceca erat decem annis, attestantibus uicinis suis de ec- clesia sancti Petri ad Ischiam et ad manum trae- batur nec quicquam uidebat. Habebat siquidem albulas in oculis. Uenit igitur ad tumbam sancti Rainerii, et accepit de aqua tumbe et abluebat ex ea occulos suos per singulos dies, et destructe sunt tunc albule fere ex toto ex oculis, et omnia bene uidebat, et ibat quo uolebat, et a nullo duce- batur. Contigit ut iterum ueniret pro aqua tum- be, et quesitum est a uicinis suis qualiter illuc uenisset. Que dixit eis: "Per gratiam Dei et beati Raynerii ductorem non egeo, et per me ipsam ua- do quo uolo, postquam ablui de aqua tumbae huius".

56. De aqua tumbe que conuersa est in uinum.

143 [B] ertrahimus de Burgo sancti Michaelis habebat uxorem ualde infirmam, cui ipsemet cum esset iuuenis, portauit de aqua tumbe beati Rai- nerii. Et potauit de ipsa uxor eius. Sequentis diei mane accepit de ipsa aqua et erat facta optimum uinum. Marito uero suo Bertrachimo redeunte do- mum, narrauit ei de aqua facta uino. Ille temp-
[p. 202]
tans et gaudens reportauit uinum miri odoris et coloris in eodem uase, et dedit omnibus qui ibi erant ante tumbam bibere, narrans eis gloriam Dei. Erat autem ibi quidam incredulus de hiis et cepit ei dicere: "Tu adduxisti hoc uinum de tua butte". Bertrahimus iratus dixit: "Numquam mo- riaris, quin de hoc peniteat te, et uideas unde hoc credere possis". Alia autem die contigit utrumque esse ibi ante tumbam beati Rainerii. Et ecce dum auritorium aque plenum funderetur super tum- bam, uini fragrantia de auritorio aque pleno omni- bus astantibus et sentientibus exalauit. Qui fun- debat, manum ab effusione continuit. Tunc ille incredulus pectus suum percutiens, culpam suam postulauit a beato Rainerio sibi remitti. De hoc uino ex aqua facto et nos potauimus. Erat autem aurei coloris et lenis saporis, sed boni. Agite nunc gratias Deo qui renouat mirabilia sua per sanctum seruum suum Rainerium.

57. De puella quadam que ad mortem infirmata sa- nitati restituta.

147 [U] bertus medicus de sancta Christina ha- bebat filiam infantulam infirmata usque ad mor- tem quam tunc beatissimo Rainerio uouit et promisit ut cereum ante ipsius tumbam poneret. Contigit ut deficiente in ea spiritu panno eam fa
[p. 203]
sciaret funeris causa ad eamdem ecclesiam por- tandam. Qui dum tangeret pectus infantule tepi- dum inuenit, dixitque uxori sue: "Adhue uitalem in ea credo spiritum esse. Fer cereum hunc ut mittamus eum ad beatum Rainerium; forsitan su- scitabit eam nobis". Qua cereum ferente ante in- fantulam, cum mortua credebatur, stupendum auditu, oculos aperiens patrem uocauit. Exhila- ratus pater misit eam cum cereo a tumbam sanc- ti Rainerii. Protinus apposito ore infantule ad tum- bam eius, sicut etatis est infantie uerbis intercisis et semiplenis dixit: "Sana pupa". Sicque perfecte sanata domum reducta est. Hoc nobis pater in- fantule coram uiris et mulieribus dixit ante tum- bam almi Raynerii.

58. De quodam habente manus turgidas.

148 [T] yari familiatus uenit ad tumbam sanc- ti Rainerii habens manus et digitos turgidos ita ut non posset reflectere ad naturales usus expedi- re, dicens nobis se uelle facere cocturas ob hoc digitis quatuor super iuncturas manus in brachiis. Et nobis monstrans hoc. Nos experimento scien- tes nos eum esse fidelem beati Rainerii, quia et ei dum uiueret cereos faciebat quos beatus Rai- nerius accendebat ante altare beati Uiti et no- bis deuote quos ardentes ponebamus ante tum- bam eius. Sic cognoscentes eum fidelem signaui-
[p. 204]
mus signo crucis manus eius dicens: "In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et in meritis bea- ti Rainerii extende manum et digitos tuos". Et con- tinuo sanata est. Nos oculis nostris hoc uidentes et de hoc testimonium reddimus.

59. De duobus pueris ab eo curatis uno a graui dolore stomaci et frebre libero.

108 [A] lbertus quodam uir habebat filium pa- ruulum quem tenere diligebat; qui graui detine- batur infirmitate, uidelicet febre ita ut neque lac neque cibum summeret. Discalciatus igitur ipse et uxor eius portauerunt quodam sero puerum ad beatum Rainerium ad sanctum Uitum. Tunc simul quaedam uicina eorum discalciata portauit cum eis filium suum qui ab infantia stomachi dolore uexabatur, et fere per singulas eum arriperet ho- ras proiciens se de collo in cuius esset. Dum igi- tur beatus Rainerius benediceret puerum predicti nobilis Alberti pro febre tollenda, puer predicte uicine de collo matris sue proiecit se super bea- tum Raynerium repente stomachi dolore tactus.
[p. 205]
Quod beatus Raynerius admirans interregauit matrem pueri, quare hoc puero accidisset. Que, sicut superius dictum est, infirmitatem pueri nar- rauit, et ab infantia detentum adiecit. Tunc bea- tus Rainerius sursum aspiciens eleuatis oculis, Pa- trem orauit Deum ut eum ab hac quam dixi puerum dignaretur infirmitate liberare. Tunc mi- seratione diuina propitiante, facto signo crucis super utrumque puerum per sanctissimum Raynerium sanati sunt, Deo et seruo suo gratias reddentes.

60. Qua legitur hominem ab inimicis multis liberauit beato Rainerio.

153 [G] ratianus de ecclesia sancti Thome iue- rat pro ficiendis lignis apud Motronem. Uenerunt sagittarii qui de locis illis erant, uolentes eum de- predari qui non habebat secum alia arma nisi fer- ramenta sua et sacculum cum pane. Cum hoc sac- culo se tuebatur a sagiptis illorum implorans senper sancti Rainerii patrotinia. Quid dicemus? Multas miserunt in eum sagiptas, et fixe sunt in
[p. 206]
sacculo panis et nulla eum tetigit. Resistebat si- quidem eis cum suo archu iaciendo in eos sagip- tas percutere nolens. Et ipsi cum plures essent non potuerunt eum ledere senper habentem in ore suo et in corde beatum Rainerium. Cum autem direxit in eos sagiptam uolens percutere, oppido uulnerauit unum ex eis. Sed quia iste fecit quod non debuit, recepit quod noluit, siquidem in ma- nu percusserunt eum. Et tamen adiutorio beati Rainerii expediuit se ab eis. Et pro manu sua ceream promisit. Et citius de eius uulnere conua- luit et uotum impleuit. Prestitit enim ei sanctus Rainerius, ut a tot sagiptis non uulneraretur, et de manu que percusserat alium certissime curauit.

61. De quodam a graui infirmitate et a cecitate curato.

151 [G] rillus Pisanorum consulum asecla cum iuisset in seruitio Ildebrandi Melli Pisani consu- lis et aliorum proborum uirorum qui cum eodem consule erant, dum quodam sero candelas ad lu- minaria curie consulis prepararet, repente in ter- ram cecidit, et loquela perdita obmutuit. Statim medicus consulis quem secum habebat currens tetigit pulsum eius, et reuersus est ad consulem; narrauit eum pro certo moriturum, ut faceret eum
[p. 207]
penitentiam accipere. Sed quomodo poterat qui sic obmutuerat? Iste tamen Grillus cepit in corde suo habere beatum Rainerium, quamuis de eo non sa- ne crederet. Statim ei restituta est loquela et exin- de habuit ea nocte solutionem uentris, et paulisper uisus est alleuiatus. Uerumtamen diffidebat uite sue. Mane facto duxerunt eum ad Laudensem ciui- tatem quomodocumque potuerunt, ubi imperator erat. Ibi etiam ita grauiter defectus erat, ut dice- ret se numquam amplius per terram iturum. Su- peruenit ei uomitus, et euomuit multum et ex ali- quo uisus est sibi alleuiatus. Uerumtamen nec equitare poterat, nec ire pre defectu. Altero mane remeandi Pisas iter erant adgressuri; predictus consul Ildebrandus quesiuit ab eo, si reuerti cum eis posset. Respondit ille: "Nunquam amplius per terram ibo". Tunc consul condolens ei et lacrimans dixit: "Uoue te corpori beati Rainerii". Respondit homo ille et dixit: "Ego huc usque non credidi de sanctitate eius, sed si nunc per merita eius sa- nus fuero credam, et senper ei de cetero fidelis ero, et tumbam eius candelam uinciam". Peracto uoto ita sanus et fortis factus est, ut alia die sa- nus ylaris et ludens equitasset et incolumis cum aliis rediit. Hec omnia ex ordine nobis ipse retu- lit a tumbam corporis sanctissimi Rainerii, et uo- tum inpleuit.

62. De alio miraculo.

152 [S] ophya uxor Rodulfi post obitum beati
[p. 208]
Rainerii habebat caput inflatum et dolorem ma- gnum in capite, et super hoc febrem. Duxit eam uir suus ad tumbam beati Rainerii et obsculata ab ea tumba et orante, capud detumuit et dolor recessit, et non amplius febrem habuit: et tunc pro capite uouit se pilleum cereum daturam et postea dedit.

63. De graui molestia stomaci a qua liberata est qua- dam mulier.

107 [E] rmilla Ricia uxor Pauli quondam Ugo- nis Ebriaci, uexabatur asidue graui molestia do- loris stomachi. Contigit eam cum aliis mulieribus ad sanctum Uitum ire, ubi grauissimo stomachi dolore intercepta est dictumque est sancto Raine- rio: qui aquam ad se benedictam cum pane dans ei, unde post eius sunptione ilico conualuit, nec unquam amplius dolorem stomachi sensit. Hec no- bis predicta Ermellina coram tumbam beati Rai- nerii nobilis utique mulier mulieribus audientibus retulit.

64. De quadam naui cum hominibus existentibus in ea liberata a tempestate maris et reddita tranquil- litate et aeris serenitate.


[p. 209]

154 [R] etulit nobis Ubertus quidam de ec- clesia sancti Felicis iuxta burgum posita, cum quo- dam suo sotio ante tumbam beati Rainerii, quod cum iret Messanam in naui, orta est subito in mari tempestas maxima noctu. Erant maris procelle un- dose ualde et mare a profundo mouebatur. Nu- bes erant densissime et pluuia corruscationes et fulmina inmensa et tonitrua horribilia. Et quia de naui et de uita non confidebant, maximis implo- rabant uocibus sanctorum multitudo ei precipue matris Domini subsidia, promittentes ei et aliis sanctis sua uota. Et tamen nec per ista que dic- ta sunt cessabant: non quia Uirgo Maria gloriosa a Filio suo Domino Yesu Christo omnia impetra- re et similiter alii sancti, sed quia uult omnium Creator, qui nondum plene noti sunt, sanctos suos omnibus innotescere, expectabat ad confugium beatissimi Rainerii in suis clamoribus exaudire. Facientes itaque uotum beato Rainerio, confestim maris fragor cessauit, et tranquillitas facta est ma- gna. Mugientia tonitrua et fulmina deterrentia et nubes et pluuie disparuerunt, et facta est sereni- tas. Facto die et procedente ceperunt habere pro- sperum uentum, qui plenis eos portauit Messanam uelis. Ibique applicuerunt immensas gratias refe- rentes Deo laudes et seruo suo sanctissimo ex Aqua Raynerio.


[p. 210]

65. Quod quodam alia nauis in portu Ianuense li- berauit.

155 [G] ratianus de ecclesia sancti Anbrosii Pi- sane ciuitatis, cum Ianue in portu esset in naui cum sotiis suis, subito de mari emersit nubilum teterrimum, uento terribili inuolutum. Omnes ui- dentes hoc timuerunt ualde; multas enim ad ter- ras deiecit. Cum appropinquaret uentus ad nubilum, et per medio eos ueniret, timuerunt ual- de ne demergerentur. Nec mora sanctissimi ex Aqua Rainerii suffragia postulantes, ita penitus ad eos declinauit nubilum et uentus quasi baculo percussus fugeret; et cum inpetu intrans in ciui- tatem multas domos deiecit. Laudemus ergo Do- minum, qui per sanctum suum suffragatur implorantibus eum.

66. Qualiter beatus Rainerius apparuit cuidam infir- mo et ipsum ab infirmitate liberauit.

156 [R] oediger theotonicus gente, longo tem- pore Pisis infirmus decubuit, implorans senper
[p. 211]
beati Rainerii auxilium. Quadam die apparuit ei sanctus Rainerius etsi uiuens in corpore, et ab eo infirmo uisus corporeis oculis. Tunc dixit ei sanc- tus Rainerius: "Ecce adsum, quia meum implora- sti auxilium, surge sanum et uade a custodes corporis mei, dicens eis ut circuitum faciant tum- be mee de muri angulo per duas columpnas, ut non usque ad murum, ut non queant periuri et adulterii ad me libere accedere. Sin autem, inde recedam; et mihi manum tuam porrige, et surge sanus". Statim surrexit incolumis. "Porta, inquid, tecum candelam et accede et pone super tale meum candelabrum, docens ei candelabri signum". Ut ei inperauit, ita fecit, et dixit sibi hec a beato Rainerio dicta, que nobis retulit coram multis an- te tumbam eius.

67. De quodam alio miraculo.

157 [U] bertellus de parrochia sancti Fridiani iuerat armatus a quodam bellum quod erat iuxta Sarnum. Percussus fuit grauiter in auriculari di- gito. Intumuit igitur manus eius. Dolor erat intol- lerabilis, nullo minuebatur malagmate: inplorauit ipse beati Rainerii suffragium uouens se illi da- turum manum ceream: et fecit nummos quibus debebat manus cerea poni ante se. Nequaquam enim dormire aut quiescere iste poterat. Et sta-
[p. 212]
tim dolor omnino cessauit. Et membra dolore diu fatigata sopore refecta sunt et breuissimo tempo- re sanatus est digitus. Sic igitur uotum perficiens ante tumbam beati Rainerii nobis retulit.

68. De muliere a quadam infirmitate liberata.

158 [M] elia, uxor Landelandi habebat neruos colli ita duros et inflexibiles per octo dies, ut non posset collum uoluere nec declinare, nec brachia leuare. Et senper deterius habebat, ita ut nec se posset uestire, nec etiam cibum uel aquam deglu- tire. Coacta igitur uenit ad tumbam beati Raine- rii, ubi nos cum aliis eramus. Facto itaque signa- culo uiuifice crucis super collum eius in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et in meri- tis beati Rainerii uidimus super collum eius un- bram crucis dominice. Confestim sensimus quia sanata erat. Et abluto collo de aqua tumbe dixi- mus ei: "Surge quia sana facta es". Cepit illa mu- lier collum et brachia secundum naturalem usum mouere. Et dedimus ei de aqua tumbe bibere. Sicque sanata coram nobis recessit.

69. De quedam alia mulier sanata.

159 [E] rmellina de ecclesia sancti Clementis patiebatur grauem guttam a spatula usque ad ma- num, et per omnem ebdomadam eam uexabat ita ut nichil operari posset. Uouit brachium cum ma
[p. 213]
nu cereum beato Rainerio si eam Deus suis meri- tis curaret. Uoto peracto nunquam postea in aliqua ebdomada habuit. Et ut certa esset de liberatione sua, stetit duobus mensibus antequam uotum suum offeret, ante tumbam sancti Rainerii, uiri admirabilis uita et miraculis.

70. De alia muliere a doloribus curata.

[M] ulier quedam nomine Bona, Iuliani uxor, de ecclesia sancti Blasii prope flumen Auseris, gut- tam grauissimam cum dolore nimio patiebatur in dentibus et maxillis ut masticare non posset. Et diu passa fuerat. Uouit maxillas cereas beato Rai- nerio, et cingere tumbam eius si gutta cessaret et dolor. In ipso momento dolor et gutta simul abscesserunt. Et sana facta est, uotumque com- pleuit. Et hec omnia ipsa nobis retulit ante tum- bam beati Rainerii.

71. De curatone cuiusdam mulieris.

110 [D] e ecclesia sancti Clementis erat que- dam mulier prouecte etatis nomine Bona. Hec cum rediret a festo sancti Stephani prothomartiris in nattiuitate Domini, posuit manum super lignum quodam; et antequam uenisset domum, manus et brachium eius quibus lignum tetigerat, intumuit
[p. 214]
ita ut nichil posset operari. Permansit autem ipse tumor usque post resurrexionis Domini Pascha; et a nullo potuit curari malagmate uel medico- rum. Iuit tandem a beatum Rainerium ad sanc- tum Andream, et facta crucis benedictione super manum atque brachium tumore confestim in pre- sentia beatissimi Rainerii sanata est. Hec coram multis ante tumbam eius ipsa nobis retulit.

72. De quadam nauis a tempestate maris liberata et ad portum salutis perducta meritis beati Rainerii.

160 [G] ratianus de parochia beati Sixti reuer- tebatur cum sotiis suis in naui, nomine Sagun- tiam honustam sale de Calaretanis salinis, et uel- lificabant prospero uento usque ad insulam Celsariam. Cum sero esset ibi et uento suo ordine quieuisset, colloquebantur a inuicem crastino si- mile tempus habituros. Et ecce subito in magna uentus occidens flare cepit. Isti non applicuerunt
[p. 215]
adhuc ad aliquam stactionem uel portum. Tunc de uento contrario turbati extenderunt uelonem et ceperunt dicere: "Non applicabimus amodo ad aliquem locum usque in Siciliam". Cum itaque sic turbati essent, dixit unus ex eis: "Uoueamus nos beato Rainerio, et offeremus ad corpus eius ce- reum quinque librarum". Uoto facto statim appli- cuerunt ad terram euntes contra uentum; et a tur- batione tanta sic mirabiliter meritis beatissimi Rai- nerii ex Aqua liberati sunt.

73. De quodam a maris naufragio mirabiliter li- berato.

162 [A] ngelus Bonus nomine uenit a beatum Rainerium ad sanctum Uitum, et benedixit eum; hic erat clericus sancti Petri parui de ciuitate Lu- cana. Sicque Ierosalimam uisere sepulcrum Do- mini dum autem reuerteretur Arundella Durandi Brondisienses et uenisset iuxta Mothonum, orta est ualida tenpestas et fracta est nauis. Et flucti-
[p. 216]
bus maris eleuabatur in immensum, et descende- bat quasi in profundum cum tabula. Ad hec uidit post se beatum Rainerium ea forma et habitu quam uiderat apud sanctum Uitum cum illum be- nedixit, tenentem spatulas predicti Angeli Boni et dicente ei: "Noli timere quia tecum sum in adiu- torium tui. Ego enim qui te benedixi et signaui apud sanctum Uitum, ero adiutor tuus: uerumta- men dormi". Et statim ille obdormiuit super ta- bulam. Erat enim in mane cum uenisset diluculo ualde iuxta montem, expergefactus est. Et tunc fluctus maris percussit tabulam in qua iste erat et cecidit de tabula et perdidit eam; sicque reces- sus maris reduxit eum retro per nimium infra ma- re. Putansque omnino mori inter undas qualiter potuit inuocauit Deum et sanctum Rainerium. Et protinus quidam homo albis uestibus cepit eum per capillos et posuit eum super ripam et stetit super unam petram et sic euasit adiutorio Dei et beati Raynerii de profundo pelagi, gratias summas referens Deo et beato Raynerio. Hoc ipse nobis retulit coram multis ante tumbam eius, dicens se uelle hoc iurare si opus esset.

74. De quadam mulieri a graui infirmitate genuli libera.


[p. 217]

163 [M] ulier quedam nomine Iolitta uxor Ge- rardi de Uico oppido patiebatur in genu grauiter, ita ut non posset ire nec de lecto surgere. Uouit itaque se Deo et sancto Miliano et aliis multis sanctis nec quidquam ei ualuit. Tandem quia ual- de magis magisque grauabatur egritudine, uouit se beato Raynerio et de sclauina eius quam habe- bat, posuit super genu suo. Mira res! Statim do- lor cessauit et egritudo, et sane surrexit de lecto. Et postea uenit ad tumbam eius portans uotum suum, uidelicet totum crus cum genu et pede de cera.

75. De passeres que fecit uenire ad pedes pueri.

111 [F] ilius Lamberti laniste quem beatus Ray- nerius a mortuis reduxerat, de quo supra diximus, octauo post die uenit perfecte sanus ad beatum Rainerium, pedibus suis a sanctum Uitum pre le- titia quia uixerat. Cumque eum beatus Raynerius teneret inter genua, uidit puerulus passerem uo- lantem et ponentem se in tecto. Tunc puerulus ait: "Utinam haberem auem illam". Et beatus Rayne- rius letus de puero dixit ei: "Uis, fili, habere auem
[p. 218]
illam?". Respondit puer: "Etiam". Tunc beatus Raynerius signauit auem illam signo sancto cru- cis, et statim auis illa descendit ad pedes pueri ita facta mansueta, ac si senper fuisset mansueta. Adcepit ergo eam puer et portabat in manu sua quasi domesticam. Mirabilis Deus qui talia opera- tur per seruos suos.

76. De quodam ab infirmitate liberato.

113 [A] ngelus probus uir de curia Hermanni quondam Paganelli habebat palmas manuum ita teneras, ut non posset aliquid facere quin frange- retur cutis, putans habere manus leprosas. Iuit igitur ad beatum Rainerium, dum esset in corpo- re. Et benedixit ei manus beatus Rainerius, et di- xit ei: "Noli timere quia sanus es". Mira res! Statim manuum pellis indurata est et crossa fac- ta est in uolis, et callosa sicut alii homines ha- bent et absque offendiculo cepit laborare cum ipsis.

77. De puero quodam ab inflatione liberato.

164 [M] ulier nobilis nomine Maximilla uxor Bernardi quondam Hugonis Baldrici, habebat
[p. 219]
quendam puerum famule sue habentem collum et gulam et pectus inflata, ita ut quasi strangulatus et moriturus. Et tunc predicta Maximilla uenit ad tumbam beati Rainerii et accepit de eo quod stil- labat. de tumba bambace, quod erat simile balsa- mo coagulatum, et portans domum unxit collum, gulam et pectus pueri. Res miranda! In sero un- xit, et in mane nichil tumoris remanxit puero sa- nato ex illa tam graui infirmitate.

78. De quadam muliere in partu liberata.

165 [Q] uedam mulier laborabat in partu et parere nequaquam poterat. In doloribus mortis po- sita uouit ymaginem ceream sancto Raynerio, si ab imminentibus doloribus et partu expediretur. Exaudita protinus peperit, et statim a doloribus liberata est. Sicque uotum complens ymaginem op- tulit tumbe beati Rainerii, nobis uidentibus et tes- stantibus.

79. De muliere a maxillarum curata.

114 [U] xor Rathonis cum esset puella, intra se sensit in os suum quasi scinifera paruum, et nesciebat quid esset. Exinde omni anno molesta- batur dolore maxille cum tumore, aliquando per mensem. Et sic passa est per uiginti annos ali- quando grauiter, aliquando grauius. In ipso uero uigesimo anno adeo passa est, ut utraque maxilla et gula tumidissima efficeretur. Et sepe cum cul-
[p. 220]
tello aperiebantur ei dentes ut cibum uel potum sumeret. Et dicebant eam pati infirmitatem mal- malannum que dicitur. Tunc cum uir suus de uita diu desperaret, et omnes qui uidebant eam, pre tumore quem habebat, dixit predicta uxor uiro suo Rathoni qualiter potuit: "si mitteres beato Raine- rio ad sanctum Uitum, biberem ex aqua eius et sanaret". Iuit itaque uir suus et adduxit ei de aqua predicta. Quam cum bibisset statim sensit moue- ri in maxilla et ascendere de maxilla quiddam quod non poterat accipere; fugiebat enim de ma- nu sua. Uocauit enim uirum suum et aspiciens ui- dit lapidem ascendere de maxilla ad modum fabe asiane, id est canpanice: quem digitis accipiens traxit. Tunc in ipsa hora recessit tumor et sana facta est, referens gratias innumeras Deo et beato Raynerio. Hoc ipsamet retulit nobis cum uiro suo, apud sanctum Nicholaum de Palatino coram prio- rem eiusdem loci Gregorio qui tunc degebat.

80. De quodam curato a frebre.

115 [A] thopardus nepos Botri laborabat in ex-
[p. 221]
tremis ex frebris fortissimo caumate, et iam perdiderat loquelam. Tunc Botrus cum aliis uenerunt ad sanctum Raynerium ad ecclesiam sancti Uiti rogaueruntque eum ut pro predicto iuuene oraret Deum. Beatus itaque Raynerius ip- sis expectantibus intrauit ecclesiam beati Uiti et orauit patrem suum Deum pro iuuene. Et peracta oratione rcuersus est ad eos et dixit: "Reuertimi- ni nunc domum et inuenietis iuuenem loquentem et melioratum et sanabitur". Reuersi inuenerunt predictum Athopardum bene loquentem, et febrem eum dimisse et conualuit de infirmitate.

81. De ipsomet ut supra.

[A] lio quoque tempore post obitum sancti Ray- nerii idem Athopardus iuuenis elegantis forme cap- tus fuit a prefecto urbis Rome, et positus in captione in opido quod dicitur Uetrallus. Cumque iam diu stetisset in captione uouit se beato Ray- nerio, ut si intra quindecim dies de captione erue- retur donariis suis reuerentiam exhiberet tumbe
[p. 222]
beati Raynerii. Quod et factum est. Ante quinde- cim dies liberatus fuit a predicta captione, et do- mum reuersus est.

82. De duobus ciuibus pisanis a febribus peracutis liberatis

165 [E] rant duo Pisani ciues in partibus prin- cipatus grauibus paroxismis et ingente feruore intercepti: unus nomine Albertus Pilosus et alter Uillanus filius condam Uberti condam Antonii. Dum deuoto ad inuicem loquerentur de uita sua propter nimis acutam febrem ualde timentes, uouit se Uillanus staturum ante tumbam sancti Rayne- rii tota nocte cum cereo accenso in manibus. Uber- tus autem Pilosus quia uigilare non poterat, uouit duos cereos se positurum ante tumbam sancti Ray- nerii accensos, si se Deus per cum a febre libera- ret. Qui statim facto uoto liberati sunt, et exinde febrem non habuerunt. Et incolumes et leti do- mum Pisas reuersi sunt gratias agentes Deo et sanctissimo Raynerio, atque uotum suum sicut fe- cerant ad tumbam eius peregerunt.


[p. 223]

83. De quadam muliere liberata.

166 [G] isla de ecclesia sancti Ambrosii habe- bat filiam nomine Theodoram forme elegantis. Huic Theodore facta est durities maxima ab alte- ra parte gule quam putabat esse scrophulam, ob- nixe timens forme faciei sue, anxiebatur inde ni- mis. Mater uouens filiam, et hec ipsa se uouit bea- to Raynerio, porthauerunt de aqua tumbe eius- dem in sero abluit gulam suam filiam de aqua tumbe, et in mane omne struma disparuerat. Sic- que pristine restituta est sanitati. Narrabant ergo hoc miraculum coram tumba eminentissimi ex Aqua Rainerii.

84. De quodam uiro a febribus liberato.

[E] rat quidam homo Lucensis nomine Rolan- dinus de ecclesia sancti Angeli in foro qui pera- cutissimis tenebatur febribus. Misit igitur de lu- cana ciuitate Pisas pro aqua tumbe beati Raynerii. Qua sibi allata et potata continuo dimisit cum febris, et conualuit. Post hec uenit Pisas pre- dictus uir referre gratias Deo et beato Raynerio ferens secum cingulum candele maximum de quo
[p. 224]
tumbam eius cinxit ylaris et sanus, magnificans Deum in sancto suo Raynerio.

85. De uiro a sagitta liberato.

167 [A] rottus Pisanus ciuis filius quodam Ugo- nis Boni Boncii, cum aliis tribus eiusdem artis cirurgicis, habebat quemdam uulneratum graui- ter, et erat sagipta in corpore eius ita profunde infixa, ut nullo artis sue ingenio possent eam re- perire. Tunc Arottus cum suis sotiis ualde anxius, ex imo pectoris suspiria trahens ad Deum sic ait: "Domine Deus qui cognitor es occultorum, si uera sunt que a multis de sancto Raynerio dicun- tur quasi sic sanctus sit eximii meriti apud tuum conspectum, tu tuam potentiam ostende nunc in sagipta ista, quam nullatenus inuenire ualemus; ut ea reperta cognoscamus uirtutem que in eo est gratia tua, ut et ipsum sine hexitatione uenere- mur, et te Deum mirabile in sanctis tuis collaude- mus". Prece finita mox apparuit capud ligni sa- gipte nimis longe in superficies uulneris: quam
[p. 225]
cum gaudio intuentes et stupentes absque ullo la- bore accipientes de ore uulneris extraxerunt. Ue- nit itaque Grottus ad tumbam beati Raynerii ferens secum sagiptam et suspendit eam coram multis, narrans totum quod euenerat ante tum- bam eiusdem, gratias agens Deo et beato Raynerio.

86. De quodam puero a febre curato.

116 [A] gnes quedam mulier de ecclesia sancti Matthei iuit cum filio suo ad sanctum Uitum ad beatum Raynerium. Tunc beatus Raynerius dedit de aqua benedicta a se cuidam febricitanti mu- lieri bibere: et eam aquam que remanserat in sy- pho dedit in potu filio huius Agnetis. Tunc ista Agnes mater pueri cepit dicere intra se: "Heu qua- re filius meus potauit aquam illam que fuit ab ore febricitantis. Iam habebit febres". Reuersa est ad domum et sicut cogitauerat ita filio accidit. Siquidem tribus mensibus passus est febres, et insuper factum est ei apostema maximum et du- rum in ancha, e quo mater et filius opido uere- bantur. Dixit ergo mater intra se: "Nimis stulta usque nunc sum quod non sum reuersa cum meo filio ad beatum Raynerium". Ducens secum pue- rum, uenit igitur ad eum referens ei omnia que sibi acciderant. Respondit beatus Raynerius: "Tua dubitatio ad hoc perduxit te, et modica tua fi- des te mersit". Tunc beatus uir dedit ei de aqua
[p. 226]
benedicta a se filio eius, et dentibus actrectauit apostema quod erat in ancha ter. Gaudeamus omnes quia unde mater et filius desperauerant, consecutus est filius sanitatem, ita ut febres fi- lium dimisserunt, et apostema tam ualidum et du- rum post paucissimos dies disparuit omnino.

87. De iuuene liberato.

169 [I] uuenis quidam licteratus, hec eo refe- rente, uenit portans aliam ymaginem ceream of- ferens eam tumbe Raynerii dilecti Dei, asserens se habuisse acutissimam febrem. Uouit pro se da- turum ymaginem ceream et continuo eum febris dimissit.

88. De lumine oculorum duobus hominibus restituto.

119 [I] n eadem ciuitate Pisana erant duo uiri Pisani, qui oculorum lumine amisso uidere non poterant. Data est eis de aqua benedicta a sancto Raynerio et oculos suos abluerunt ex ea, et mox lumen receperunt. Et hec a predicto uenerabili sa- cerdote nobis narrata sunt qui hec omnia uidit et eis interfuit Deo gratias referentes.

89. De muliere curata a beato Raynerio.

174 Loteringa uxor Benetti de foris porta ha-
[p. 227]
bebat filiam habentem faciem tumidam et totum corpus. Uouit igitur ymaginem ceream beato Ray- nerio si filia eius sana fieret a tumore. Exaudita est igitur mater pro filia et post paruum spa- tium incolumis quasi de morte ut ipsamet ma- ter asserebat nobis perfecte reddita est ei.

90. De boue quodam infirmo curato.

177 Ildebrandus de plebe sancti Cassiani ha- bebat bouem non pascentem neque surgentem de loco ubi accubebat; ideoque miserat pro lani- stis ad bouem uendendum. Interim recordatus bea- ti Raynerii deprecatus est merita ipsius ut bos suus sanus esset: illico surrexit bos de loco in quo iacebat, et cepit pascere sanus predictus Ildebran- do gratias agente Deo et sancto Raynerio de boue sanato.

91. De uxore predicti Ildebrandi sanata.

[P] redictus Ildebrandus habebat uxorem con- tractam de uno brachio et manu. Uidens bouem sanum ait intra se: "Ducam eam ad tumbam sancti Raynerii et sanabitur". Uenit itaque ad tumbam predictam cum uxore sua et oblatis precibus ab utroque ut sana fieret, antequam domum remea- rent, sana facta est uxor eius et de manu et de brachio sanitatis restitutis integre. Hec ipse pre-
[p. 228]
dictus Ildebrandus nobis retulit ad tumbam eius, inpleto per eum quod dicit Dominus propheta: Ho- mines et iumenta saluabis Domine, quemadmodum multiplicati misericordiam tuam Deus.

92. De quodam iuuene a fistula curato.

178 [G] eradinus filius quondam Paniculi fabri fistulam patiebatur in pede triennio, et a nullo poterat curari. Uouit igitur se beatissimo Rayne- rio, et perfectissime sanatus est. Quamobrem et pedem cereum obtulit coram reliquiis beati Ray- nerii. Fuit autem istud de primis signis beatissi- mi Raynerii post obitum eius. Agamus ergo gratias Deo pro seruo suo Raynerio.

93. De quadam muliere a gutte liberata.

[C] onthilda nobilis mulier filia Cinnami uxor Hugonis condam Sicherii quondam Gualandi, fi- delis erat beato Raynerio. Que dum grauiter mo- lestaretur gutta humeri usque ad manum et indesinenter dolore coste lateris, uouit se beatis-
[p. 229]
simo Raynerio et statim sana facta est ab utra- que infirmitate, et signum cereum ex hoc posuit coram beato Raynerio, gratias referentes ei.

94. De quodam iuuene a febre liberato.

187 [E] rat quidam homo de parocchia sancti Laurentii de Uacculis nomine Iohannes etatis an- norum plus centum. Hic permaximum apostema habebat in pectore, quod nullus medicorum au- sus erat aperire eius diffidentes uite. Uouit ita- que ymaginem ceream beatissimo Raynerio, et missit pro tumbe eius aqua. Qua habita abluit ip- sa apostema. Nocteque insecuta dormiens, ruptum est ipsum apostema, et excitatus reperit omne pus exisse. Gratias ergo Deo uotum suum ipse per- soluit.

95. De quadam mulieris a sanguinis fluxu liberata.

122 [G] huido frater Cairi habebat uxorem no- mine Adalasiam que fluxum sanguinis patiebatur ut trigesies in die ubertim efflueret, ob hoc etiam totus eius uenter non modicum intumuerat. Uir
[p. 230]
itaque eius iuit ad sanctissimum Raynerium, qui tunc erat apud sanctum Uitum, rogans eum pro uxore sua. Qui aquam benedictam et tria frustula panis benedicti dedit, dicens illi: "Noli timere quia sana erit uxor tua. Usque in diem tertium bibat aquam, et unam offellam in diem tertium". Que cum frustrum panis sumpsisset, prima die ad to- tum siccatus est sanguis, et in nocte totus uenter detumuit. In secunda die omnino sana facta est et de lecto surrexit, laudans et glorificans Deum et beatissimum Raynerium.

96. De quadam puella a gutta liberata.

123 [S] ofredus arte medicine peritus medicus filiam habebat paruulam, quam tenere diligebat habentem guttam fantiliam. Qui cum esset apud sanctum Uitum cum beato Raynerio, uenit nun- tius dicens ei: "Quia filia tua moritur, ueni ut ui- deas eam". Predictus siquidem Sofredus medicus cum lacrimis dixit ei: "Ite cito et adducite eam ad me". Qui cum attulissent eam illuc uidens eam pater eius, qui optimus erat medicus, dixit eis: "Male fecistis quod eam abtulistis, quia iam mor- tua est". Sanctissimus Raynerius uidens eum plo-
[p. 231]
rantem dixit ei: "Ne timeas quia de ista infirmitate non morietur". Et lacrimabatur cum eo. Soffre- dus autem medicus cepit dicere intra se: "Uere non morietur amplius de hac infirmitate, quia iam mortua est". Cepit eam consignare multum signo crucis beatissimus Raynerius et ceciderunt in puel- le faciem de lacrimis eius. Dixitque patri puelle: "Porta eam tecum quia numquam de hac infirmi- tate morietur". Iterum pater plorans intra se di- cebat: "Uere de hac infirmitate non morietur, quia iam mortua est". Quam cum tulissent domum, protinus aperuit oculos puella et locuta est. Et quasi mortua reuixit. Et ipsa infirmitate nunquam de cetero habuit. Hec coram multis nobis retulit dicens, quia in ueritate filiam meam mortuam re- sucitauit ipse mihi.

97. De quodam alio homine liberato qua patiebatur gutta.

189 [U] iuianus tinctor de ecclesia sancti Ni- cholai habebat guttam in inguine, ita ut extima- ret se erniosum esse neque ultra duos dies interuallum dabatur ei quin dolore graui angere- tur gutte, ut et facies eius in cinereum uerteretur colorem. Langere isto longo fatigatus tempore uenit ad tumbam sancti Raynerii; et unguem cum
[p. 232]
aqua que super tumbam erat abluit. Mirabile dic- tu! Nec dolorem nec guttam amplius sensit. Hec ipse ante tumbam almi Raynerii nobis retulit, te- stimonium perhibendo nobis de Bonacio de quo nunc diximus, quia sic passus fuerat fluxum san- guinis. Per omnia benedictus Deus qui in sanctis suis est mirabilis.

98. De quodam puero a graui et periculosa aposte- mati liberato.

169 [R] icchadona de ecclesia sancti Fridiani, filium habens apostema habentem sub asilla, ubi et pluralitas artheriarum inserta est, uerebatur apostema illud predurissimum incidi. Multi me- dici uiri et mulieres uidentes apostema non sunt ausi ponere ibi ferrum, dicentes quod mors sta- tim secutura esset, siquidem nimis erat profun- dum apostema. Mater ergo adolescentis uouit eum sancto Raynerio, ut si sine ferro curaretur pro eo offerret beato Raynerio ymaginem ceream. Ap- posuit igitur super apostema mater radicem eui- sci tritam, que uulgho dicitur bauculus. Hec autem radix trait umorem ad cutis superficiem, et a ma- turitatem perducit. Quod tunc per contrarium Deus propter famulum suum et dilectum Rayne- rium mirifice operatus est. Radice quippe baucu- li trita ter superposita neque mollefactum est
[p. 233]
apostema neque ad superficiem cutis humorem traxit, sed omnino disparuit ac si numquam fuis- set ibi. Inpletum est ergho uotum matris ut sine ferro sanaretur. Optulit itaque ymaginem ceream coram tumbam almi Raynerii, et relata sunt hec omnia coram multis.

99. De aqua benedicta a beato Raynerio conuersa in uinum.

117 [Q] uedam mulier nomine Mingarda uxor Hughonis Curti de ecclesia sancti Christophori de ponte Auseris deuotissima fuit beato Raynerio. Que nec carnes nec sagimen comedebat. Hec sepe ueniebat ad eum, et portabat ad eo aquam bene- dictam quam ipse bibebat. Contigit quadam die quinta uidelicet feria ante sextam feriam ante su- scitationem Lazari, ut iret ad sanctum Raynerium apud sanctum Uitum. Portauit de aqua ab eo be- nedicta ut inde sibi biberet. De qua cum iam per biduum bibisset et reposuisset eam in archa cuius ipsa habebat clauem, tertio cum habere uellet re- perit uinum factum et ualde obstupuit. Uocauit autem quamdam commatrem suam et quasdam uicinas suas et dedit eis bibere, siquidem ipsa ui- num non bibebat et ille stupentes laudauerunt Deum. Contigit autem ut alia uice iret cum ea-
[p. 234]
dem commatre sua et alia sua uicina ad almum Raynerium, unaqueque habens uas plenum aqua. Qua benedicta reuertentes domum interrogate sunt a quibusdam mulieribus unde uenirent. Que respondentes dixerunt: "a beato Raynerio". Per- cuntate sunt eas, si haberent de aqua benedicta. Et asserentes se habere, dedit Mingarda primum eis bibere et erat uinum. Tentauerunt de duobus aliis uasis et similiter erat uinum. Et stupor ap- prehendit eas, et magnificauerunt Deum. Et sic reuerse sunt domum. Postea tersia uice reuersa est iterum cum commatre sua ad sanctum Rayne- rium et renuntiauerunt ei quod contigerat. Et ille cum eis patri suo et Yesu Christo Domino egit gratias. Et sic sex uicibus huic mulieri fuerat aqua a beato Raynerio benedicta conuersa in uinum. 118 Tunc beatus Raynerius ualde admirans quod totiens factum fuerat (siquidem et portaue- runt ei mulieres uinum aqua factum ut gustaret et non accepit), dedit predicte mulieri Mingarde uasculum nouum et precepit ei, ut et ipsam lage- nam et suam ferret ei cum iterum rediret ad eum uacuas. Quod et factum est. Fecit eas impleri aqua. Et antequam perfecisset benedictionem sensit ui- num factum esse, et dixit mulieribus: Accipite quia mutauit pater meus elementum aque in naturam uini. Et gratias egit Deo de utraque ghustans ydria. Et inculpans se quod Deum temptaset: "Et michi
[p. 235]
Benencase seruo suo reserauit de hoc induabus cuppis. Et inde potaui. Unum erat album et exile et non multum forte: aliud erat subrubeum et ualde forte, et optimi saporis". Laudemus ergo Deum, qui tunc fecit et facit cotidie memoriam mirabilium suorum per seruum suum sanctissi- mum beatum Raynerium.

100. De quodam a morte resucitato.

170 [E] rat quidam homo nomine Dominicus de Ueclano ultra flumen Serchi habens filium labo- rantem ui uite extremis, frater supradicte Mingar- de. Uouit iste Dominicus beato Raynerio iam corpore exuto ipsum filium suum. Sicque filius ipse spiritum exalauit. Tunc flens pater et eiulans dicebat: "O beate Raynerii egho uoui tibi filium meum ut uita ei seruaretur, et nunc expirauit. Quid ergho faciam?". Hec sepe iterans (stupendum ualde attente audiamus). Reuersus est spiritus eius in corpus eius, et uocauit patrem suum. Omnes illic existentes uidentes hoc miraculum laudaue- runt Deum et beatum Raynerium. Altera die dic- tum est predicte Mingarde: "Non uadis ad nepo- tem tuum quem beatus Raynerius resuscitauit?". Itaque illa perrexit ad eum. Sicque rei seriem no- bis narrauit.


[p. 236]

101. De graui dolore capitis et manu et pedum a quo liberauit quendam hominem.

171 [U] nus de ecclesia sancti Petri in Curteue- teri grauissimum patiebatur capitis dolorem ita ut oculi ui deloris de capite prominerent. Inuo- cauit igitur sanctissimum Raynerium ex Aqua et ipso momento inuocationis cessauit dolor omni- no, et fugit ad manus et pedes, exinde sic rigide istantes ut nullatenus se posset mouere. Iterum eumdem inuocans, perfecte extimplo sanatus est. Hec eadem hora qua predicta mulier retulit no- bis ante tumbam eius.

102. De quodam a graui infirmitate liberato.

119 [Q] uidam magister Hugho latinus, greca littera edoctus, audiens Constantinopoli a nostris et aliis dicta et facta sanci Raynerii, dicebat ni- chil esse, quod se laudaret et glorificaret. Accidit ut eo tempore grauiter infirmaretur; dictumque est ei per uisum: "Mitte pro aqua ad sanctum Ui- tum, et bibe eam et liberaberis". In mane cum nostri Pisani uisitarent eum, cepit eis dicere ui- sionem. Et addidit. "Ego nescio ubi sit ille sanc- tus Uitus". Tunc quidam ex nostris dixit ei: "Egho scio ubi sit et feram uobis de illa aqua si uos uul- tis". Attulit et bibit ipse Hugo, et extimplo conua- luit. Tunc Pisanus ille noster cepit eum monere ne amplius aliquid inhoneste diceret de sancto Raynerio, quia hec est aqua que benedicta fuit apud sanctum Uitum ab eo ex qua nunc sanus fac-
[p. 237]
tus es. Laudauerunt ergo Deum et beatum Rayne- rium. Hec nobis sacerdos Petrus qui nunc apud Liburnam degit heremita, tunc prepositus eccle- sie nostre et diaconus sancti Nicholay Constanti- nopolitani, apud quem iste magister Hugo erat, retulit.

103. De quodam alio a graui infirmitate gutte liberato.

172 [A] lbertinus de ciuitate Mutina iuerat in Ilbam ad excauandam uenam ferri. Infirmatus est igitur ibi grauiter e gutta contraxit pedes eius di- gitos uersus terram. Ibat igitur cum baculo quem dum iret utraque manu tenebat, alteram ad me- dietatem baculi porrigebat, alteram in eiusdem summitate tenebat: sicque magno gradiebatur co- namine. Iuit itaque ad balnea montis Pisani, et nichil melioratus reuersus est. Post aliquot autem dies uenit ad tumbam beati Raynerii, et obdor- miuit ad capud eiusdem tumbe. Quo excitato inue nit pedes suos sanos et cepit quasi stupidus ante tumbam eius eleuatis manibus et iunctis palmis. Qui autem uiderant eum uenisse contractum ce- perunt querere quare sic staret. Qui respondit bea- tum Raynerium sanasse eum de pedibus suis. Uidentes autem eum ambulare sine baculo et ex-
[p. 238]
pedite, et digitos in pedibus directos naturaliter habere, laudauerunt Deum gratias agentes et bea- tum Raynerium. Mansit autem ibi per triduum le- tus de sua sanitate.

104. Quomodo lignum sancte crucis quod erat super al- tare sancti Raynerii inclusum infra argentum mi- raculose ostendit se dare detraendo beato Raynerio.

173 [I] n eadem die Henricus presbyter eccle- sie sancti Blasii Portemaris uenit illuc et sedebat contra tumbam beati Raynerii ipse et Hospitator montis Pisani et Cinellus cum aliis tribus de Ci- sanello. Predictus igitur presbiter cum uideret su- per tumbam crucem argenteam deauratam quam dederat beato Raynerio predictus Cinellus, quia fuerat infirmus usque ad mortem et curatus fue- rat meritis beati Raynerii ex Aqua; dixit ipse pre- sbyter Cinello predicto: "Quare hanc crucem tu dedisti homini mortuo? Quare non dedisti eam al- tari beate Marie? Uel quare non uendidisti argen- tum ad opus tuum? Et lignum crucis Domini quod est ibi intus, ut tu dicis, quare non dedisti altari sacratissime Uirginis matris Domini?". Respondit Cinellus: "Dignum est ut super tantum corpus tam sanctissimum stet sanctissima crux; et bene feci quia dedi, quia eius meritis sum curatus". Cum- que in hunc modum alterutrum contradicerent et altercarentur, ineffabilis Dei et Domini nostri Ye- su Christi sapientia, uolens estendere quod placi- tum erat ei, quod lignum sue crucis uiuifice staret
[p. 239]
super sic sanctissimum corpus, noluit absconsum esse quod ibi erat. Cepit itaque subito predictus sacerdos lignum crucis Domini ita uidere, ac si argentum non esset ibi. Stupens itaque hoc mira- culum, surrexit et iuit contra crucem uidere li- gnum, ipse inclinans capud crucis et Cinellus. Cum autem uenissent iuxta crucem, reclusum est li- gnum in argento, et reuersi sunt ad sedem suam; et iterum uidere ceperunt lignum ipsi et alii omnes quos supra posuimus; et per quamdam moram ui- derunt, et sic reclusum est lignum. Igitur laude- mus omnes Dominum, qui sic honorat sanctum suum Raynerium dictum ab Aqua, quia cum aqua faciebat omnia mirabilia, ut et ad tumbam eius sanet infirmos, cecos, claudos, debiles, surdos, con- tractos et paraliticos, et curet omnium infirmita- tum innumerabilium genera diuersa: et lignum uiuifice crucis sue in argento abscondam, tumbam eius honorando, reuelet in propatulo. Fiat, fiat.

105. De quodam alio a dolore capitis permaximo li- berato.

174 [E] rat quidam pauper qui uenit ad bea- tum Raynerium ferens secum statuarium candele magnum, et capud suum ligatum cum quodam cir- culo candele. Optulit utrumque beato Raynerio ante tumbam eius. Siquidem patiebatur uehementissimum dolorem in capite suo et pre dolore de oculis eius manabant lacrime. Dedimus ei bibere de aqua que erat super tumbam, et con- festim in presentia nostra ipso attestante sanus domum repedauit.


[p. 240]

106. De quadam muliere sanata et curata ab infirmi- tate manuum.

175 [B] erta peregrina de territorio sancti Mat- tei cum ablueret manus suas cum aqua frigida, efficiebantur manus eius nigre uelud cappa nigra. Uenit igitur ad tumbam sancti Raynerii et facto signo crucis super manus eius, inuocato nomine et adiutorio sanctissimi Raynerii, fecimus ablui de aqua tumbe coram multis. Et reuerse sunt ma- nus eius ad naturalem colorem et permanserunt in eodem omnibus mirantibus quia nigre erant prius et facte sunt albe.

107. De quadam alia sanata a dolore et rigiditate digiti auricularis.

[A] ymelina uxor quondam Ghelli habuerat ma- num denodatam et sana facta fuerat, sed reman- serat digitus auricularis, id est minimus et cum dolore quem non poterat curuare a uolam manus aliquo modo. Et sic habuerat per menses sex. Ue- nit ergo orare ad tumbam sancti Raynerii et post orationem monstrauit nobis digitum quem curua- re non poterat coram multis. Facta cruce super digitum in nomine Patris et Filii et Spiritus sanc- ti et in meritis beati Raynerii, et abluto digito de aqua tumbe, protinus dolor in presentia nostra ces- sauit et reuersus est, ad eum qui secundum natu- ram est usum digitus, in conspectu omnium qui ibi aderant.


[p. 241]

108. De quadam alia muliere sanata a gutte dolore brachii siue manus.

176 [B] erta mulier quedam fidelis ualde bea- to Raynerio in uita corporali eiusdem sancti Ray- nerii uenit ad tumbam sancti ipsius meritis de- precans; uidens autem nos letata est. Cepit autem conqueri coram multis nobiscum ibi adstantibus, quia in nodo iuncture ad brachium et usque ad palmam unam super brachium, grauiter uexare- tur gutta et dolore, ita ut brachium in nullam par- tem posset reuoluere. Uiuifice et saluifice crucis signaculo super loca dolentia sepe facto, Deum et Dominum nostrum Iesum Christum exorando, ut per merita beatissimi Raynerii restitueretur pri- stine sanitati. Ablutis dolentibus locis de aqua tum- be beati Raynerii coram adstantibus cepit brachium et manum uoluere sicut ei placebat, et dolor statim cessauit. Aliquantulum uero doloris remanserat ei in paruissima parte nodi, et nobis monstrauit. Et statim iterum facto signo sancte crucis in meritis beati Raynerii, penitus dolor cessauit.

109. De quadam alia muliere a grauissima passione ca- pitis liberata.

[A] gonia, uxor Rogerii notarii, qui uersus do- mum Botacii morabatur, grauissima capitis pas- sione molestabatur atque ob hoc ad extrema de- ducta est. Uotum itaque uouit beato Raynerio, se pilleum de cera posituram ante tumbam eius ad laudem ipsius. Confestim liberata est peracto uo- to, Deo id ad gloriam serui sui Raynerii agente; et pilleum positum ad tumbam uidimus et sic no- bis renuntiatum est coram multis.


[p. 242]

110. De quodam iuuene febrem ethicam patiente cu- rato a beato Raynerio.

120 [E] rat quidam nobilis ciuis in eadem ciui- tate Pisana nomine Uillanus, filius huius nomine Hugolinus et hic ethicam patiebatur febrem quam in medullis ossium iam habebat. Cuius pater co- piosam dare uolens medicis pecuniam, desperatis medicis ullus uolebat se de eius filio intromitte- re. Pater uero acepto consilio iuit ad beatum Ray- nerium, flexisque genibus opido deprecatus est eum, ut pro filio suo ad Dominum intercederet, ut sanitati restitueretur; exponens ei omnem sui filii infirmitatem. Beatissimus uero Raynerius ex Aqua condolens dolori patris intrauit beati Andree templum, ubi tunc morabatur et pro eo ad Deum patrem suum preces fundens, cognouit eum esse sanandum. Reuersus igitur ad Patrem suum Uil- lanum nomine talia fatus est: "Noli timere, certus sis, quia filius tuus Hugolinus de hac infirmitate non morietur, sed cito sanabitur". Portauit autem ei pater de aqua benedicta ab eo, et potauit iuue- nis de ea, et confestim redditus est ei cibi potu- sque appetitus quem omnino perdiderat; et carnes eius que omnino ex illa mortali febre ethica erant consunte ei restitute sunt; et sanissimus atque pin-
[p. 243]
guis factus est ut et postea, sicut mos est illorum ciuium, lucrandi causa sulcaret equora multa.

111. De quodam a graui infirmitate seu distortura colli liberato.

121 [T] ihedalgharis, de parrochia sancti Uiti habuerat febrem diu et conualuerat ex ea. Uerum remansit ei collum distortum ut non posset fa- ciem ad anteriorem partem reuoluere. Iuit igitur ad sanctum Raynerium qui tunc degebat ad sanc- tum Uitum, et inquisitus ab eo suam indicauit quam habuerat febrem. Tunc inquit ei beatus Ray- nerius: "Pro tua tibi acidit culpa". Datoque ei be- nedictione crucis signo super collum directum est ut et ipsum collum naturaliter moueret sicut in sua faciebat sanitate. Quod nobis ipse retulit co- ram tumba eius ante multos et precepit ei ut num- quam sibi amplius capud de plouda ablueret.

112. De quodam sanato a cecitate unius oculi a beato Raynerio.

179 [E] roardus de parrochia sancti Sepulcri in Kinsicha ex uno oculo nichil uidebat habens prout uidebatur eum pulcrum et bonum. Uenit ad tumbam beati Raynerii, et lauit oculum quo nil uidebat ex aqua que erat supra tumbam. Et sta- tim ibi clare uidit de illo oculo sicut ex alio ex
[p. 244]
quo non patiebatur. Hec coram multis ibidem retulit.

113. De quadam muliere habente struma siue gauone in ghula et malum in pede curata.

[B] enedicta de ecclesia sancti Matei, iuit ad beatum Raynerium cum adhuc uiueret nobiscum, strumens aut ghauonem habens in ghula et ma- lum in pede, ut et tardigrada esset. Benedictione itaque super utroque loco a beato Raynerio facta, ayt illi: "Non quidem modo sana eris, sed pro certo de utroque malo curaberis". Sicque factum est: uenit enim hec mulier post obitum sancti Ray- nerii ad tumbam eius ferens secum signa curatio- nis sue, capud unum cum collo de cera et obtulit ibi gratias Deo et beato Raynerio referens de cu- ratione gutturis et pedis.

114. Qualiter sanctus Raynerius miraculose liberauit quosdam captiuos de Saracenibus.

180 [E] rant septem homines positi in captio- ne ciuitatis Pisane iuxta sanctum Uitum. Quidam eorum propter maleficia, quidam propter alias causas, in qua nichil ferri uel ligni uel funis ha- bebant, et arctissimo cibo et potu uitam substen- tabant: cuius captionis murus erat compositus
[p. 245]
grandibus lapidibus et electo cemento, ut eius es- set structura firmissima. Erat autem grossitas eius siue latitudo nouem palmorum magnorum; erant- que in ea captione due fenestre arte multum, sin- gula habentes ferri uirgham crossam ualde in me- dio in directum fixam cum plumbo, in quam po- stquam quis immitebatur, nullo ingenio fugere inde ualebat. Cum itaque in tam dira captione es- sent positi, ut e fame et frighore et nuditate exi- stimarent se cito morituros, colloquentibus inui- cem ad hoc refugere refugium ut beatissimo Ray- nerio se deuouerent, ut eis consilium et arghumentum daret, quomodo exinde euadere pos- sent; Rogerius unus ex eis uouit se daturum filum argenti tumbe beatissimi Raynerii. Et alius Spa- liardus nomine similiter. Ceteri qui pauperes erant omnes, seque omnes et cantauerunt Pater noster orationem dominicam quisque ter, et sic ceperunt misericordiam Dei et beatissimi Raynerii ex- pettare. 181 In ipsa nocte apparuit miserrimo eorum homo quidam per uisionem dicens ei: "Quare iam non tulistis uirgas illas ferreas de fenestris illis, et murum cum eis non destruxistis, et inde iam non existis?". Ille numquam uiderat beatum Ray- nerium et ideo non cognouit eum: sicque excita- tus est. Mane autem facto hoc ceteris renuntiauit. Rogerius qui erat inter eos maior, ayt ei: "Uide, frater, ne dicas hoc; de somnis satis sum plenus". Respondit quidam alter qui manchus erat (unam enim manum habebat abscisam) et dixit ei: "Ten- tabimus et uidebimus quid Deus et beatus Rayne- rius uelint. Uult enim Deus quod nosmetipsos
[p. 246]
iuuemus". Tunc Rogerius et Spaliardus dixerunt: "Nequaquam aliquid facietis, quia nolumus plus pati propter uos quia nos culpam non habemus". Iuerunt igitur mancus et alius satis debilis et mi- ser cui hoc monstratum fuerat, non propter eos dimictentes et acceperunt unam de uirgis ferreis fenestrarum et ad tactum eorum sic plicata est, sicut si esset uirghula ligni uiridis; et traentes adhuc fracta est inferius et remansit in fenestra manstalo plumbatus. Hoc non potuissent facere forte centum homines simul ipsam uirgham fer- ream traentes. Euntes ad aliam fenestram fece- runt similiter masthalonem plumbatum, Deo et beati Raynerii meritis hoc faciente, cum uirga fer- rea similiter fratta inde euulserunt. Et in die po- suerunt in fenestris illa ferrea, ut non posset repperire quod factum erat. In nocte autem man- chus ille et ille alius debilis accipientes uirghas illas ferreas, ceperunt temptare si possent cum eis murum destruere. Et confestim prosiliit lapis unus duorum honerum. 182 Ob hoc itaque confortati ceperunt itaque leuiter destruere, ac si essent pumices sine cemen- to iuncti, sicque murum tam fortem magno fora- mine percussauerunt. Et a custodibus, qui die ac nocte presentes super eos erant auditi non sunt neque motum percussionis turris aliquem sense- runt. Itaque nocte beati Cerbini foras prodierunt,
[p. 247]
Deo et meritis beatissimi Raynerii pluuias et to- nitrua inmensa faciente, ipsis settem exorantibus simul ut nequaquam sentirentur, ferentibus se- cum uirghas duas ferreas cum uno mastellone plumbato ut offerent eas sanctissimo Raynerio, eo- rum in hac causa patrono. Sicque ad tumbam eius uenientes, erreptori eorum sancto Raynerio gratias retulerunt. Et per unum diem ibidem dormientes, ad laudem sacratissimi Raynerii uirgas ibidem relinquentes ad propria alacres sunt reuersi. Lau- demus igitur omnes Deum ei sanetissimum Ray- nerium intercessorem ei adiutorem nostrum ad Deum, qui sic subuenit in necessitate positis et eruit. Ut et secundo loco de eo recte dicatur: Spi- ritus Domini super me, euangelizare pauperibus mi- sit me, sanare contritos corde, predicare captiuos remissionem et clausis apertionem et diem accep- tabilem Domino. Qui uiuit ei regnat Deus in secu- la seculorum. Amen. Amen.

115. De quadam puella sanata a quadam infirmitate ma- nus et brachii a beato Raynerio.

183 [E] rat quedam puella nomine Berta filia mulieris nomine Socte de parrochia sancte Eufra- xie de porta Bozi, que habebat super os durissi- mum ut lapidem iuxta iuncturam manus ei brachii dextri magnitudinis fere ovi galline. Que cum tur-
[p. 248]
pitudinem nollet incidi, uenit ad tumbam beati Raynerii et nobis monstrauit. Facto igitur sepe su- per eos signo crucis et abluto de aqua sacratissi- ma desuper tumbam eius, ualde diminutum est super os illud. Idemque facientes usque ad sex- stum diem, totum est deletum. Quod insuper ex- creuerat iam per sex menses, et ullo poterat tolli.

116. De quodam sanato a contractione et dolore brachii.

Tunc in die dominico uenit quidam iuuenis ad tumbam beatissimi Raynerii de loco Spine Al- be. Qui minutus de uena brachii fuit percussus in neruo: idcirco et brachium contractum fue- rat et induruerat ualdeque in eo dolebat. Sepe si- gnum crucis ibi ponendo et de aqua tumbe abluen- do uidebat et sentiebat in semetipsos neruos sibi extendi et brachium et dolorem cessare ob sanc- tissimi Raynerii merita. Et sanus inde coram no- bis et multis recessit.

117. De quadam mulier a grauissima infirmitate ma- mille liberata a beato Raynerio.

[C] ilia de parochia sancti Pauli ad Ortum grauissime patiebatur in mamilla, et nulla pote- rat curari medicina. Uouit itaque beatissimo Ray- nerio ceream mamillam ante tumbam eius si eius meritis curata fuisset. Breuissimo exinde spatio curata est. Et optulit mamillam ceream beatissi- mo Raynerio.


[p. 249]

118. De quodam a febre cotidiana liberato.

[Q] uidam nomine Capradosso cotidianam ha- buerat febrem diebus quadraginta. In ipsa febris accessione quam iam sentiebat, uouit sancto Ray- nerio cereum sue longitudinis si eum a febre libe- raret. Nec tunc plus accessit, nec postea habuit: et sanus factus cereum quante stature ipse erat, beatissimo Raynerio optulit ad tumbam eius. Erat autem iste de ecclesia sancti Saluatoris de flumi- ne Auseris.

119. De nautis quibusdam a tempestate maris bis libe- ratis ad inuocationem sancti Raynerii.

184 [G] uido Lagio de parrochia sancti Andree in Kinsicham cum sotiis suis ibat Thunisim cum quodam agiali. Exeuntibus ipsis de faucibus Sar- ni ascenderunt in mare altum per directum. Tunc uentus pelagaris qui sic a nobis dicitur cepit for- titer flare. Et sic portauit eos cum naui inter fau- ces Serchi et Arni. Sicque ueniebant ad litus absque ullo remedio et nauis fractura eis immi- nebat. Tunc sic coartati ullum habentes remedium quo se tueri possent, uouerunt beato Raynerio ex Aqua quattuor bisantios ad seruitium eius, si nauis in plagia illa non frangeretur. Proiecerunt itaque
[p. 250]
anchoram unam ad nomen beatissimi Raynerii ex Aqua: et tota die et nocte steterunt cum illa sola ita firmiter sicut essent quasi in pacatissimo ma- ri. Uento illo cessante prosperoque flante pera- grauerunt usque Galatam, et tunc non potuerunt trahere anchoram nisi cum uerrochio quando ibi cessauit tempestas. Et in illis locis grauissimum et procellosum habentes mare eiusdem suffragia postulantes, salui facti sunt. Itaque laudemus Deum, qui sanctissimo suo Raynerio dat patronum et liberatorem esse terre marique.

120. De quibusdam aliis a graui infirmitate et ualida tempestate maris liberatis.

185 [B] otrigus et Bernardus de Nalauentia, nauclerii erant agralis cuiusdam, Salernum uer- sus cum suis nautis peragrantes. Cum autem su- per insulam Pontii aduenissent insperata subito orta est ualida maris tempestas. Mictebat siqui- dem mare procellas in agralem. Concluserant enim in solario desuper agralis omnia ora suis hosstibus sicque fluctus mittebant desuper in agralim, ut usque ad Genua marinus fluctus esset in solario quod batalia dicitur. Uite itaque sue et naui diffi- dentes uouerunt quisque nautarum nauis beato Raynerio cereum libre unius se ante tumbam eius corporis oblaturos, si eos a tam inminenti maris
[p. 251]
grauissimo periculo liberaret. Nec mora, tranquil- litas est facta et iter destinatum prospere perege- runt. Reuersique Pisas omni iocunditate uotum conpleuerunt.

121. De quibusdam alliis a tempestate maris liberatis et qualiter beatus Raynerius apparuit eis.

186 [A] d hec erant Petrus quondam Siberti et Bernotinus quondam Bernoti cuiusdam sagetie nauclerii, cum quibus erat et Bellus de Malauen- tria cum aliis nautis clericis a Salerno recedenti- bus, arte medicine inbutis, mouentibus a portu Mezene. Tunc cum multis aliis nauibus haustro flante prospere iuxta montes qui sunt supra Gaye- tam uenerunt. Tunc inmenso turbido haustro, erat maris ira seuissima, erigebat sagetia quasi in ce- lum proram. Quidam tenebant se ad amplaustra, quidam ad alia ut non proiceret eos foras nauem maris horrida unda. Preter hec tam grauia acci- debant, ut prora sagitie ineuitabiliter decurreret ad montem, ubi neque uita neque nauis ulla erat spes in modico frangendum. Tunc unus de cleri- cis Malauentria dixit Bello qui erat de uilla Ma- lauentria themonem regentem: "Quare non uouemus nos beato Raynerio? Et liberabimur". Ille
[p. 252]
Bellus confortatus in uerbo uocans naucleros et ceteros qui cum eo erant uerbum retulit eis. Gau- dentes de uerbo uouerunt se beato Raynerio da- turos cerum unum. Extimplo prora que erat uersa ad montem reuoluta est uersus pelagus et beatus Raynerius aparuit statim illi Bello themonem re- genti: iuxta se, cum pilurica sua, sicut eum uide- rat apud sanctum Uitum qui certificatus ob hoc de liberatione, coepit dicere sotiis: "Certi prorsus estote, quia liberati estis". At ipsi ceperunt que- rere ab eo: "Quare hoc dicis? Quid uidisti?". Re- spondit ille: "Non uobis dico modo". Tunc certus uentus flans in modico reuexit eos ad Mezene por- tum unde degressi erant, et salui facti sunt. Ite- rum querentes ab eo quid uiderit, respondit facto uoto se uidisse beatum Raynerium sibi astare. De precedentibus eos nauibus propter illam immanem tempestatem, quindecim esse fractas retulerunt. Domum itaque sani cum naue et rebus remeantes sui uotum suum compleuerunt. 190 [H] aec autem que audistis per eum a Domino facta signa et prodigia, primo a Domino migrationis sue anno collegimus. Reliqua uero que temporibus acta sunt, quia innumera erant de omni terrarum orbe renuntiata nobis pro intole- rabili et in explendo opere supersedimus scribe- re. In libro itaque isto exarata sunt ad nostre fidei firmamentum. Ut credatis a Iesu Christo omnium


[p. 253]

[p. 254]


(revised 01-10-2001) .
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa