minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Estratti degli Annali del Convento di Santa Caterina


Indice




EXCERPTA ANNALIUM CONVENTUS SANCTAE CATHARINAE DE PISIS.





[p. 595]

1. Liber primus Annalium Conventus Sanctae Catharinae Pisani Ordinis Praedicatorum.

Frater Laurentius a Ripafracta, fama sanctitatis notus et miraculis clarus, licet in ecclesia Pistoriensi jaceat, filius tamen est nostri Conventus. Ejus vitam et praetiosam mortem inter viros illustres Leander merito scribit; et Sanctus Antoninus, ejus, ni fallor, olim discipulus, epistola, cujus exemplar adhuc in sacrario Pistoriensi extat, laudat defunctum, et de illius morte Fratres Pistorienses solatur: sed et sepulcrum marmoreum pu- blica impensa ei constructum, qualis vivens fuerit, ostendit. Quare plura de ipso scribere supervacuum puto. Obiit octuage- narius anno MCDLVII, biennio ante Antoninum. Multos autem Fratres, alios hujus Conventus filios, solo nomine cognoscere potui; quorum vitam et mortem et mores invenire nequivi. Hos hic enumerabo, tempus annotando quo eos vixisse scio, ne ex iis quac comperi, aliquid omittam. Frater Johannes a Cascina, qui fuit Prior Conventus. Frater Johannes a Sancto Stephano. Frater Nicolaus Lazarini.
[p. 597]
Frater Rogerius Pisanus. Hi vivebant anno MCDXXIV. Frater Jacobus Morovellus. Frater Andreas Geppus. Hic fuit magister noster: obiit au- tem ultimo januarii, anno MCCCCXLV. Fuerat aliquando Prior hic. Habuit germanum secum in Ordine, majorem natu, nomine Jacobum; qui pluribus annis, circa MCCCCXL, fuit sindicus Conventus, et antea Prior; scilicet MCCCCVII. Frater Benedictus Chelini a Vicopisano, obiit vigesima prima octubris, MCCCCXLVII. Frater Jacobus Boncontes, erat ultimus vocalium Conventus, MCCCLVI. Frater Raynerius Balzani, MCCCCXXIV. Frater Guido Boncontes, MCCCLXV. Frater Paulus a Spina, notarius in saeculo et uxorem habens, ingressus est Ordinem MCCCCXIII. Frater Jacobus Lanfrancus, MCCCCXXXII. Frater Nerius a Spina. Frater Lambertus Garducii. Frater Augustinus Balzanus, MCCCLXXXI. Frater Thomas, in saeculo vocatus Ninus, novitius erat MCCCXLVII. Frater Jordanes Christophori, supra inter Priores connu- meratus, MCCCXL. Frater Barontus Dati, MCCCXCII. Frater Mathaeus philippi, Spprior fuit MCCCLIII. Frater Nicolaus Guerci, apostata, mortuus est extra or- dinem anno MCCCLVIII.
[p. 598]
Frater Johannes Ammanitus, MCCCXLIV. Frater Stephanus Lapi a Fucechio, genere non patria, floruit circa annum MCDXXV. Frater Michael Cardi, MCCCCLXVI. Frater Simon a Cascina, vir fuit non vulgaris. Mogister in theologia, multa scripsit latina et pisana lingua, quae adhuc extant; vel, verius dicam, paucos ante annos extabant; nunc non: suspicor ad obtegendos alios libros perrexisse. Pluries et pluribus annis hic fuit Prior, et tempore suo reformationis quandam faciem in Conventu vidit.
[p. 599]
Frater Ludovicus Tosi, multis annis Rmanae provinciae praefuit circiter annum MCDXLVIII. Vestes sacras albas, flo- ribus variis intertextas extantes, sacrario nostro donavit; et pallium cum aureis floribus coccineum, et ampullas argenteas, belli Florentini tempore conflatas. Frater Bartholomaeus Johannis, Pisanus, eodem floruit tem- pore. Prior fuit, ut supra. Frater Amadeus, Pisanus, magister fuit theologiae, et Prior Albingauni, MCDLXXII. Sacrario nostro corallum illum pul- cherrimum donavit. Vixit usque ad annum MCDXC. Frater Dominicus a Calcinaria, non a loco sed a familia, ut puto, cognomen trahens. Magistrum nostrum, et Suppriorem anno MCDVIII, filium Conventus crediderim; quia, cum tunc tempora difficillima essent, et paucos Fratres Conventus nutrire posset (nam undecim. vocales tunc erant), probabile est cunctos fuisse Conventus filios; et eo maxime, quod magistri nostri raro, nisi ratione studii, extra Conventus proprios, assignatos tunc videmus.
[p. 600]
Frater Philippus Ciarpae, Pisanus, baccalaureus fuit; vivens quo tempore Lombardi Fratres Conventum reformarunt, anno MCDLXXXIX. Frater Bartholomaeus Braccius, Arretinus, filius fuit Con- ventus nostri, MCDLXXVII. Frater Andreas Roberti, MCDLXVIII, novitius erat non professus; qui postmodum translatus est ad Conventum Arre- tinum a magistro Leonardo Perusino. Frater Jacobus a Castello, et ipse Conventus nostri filius, MCDLXXIII. Frater Salvator Christophori, Pisanus, qui fuit Prior. Frater Augustinus Benedicti a Campo, postremus fuit hujus temporis Prior, ut supra dictum est; et quando Con- ventus est a Lombardis reformatus (ut infra dicetur in se- cundo Libro), a prioratu absolutus fuit, et cum illis remansit; et fuit in Conventu donec Fratres sancti Marci de Florentia (ut infra dicetur) Conventum a Lombardis acceperunt, anno MCDXCV. Tunc a nobis recedens, quo voluit ivit, et extra Ordinem mansit; et tandan Plumbini mortuus est, sepultus in ecclesia sancti Augustini, ubi organa pulsabat. Frater Petrus Franciscus, fuit magister theologiae MCDXII. Frater Jacobus a Montajone, novitius erat anno MCCCL. Frater Bonaccursius fuit praefectus Nosodochii Sanctae Catharinae, MCCC. Frater Ludovicus Mancini, a Teramo, urbe Aprutii, Pisis natus Johanne, cognomine Mancine, qui sub stipendio Florentinorum militavit; et primus fuit qui tempore prioris belli Florentini moenia Pisarum conscendit, et propterea a populo Florentino multis donatus fuit. Quae bona cum Pisis essent hic uxorem duxit, ex qua hunc suscepit filium, qui Ordinem in- gressus, Ludovicus est vocatus. Fuit Supprior anno MCDXLII;
[p. 601]
deinde bis Prior. In altero autem prioratu, abbatis sibi nomen acquisivit inter comprovinciales, tum quia quadraginta et eo pluribus annis sedit, tum quia ut dominus, abbatum more, Conventum et ejus facultates gubernabat. Et, si magnis compo- nere parva licet, hunc Conventus nostri tyrannum appellare licebat. Thesaurizavit sibi multas pecunias, quas moriens reli- quit; ubi autem ignoramus. Si de reformatione aliquando sermo incidisset, dicebat (ajunt): Si placet, reformate; modo ego sim Prior, et pecunias quas habeo, possideam: neutro carere volo. Jactabatur interdum, ut et supra diximus, mille quatuor- centos aureos congregasse; ideoque nec provincialem nec alios timebat praelatos, forte sperans pecunia ipsos corrumperet; vel certe, si a prioratu absolutus esset, aureis suis suffragantibus, extra Ordinem laetus vivere posset. Impediebat tamen, ut po- terat, Conventum reformari: quod, dum viveret, ei ad vota successit, Ex ejus materna haereditate Conventus adhuc quae- dam bona possidet; quae patris praemia fuerant ob militiam bene gestam. Mortuus est, pestilentia percussus, apud monaste- rium Sancti Silvestri; et ad Conventum cadaver ejus delatum, sepultum est. Cujus anima utinam in pace requieverit!. Frater Vincentius, cognomine Piaghera, Pisanus, anno circiter MCDLXXIV habitum nostri Ordinis a Fratre Ludovico, modo descripto, accepit.
[p. 602]
Frater Bernardinus Senenis, ab eodem habitum accepiit decima quinta augusti MCDLXXX (ni fallor), conversorum. Deinde sacerdotio initiatus est. De his duobus rursum infra, inter mortuos secundi Libri. Finis Libri primi.


[p. 603]

2. Incipit Liber secundus Annalium Conventus Pisani Sanctae Catharinae.

Secundum hunc librum ab anno MCCCCLXXXIX incipio, quia hoc anno nova in Conventu nostro facies, novusque vivendi modus apparuit. Hactenus namque sub cura Romani provincialis fuit, et a multis annis, singulis quod facere magis libuisset licebat, propria possidendo, expendendo, donando, et caetera quae veri domini faciunt pro arbitrio faciendo: caetera taceo, quae castas aures offensura, certo certius scio. Nec hoc huic Conventui tantum accidisse quis suspicetur: toti fere Ordini communis fuit hic morbus, et multis adhuc provinciis et Conven- tibus eo anno quo haec scribo, MDL, hoc malum serpit. Ideoque saepius variis in locis reformare ad primam, illam Ordinis pu- ritatem multi conati sunt: indeque plures ortae sunt, quas ap- pellant, Congregationes; vel novis aedificatis Conventibus; vel, antiquis priscis exclusis habitatoribus, coloniarum more refor- matis, ac a provincialium potestate exemptis, qui reformationi impedimento esse putabantur. In his, aetate nostra, quae ap- pellabatur Lombardiae, inter praecipuas computabatur, et numero Conventuum, et multitudine et qualitate Fratrum. Nam plurimos licteris, scripsit et moribus claros habuit; quos re- censere, ut supervacaneum, ita operosum esset. Non ab re autem futurum arbitror, ejus originem paucis exponere, ut nepotibus nostris, qui ejus nomen forte audituri sunt, satisfiat: nam etsi extincta sit, ut et in tertio Libro dicturi sumus, tanta tamen ejus remansere vestigia, ut ipsius famam longo annorum, decursu
[p. 604]
non delendam possim suspicari. Collapsa (ut diximus) in toto fere Ordine nostro religionis integra observantia, Remundus Capuanus, magister Ordinis, quod in toto Ordine, multorum malitia impediente, non poterat, voluit in singulis provinciis, in uno aut altero Conventu, facere: vigorem scilicet observantiae instaurare, ut illuc, sicut ad studia generalia doctrinae gratia consuetum est, mitterentur qui vellent Fratres ad discendam sanctorum morum disciplinam. Et, quod proposito nostro retulisse congruit, in provincia Lombardiae inferioris, in Conventu Veneto coepit; huicque negotio in Italia Johannem Dominici Florentinum, qui postmodum miraculis clarens mortuus est, praeposuit, suum instituens vicarium super Conventum illum et alios, quod hujus ergo a Priorum provincialium potestate eximebat. Tuncque, mul- tiplicatis jam Fratribus, quos ob probitatem vitae vulgus Obser- vantes vocare coepit, aedificatus est a fundamentis Conventus ad Castellum Venetus; pauloque post Fesulanus in provincia nostra; et, successu temporis et fama crescente, plures alii in utraque Lombardia, ut Mediolani, Genuae, Brixiae, Ferrariae, Mantuae, Papiae, populis bono odore provocatis, constructi sunt. Et quia plures Conventus erant in Lombardia, ab ipsa provincia nomen accepit Congregatio; quae postmodum numero et merito aucta, omnes fere utriusque Lombardiae Conventus occupavit. Sed et ad Siciliae provinciam transiit, et nostram intactam non reliquit. Habuit apud nos primo Conventum Fesu- lanum, et Florentinum Sancti Marci, et aliquot praeterea: nullo autem alio in loco per Italiam reformationis species apparebat. Ideoque, si quaelibet urbs oppidumve Fratres Ordinis Observantes voluisset, Lombardos accersebat; et eis aut aedificabat novas sedes, aut, pulsis vel dimissis antiquis illius habitatoribus, novos (ut supra diximus) colonos introducebat. Sic nostro huic,Con- ventui accidit, anno de quo modo loquimur, MCDLXXXIX. Nam Laurentius, Cosmi Medices ex filio nepos, vir Italiae ac toti fere Europae notus, tunc reipublicae Florentinae, cujus
[p. 605]
ditioni Pisae subditae erant, habenas moderabatur; multumque Ordini nostro afficiebatur, praecipue Lombardis Fratribus, quibus avus Conventum Sancti Marci a fundamentis aedificaverat. Is curavit Conventum hunc Congregationi jam dictae reformandum dari; et ab Innocentio VIII pontifice diploma exegit ad Joa- chinum Ordinis nostri magistrum, quo praecipiebatur Conventum Congregationi tradi. Quod diploma Bononiae adservatur. Magistri dicto paruit; convenientibus ipsis Fratre Ludovico Viterbiensi, Romano provinciali; Fratre Ludovico Calabro. Congregationis vicario; et fratre Hieronimo Marruffo Florentino, ad hoc negotium peragendum vicario instituto; et aliis pluribus Fratribus hic adsignandis, cum Conventus ad Congregationem fuisset receptus, vigesimanona augusti, anno MCDLXXXIX, more Pisano. Ingressis cunctis ea die Capitulum, magister, sermone exhortatorio praemisso, vocavit Maruffum, et Conventus vi- carium constituit; absolvitque omnes, praeter Priorem, ab officiis suis; deinde vicario congregationis Conventum tradidit refor- mandum et gubernandum: omnes etenim Fratres hic hactenus adsignatos, in aliis adsignavit Conventibus, praeter paucos qui, reformatione gaudentes, reformatis uniri voluerunt; et Fratres qui Florentia; venerant circiter viginti, novos instituit colonos. Ultimo Priorem, Fratrem Benedictum a Campo, de quo supra, absolvit; et onere cum honore posito, liberum dimisit. Conventus autem novam induit personam, et in eo decora reformationis species apparuit. Ad lites autem tollendas et jurgiorum fomitem prorsus extinguendum, et ut occasio pacis turbandae et discor- diae serendae auferretur, brevi post tempore dominus Robertus Stroza, Archiepiscopi Pisani vicarius, ut in sacerdotiis, seu mavis ecclesiasticis beneficiis conferendis mos est, Conventum hunc praedicto vicario adsignavit et contulit, scriptis a publico scriba tabulis, quae Florentiae apud Sanctum Marcum abser-
[p. 606]
vantur. Congregatio autem praedicta, hac de causa, Con- ventum pacifice possedit; bonusque Fratrum novorum, odor per civitatem diffusus est; concurrebatque populus ad verbum Dei et ad sacra audienda alacriter, gaudebatque de sancta Conventus mutatione. Nomina Fratrum tunc noviter adsignatorum, haec sunt: Frater Hieronimus Maruffus, Florentinus; Bernardus Gardus, Florentinus; Thomas Strada, Florentino; Franciscus Antonii Trombettae, Florentinus; Bartholomaeus a Novis; Barnabas a Canali, Florentinus; Dominicus Bonvicinus, Piscien- sis; Silvester Maruffus, Florentinus. Hi duo exusti fuere Flo- rentiae cum Fratre Hieronymo, amore veritatis, ut in tertio Libro dicetur. Ambrosius Mediolanensis; Marcus ab Antilla; Thomas Businus, Florentinus. Hi omnes sacerdotes erant, et veneratione digni, et plures sanctitate vitae conspicui; de quibus plura leges in Annalibus Sancti Marci Florentiae. Frater Marianus Ugus; Nicolas Bartholi, Florentinus; Johannes a Petriolo; Guaspar Perusinus, qui Florentiae, MDI, mortuus est, magister noster: quam dignitatem inter Conventuales, cum quibus diutius fuit, est adsequutus. Hi juvenes erant; novitii vero duo fuerunt: Simon Neapoletanus; Augustinus Germanus; Frater Thomas a Monte Marciano, Luigius Florentinus, conversi. Secundus hic Liber unius anni supra viginti tantum gesta continet: causa in prin- cipio tertii exponenda: ideoque caeteris brevior erit. Ordinem consuetum servans, Priores hujus temporis nomi- natim recensebo; secundo, Conventus filios; postremo, Fratres hic mortuos. Primo autem, altera reformationis die, in Priorem electus fuit Frater Hieronimus Maruffus, moribus et scientia fulgens; statimque a magistro Ordinis confirmatus. Hic, praedicationis verbo, et vitae exemplo, et filiorum religiosa conversatione, totius civitatis ad se et ad Conventum attraxit benevolentiam: sed vix completo anno, ab eodem magistro absolvitur, confirmatus in Congregationis Thusciae vicarium generalem; de qua Congrega-
[p. 607]
tione obiter duo verba dicenda sunt. Erat tunc in provinciae nostrae terminis, parva quaedam Congregatio, magistro Ordinis subjecta, quae Observantiae nomine censebatur; re autem parum quae nobis praecepta sunt observans. In hac congregabantur Conventus Perusinus, Cortonensis, Pistoriensis et Lucensis, et alii pauci. De hujus observantia ego qui haec scribo, talia au- divi a membris ejus, ut quae de ea scripsi vera fuisse non du- bitem: nunc neminem superesse puto qui vidisse se testari possit. Frater Franciscus Antonii Trombettae, Florentinus, unus ex primo adsignatis Fratribus, filius Conventus Sancti Marci, electus fuit … octubris MCDXC, et confirmatus a magistro Ordinis in Conventu existente: in Capitulo autem Congregatio- nis absolvitur, anno uno necdum elapso. Frater Thomas Businus, Florentinus, ex eisdem unus et ejusdem Conventus filius, electus fuit mense junio, MCDXCI. Hic sanctitate vitae et praedicationis fervore clarus fuit: sedit anno uno. Frater Ludovicus Calaber, de quo sapra, electus fuit in Priorem mense maii, MCDXCII; vir profecto laude et memoria dignus: ante annum expletum absolvitur. Hic habuit Suppriorem Fratrem Archangelum Bonetti, Brixianum, cum sexdecim vo- calibus. Frater Antonius Cremonensis, theologiae baccalaureus, electus fuit anno MCDXCIII, circa aprilis initium. Praedicator fervidus erat, et sanctitate et doctrina clarum se omnibus osten- dit; hilari spiritu et serena mente Deo serviens, ac humanis verbis facieque laeta suavitatem spiritus intus latensis ostendens: et ipse ultra annum unum non sedit, eodem Suppriore. Frater Honuphrius Parmensis, vir in Congregatione magni nominis et auctoritatis, et multae prudentiae, electus fuit
[p. 608]
anno MCDXCIV. Tempore suo, testudinem sub pavimento re- fectorii jecit, et ipsum locum, rursum calce litis parietibus, dealbavit; habuitque Suppriorem Fratrem Felicem a Gardino, post Fratrem Archangelum. Hoc eodem tempore, vicarius Ar- chiepiscopi Pisani, ex commissione facta per Pontificis licteras, Conventui nostro annexuit ecclesiam, sancti Justi in Monte Pi- sano, pro hospitio, ut appellamus construendo, ad fugiendas aestivi et autumnalis temporis Pisanas infectiones. Debemus autem ecclesiam, ipsam restaurare, et festum sancti Justi et divina, ut decet, ibidem celebrare: cujus possessionem coepit decimaquinta novembris MCDXCIV. Frater Archangelus Supprior. Sedit hic Pater venerabilis usque ad festum Assumptionis MCDXCV: nam eo die Conventus novam passus est mutationem, translatus ad Congregationem sancti Marci: de qua hic pacua dicenda sunt; plura autem in principio tertii Libri. Venit ad Conventum e Florentia omni laude dignus Frater Hieronymus Savonarola Ferrariensis, jam orbi toto notus, cum aliquot Fratribus et quibusdam civibus Florentinis; et ipsius urbis praefecto Philippo Paldulfino: et lectis in Capitulo, coram om- nibus, pontificiis litteris, cunctis ipsa innotuit translatio. Erat Hieronymus ipsius Congregationis auctor, et primus inter omnes Fratres titulo vicarii generalis tunc insignitus; cui Conventus Fesulanus et sancti Marci parebat, a Congregatione Lombardiae avulsi. Tertius iis hac die additus est noster. Praemittebatur autem praedictis lieteris, si qui vellent ex Fratribus hic adsi- gnatis novae huic Congregationi inseri: erant autem quadraginta quatuor, ex quibus quatuor tamen remanserunt: Frater Stephanus a Codiponte, sacerdos; Frater Dominicus, eodem ortus oppido; Frater Martinus Boncontes, Pisanus; et Frater Simplicianus, conversus, a plano Munionis agri Florentini; qui in extremis laborans, sacro oleo jam perunctus fuerat. Caeteri a Congre- gatione Lombardiae recedere noluerunt. Ipse Prior onere levatus,
[p. 609]
cum ipsis in Lombardiam est reversus. Tunc Frater Hieronymus novos assignavit Fratres, ex quibus viginti duo vocales erant; novusque visus est Conventus, brevi, ut statim dicetur, tempore sic duraturus. Novi autem Fratres novum elegere Priorem, vi- rum egregium sanctitate morum et prudentia cospicuum; Fra- trem Antonium Holandum, qui in saeculo Bononiae philosophiae vacaverat, et artium doctor fuerat creatus, ibique habitum nostrum assumpserat: sed novae Congregationis odore attractus, a Lombardis ad Etruscos transierat. Post haec tempora fuit Prati Prior, tunc Lucae; unde in vicarium Congregationis assumptus, Viterbii in coenobio nostro ad Quercum, inguinaria peste percussus, migravit e vita. Vix autem hunc inierat prio- ratum, quum, novis insurgentibus tumultibus, maximam Fratres perpessi sunt perturbationem. Nam Pisana civitas, quae octua- ginta eo amplius annis tranquilla pace, Florentinis su- bjecta, fruebatur; dum Carolus Francorum rex ad Neopolitanum regnum occupandum accedit; circiter Kalendas novembris, libertatis dulci allecta nomine, a Fiorentinis defecit; et quia plures et fere omnes Fratres nostri tunc erant Florentini, re- natae reipublicae suspecti erant. Unde, postquam omnes Flo- rentini Pisis abire jussi sunt; tandem, januario mense, ipse Prior, cum paucis qui cum eo remanserant Etruscis Fratribus, Florentiam rediit; relicto vicario Fratre Bernardino Senensi, de quo supra. Sicque tertiam mutationem intra paucos annos Conventus vidit. Inter hos tumultus, Fratres Lombardi, Pontificis diplomate muniti, iterum Conventum hunc tenuerunt, missis novis Fra- tribus: inter quos venerabilis Pater Frater Hieronymus ab Urceis, oppido Brixiensis agri, praecipuus fuit; qui secum reduxit Fratrem Angelum ab Argentina, et Fratrem Raine- rium Lunensem, novitios, qui in secunda mutatione Bono- noniam missi fuerant. Quum novi advenissent Fratres, Fratrem Hieronymum praedictum in Priorem elegerunt circa initium
[p. 610]
anni MCDLXXXXVI. Nec molestiis caruit hic Pater, sui prioratus tempore: Alexander namque VI, pontifex maximus, ad destruendam sancti Marci supra memoratam Congregationem, aliam, sub Etruriae nomine statuit; quae deinceps, ut infra dicetur in tertio Libro, ut fumus evanuit. In hac autem nova Congregatione multos Romanae provinciae inclusit Conventus, et hunc nostrum: praecepit autem, omnes Fratres horum Con- ventuum filios, qui in aliis Conventibus erant, ad suos reverti; rursumque, si aliqui in his essent aliorum Conventuum filii, ad eos reverterentur. Hoc pacto, Fratres Lombardi qui hic erant, ad suos Conventus recedere cogebantur. Quod excomuni- cationis metu facturi erant, si a Pisanis civibus permissum fuisset; rursusque ex ipsa Etrusca Congregatione alii adven- tassent, et quartam Conventus passus esset mutationem: sed neutrum tunc a Pisanis permittebatur. Prior tamen, in ipsa Congregationis institutione, ut ad suam provinciam reversurus, per Papae praeceptum absolutus fuit. Remansit autem in hoc Conventu, protectoris nostri reverendissimi jussu, confessiones monialium sanctae Annae auditurus. Novae hujus Congregationis vicarius generalis, primus a Papa creatus erat venerabilis Pater Frater Jacobus Siculus, de quo etiam in principio tertii Libri fiet mentio: vir mire simplex ac rectus, et timens Deum. Is a protectore Ordinis inter hos tumultus huc missus est: nam Pi- sana respublica ab ipso petierat, hunc Conventum Congregationi huic novae non uniri, quia Fratres Florentinos ob bellum su- spectos haberet. Qui petitionem ejus ita audivit, ut Conventum Congregationi daret, et Fratres non suspectos in eo poneret; ideoque ad componendas res, vicarium praedictum huc misit: qui verbis contumeliosis et minis ab ingressu urbis, quum ve- nisset, arcebatur; nec sine vitae discrimine in agro pernoctare coactus est: iterum autem ad portam urbis rediens, verbis dul- cibus civium duritiem emollivit, dum audiunt et credunt pro pace et quiete Conventus a protectore missum. Ingressus Capi-
[p. 611]
tulum, Fratres novos adsignavit; qui paulo post Fratrem Be- nedictum a Campo, qui ultimus fuerat Prior ante Lombardos, in Priorem elegerunt: sicque aliquandiu Conventus noster in hac nova Congregatione fuit, quae nomine magis Observantiae quam re ipsa gloriari poterat. Ob bellicos autem tumultus et varios rumores, saepius in Conventu nostro mutatio orta est. Nam, praeter jam memoratas, anno MCDLXXXXVIII, cu- ram specialem Conventus per triennium protector adsumpsit; confirmationem Priorum sibi reservans, et plura statuens ad regi- men attinentia Conventus, quae in litteris ejus adhuc extantibus videre licet. Rursus, non multo post Lombardi redierunt, orta in- ter Fratres hic tunc existentes, et cives, quapiam dissensione, quae expellendi quosdam occasionem praebuit. Advenerunt autem Lom- bardi, magistro Ordinis volente et jubente: deincepsque, usque ad annum MDX, quo bellum Florentinum finem vidit, non recesse- runt. Quo a Fratribus erat, tranquilla pace laetabantur. Ex- trinsecus autem omnia bellicis tumultibus vexabantur et turbaban- tur. Habuit tunc temporis, anno scilicet MD, Pisanus populus libras quadriginta quattuor argenteorum vasorum ex sacrario nostro, quorum praetium solvere spopondit. Eodem etiam tem- pore, magister Ordinis, anno scilicet MDIV, curam monaste- riorum sancti Dominici et sancti Pauli, Priori Conventus commisit; quae (ut ego puto) eatenus Fratribus illis novae Congregationis Etruscae subdita fuerant. Hoc tempore, electus est in Priorem Frater Vincentius a Brachis, Pisanus, qui sedit anno MDIV ei sequenti. Aetate quidem juvenis erat, ut qui vix vigesimum octavum expleverat annum; at senilibus moribus fulgebat, et in regimine Conventus et monasterii sancti Domi- nici, cujus etiam curam susceperat, qualis esset ostendit. Evo- luto biennio, vacavit; cum paulo ante Pontificis edictum emanas- set, quo cavetur ne Priores ultra biennium in eodem Conventu
[p. 612]
praeesse possint. Successit in prioratu Frater Daniel Cremen- sis, vir bonus et prudens. Habuit Suppriorem, anno MDVI, Fratrem Lucam Brixiensem. Frater Jacobus a Viglievano, in prioratu praefato succedens, finem dedit historiae hujus Libri, Conventum restituens Fratribus sancti Marci, ut in tertio dicetur Libro. Tempore hujus, an- no MDX, cum urbs a Florentino exercitu arcta cingeretur obsidione, annonae caritas et penuria totam afflixit civitatem. Hic tamen venerabilis Pater prudentia sua ita Conventum pavit, ut panis, quo fere omnes incolae carebant, Fratribus numquam defuerit. Enumeratis Prioribus secundi hujus temporis, ut scire valui, nunc nomina et mores, qui tunc hic habitum susceperunt, recensebo. Reformato Conventu nostro ad sanctae religionis observan- tiam, bonus odor Fratrum quocunque diffundi coepit; qui plures ad eos imitandos et ipsis convivendum attraxit. Primus fuit Frater Hieronymus, Joannis Cardinalis Bullettae filius, Floren- tinus, qui Philippus in saeculo vocabatur. Hic, annum agens decimum sextum, cupiebat Deo in Ordine nostro famulari; exemplo quorundam coaetaneorum qui Florentiae, ubi degebat, Ordinem, ingressi fuerant, stimulatus: timebat autem ne patris violentia ex Ordine educeretur. Communicato itaque consilio Fratri, qui ei in saeculo familiaris fuerat, persuasum est illi huc venire, et habitum recipere. Allocutus est Priorem Pisanum, qui forte tunc Florentiae erat; qui spopondit, se ipsum indu- turum religiosis vestibus, si illuc perageret. Noluit autem ad paternam domum ultra reverti; et quibusdam Fratribus comita- tus, Pisas venit; et a Priore, Fratre Hieronymo Maruffo, habitu sancto, vigesimasecunda februarii, anno MCCCCLXXXVIIII, indutus est: et rovoluto anno, in manibus Fratris Francisci Trombettae professus est; licet multas in anno probationis a patre tentationes passus, in bono perduravit proposito.
[p. 613]
Frater Bernardo, cognomento Rusticus, Florentinus, cum eodem, eadem die, ab eodem Priore habitum recepit. Paucos post menses, cum ipso Priore a quo indutus fuerat, creato vicario congregationis Thusciae, quae tunc erat, recessit: quid autem ei deinceps acciderit, nobis incertum est. Frater Bernardus Bernardi a Luduvino, Lunensi vico, con- versus, recepit habitum a Fratre Barnaba Candlio, in oratorio Iliceti; ubi ipse Frater Bernardus cum quibusdam Fratribus morabatur, anno MCCCCLXXXX, augusti vigesima: evoluto autem anno, in manibus Fratris Thomae Busiini Prioris pro- fessus est. Frater Nicolaus Landi a Catignano, Pisanus, in saeculo clericus, recepit habitum nostrum, decima octava aprilis MCCCCLXXXXI, a Fratre Francisco Trombettae, Priore; et anno probationis elapso, in die sancti Petri Martiris solemnem fecit professionem. Obiit extra Ordinem, in oppido Peccioli, in paterna domo, incurabili morbo vulneratus; quem ad animae salutem ei fuisse credimus: sacramentis, nempe, devote a Fratre Johanne Germano, forte illac transeunte, sumptis, ex hac luce recessit. Frater Leonardus Ludovici Bonaroti, Florentinus, anno aetatis sua decimoctavo, magno spiritus fervore Ordinem nostrum est ingressus, quarta julii MCCCCLXXXXI, sub Fratre Thoma Busino, Priore; et secuenti anno, octava ejusdem mensis, sub Fratre Ludovico Calabro professus est. Frater Johannes Zachariae Mancini, Pisanus, anno MCCCCLXXXXI, decimaprima martii habitu nostro indutus est; et evoluto anno, in ejusdem Prioris manibus professus est, decimatertia jusdem mensis. Frater Vincentius Francisci a Brachis, unicum filius, cum eodem, eadem die, e manibus Fratris Thomae Busini habitum nostrum accepit. Multos habuit suasores, persuasorem nullum,
[p. 614]
quod ad saeculum rediret; nec pater minis aut blanditiis cor ejus emollire potuit, qui verbis vim addidit. Nam, die beato Marco dicata, in letaniis quae pro more ab ecclesia fiunt, dum in platea nostra acolythi fungitur officio, ipsum rapere ad- nixus est. Clamare coepit puer, et beati Dominici et Fratrum opem implorare: ortoque civium tumultu, Fratres inter gla- dios intrepidi irruunt, et tandem oviculam de luporum faucibus eruunt, et in Conventum asportant. Pater ab urbis praefecto, quem Capitaneum vocant, carcere inclusus, supplicantibus Fra- tribus et bonum pro malo reddentibus, liberatur. Puer, sua in vestigia, revoluto anno, in manibus ejusdem Calabri devote professus est, decimatertia martii MCCCCLXXXXII. Hic, Conventu nostro ad Fratres sancti Marci deveniente, cum Lom- bardis, quibuscum eatenus vixerat, abiit. Inter quos in multis Conventibus fuit Prior, virtutibus et prudentia clarus. Tandem a cardinali Cajetano Neopolim missus, pluribus annis monasterio sancti Sebastiani praefuit; ubi eum credo diem obiisse. Frater Thomas Guasparis ab Apostolo, tertius duobus prae- fatis, in habitus susceptione et professione, junctus est. Frater Stephanus Bartholomaei a Codiponte, Lunensis regionis oppido, Spina in saeculo vocatus; dum juri civili Pisis operam daret, ad religionem conversus est, aprilis MCCCCLXXXXII, Priore Fratre Thoma Busino. Anno probationis currente, ad saeculum redire, a diabolo tentatus, tentavit; jamque vestes suas sibi reddi petierat, quum praedicationibus venerabilis Patris Fratris Hieronymi Savonarolae, qui in ecclesia nostra praedi- cabat, commotus, in sancto proposito confirmatus est; et ka- lendis maji MCCCCLXXXXIII, in manibus Fratris Archangeli Brixiensis, Supprioris, professionem fecit, et usque ad mortem perseveravit; cum Etruscis, qui Lombardis successerant, per- manens. Praedicator fuit fervidus, factis ostendens quod verbis clamabat. Magister novitiorum erat in Conventu Lucensi anno MCCCCLXXXXIX, cum pestilenti morbo percussus, diem obiit.
[p. 615]
Frater Paulus Johannis, patria Bononiensis, vocatus in saeculo Hieronymus, mirae simplicitatis adolescens, a venerabili Patre Fratre Ludovico Calabro, Priore, qui ipsum habitu induit, Paulus est vocatus, quod Paulum, illum simplicem mona- cum referre videretur, septima septembris MCCCCLXXXXII. Qui, anno elapso, in exaltatione Sanctae Crucis, in manibus Fratris Antonii Cremonensis, Prioris, professus est. Frater Michael Michaelis Mastiani, Pisani civis, in saeculo Petrus Paulus vocatus, ab eodem, Fratre Ludovico habitum nostrum accepit, in Conversione Apostoli Pauli MCCCCLXXXXII; et anno evoluto, vigesimasexta ejusdem mensis, in manibus ejusdem Fratris Antonii professus est. Fuit fervens et studiosus, et nimio, et non aequo, ut saepe accidit, accensus zelo; et litterarum, amore in amentiam incidit, a qua numquam, curari potuit: immo in dies amentior effectus, brutum magis quam homo videri poterat, ni loqueretur. Obiit anno MDXXXI. Frater Simplicianus Andreae Salvi, e vico agri Florentini, cui Sanctus Jacobus in Pratolino nomen est, conversorum ha- bitum, decimatertia martii, a Fratre Ludovico Calabro ac- cepit, eodem anno; et decimaquinta ejusdem mensis, anno evoluto, in manibus Fratris Antonii Cremonensis professus est. Unus fuit ex iis qui, recedentibus Lombardis, cum Tuscanis remansit, ut infra dicetur. Frater Dominicus Simonis a Codiponte, Lunensis agri op- pido, habitu clericorum a Fratre Antonio Cremonensi, decima au- gusti MCCCCLXXXXIII, induitur; et anno subsecuto, vigesima ejusdem mensis, in manibus Fratris Honofrii Parmensis so- lemnem, fecit professionem. Tradito Conventu Etruscis Fratribus, in illorum remansit Congregatione; et Lucae habitans, charitate actus, dum Fratri Stephano compatriotae, peste infecto, mi- nistrat, eodem morbo percussus, mortuus est. Frater Bartholomaeus domini Bartholomaei a Spina, ab eodem Fratre Antonio Priore habitum nostrum accepit; et quarta
[p. 616]
februarii MCCCCLXXXXIV sub eodem Fratre Honofrio profes- sionem fecit. Puer erat bonae indolis, ingenio et memoria pollens, nec de se sperantes fefellit: doctus namque evasit vir, ut libri ejus typis excusi, cunctis manifestum faciunt. Lombardos, a quibus ad Ordinem admissus fuerat, secutus est, hinc recedentes; et apud illos magisterii infulis ornatus est. Postquam pluribus praecipuis is Conventibus lector fuerat; Calabriae provincialis Prior biennio fuerat; tandem in magistrum sacri palatii promo- tus fuit a Paulo III: quo magistratu, plus minus, quadriennio functus est; et jam senio confectus, Romae diem obiit an- no MDXLVI. Et quia non minus sanctis moribus quam litteris ornatus erat, voluit ad Sancti Secundi locum Venetiis artius vivere, quam in Lombardiae Conventibus viveretur. Frater Johannes natione Hispanus fuerat, a mensa cardi- nalis Medicis, qui postea fuit Leo X. Hic accepit habitum cle- ricorum decimaseptima martii MCCCCLXXXXIII. Probatus fuit a tentatore de reditu ad saeculum; quem audisset, nisi preces Fratrum, tum maxime novitiorum, ipsius firmassent animum. Fecit itaque professionem, anno elapso, decimaoctava martii, in manibus Supprioris Fratris Foelicis a Gandino. Succedente tempore, a nobis recessit; quo iverit noscimus; ad Hispaniam reversum suspicamur. Frater Albertus a Bagnono, Lunensis agri oppido, civis cuiusdam paedagogus, Ordinem, sub Fratre Antonio Cremo- nensi, Priore, tertia junii MCCCCLXXXXIV, ingressus est; et sub Fratre Honofrio, quarta ejusdem mensis anni subsecuti, pro- fessus est. Quum Lombardi hinc recederent, cum ipsis ivit, MCCCCLXXXXV.
[p. 617]
Frater Jordanus a Petra Sancta, cum eodem habitum, ac- cepit, et simul professus est. Hic, post multos annos, in patria sua coenobiolum fundavit, eoque diu vixit, et anno MDXLII ibi mortuus est. Frater Petrus Mediolonensis, conversus, octava junii MCCCCLXXXXIV, conversorum habitum accepit a Fratre An- tonio praedicto; et nona junii annis sequentis, Fratri Honofrio professus est. Frater Martinus Boncontes, Pisanus, habitum clerico- rum, undecima novembris MCCCCLXXXXIV, a Fratre Ho- nofrio accepit. Elapso anno, Conventu ad Fratres sancti Marci translato, vigesimanona ejusdem mensis in manibus Fratris Antonii Olandi professus est. Frater Domincus, e Minorum familia, cum eodem habitum accepit; et cum paulo post Lombardi abirent, cum eis Bononiam ivit; ibique, evoluto anno, duodecima ejusdem mensis, in manibus Fratris Sebastiani Brixiensis professionem fecit. Verum, cum Pisas rediisset, et anno MDX Conventus Congregationi sancti Marci restitueretur; in ea remansit, vixitque, sanctis moribus ornatus, usque ad annum MDXXIII: quo, phthisi consumptus, Lucae, dominica Palamarum die, obiit. Frater Andreas Gerardi Berci, Pisanus, in festo sancti Andreae habitu nostro a Fratre Honofrio indutus est, an- no MCCCCLXXXXIV. Adhuc novitius, recedentibus Lombardis, Bononiam ductus est; et ibi, revoluto anno, in manibus Fra- tris Sebastiani Brixiensis, Prioris Bononiensis, professus est, kalendis decembris MCCCCLXXXXV. Reversus Pisas cum eisdem Lombardis, cum Conventus Fratribus sancti Marci restituire- tur, in eorum Congregatione remansit, et Lucae mortus est. Frater Angelus ex Argentina, urbe Germaniae, oriundus (licet Simon pater ejus diu Pisis habitasset), secunda julii MCCCCLXXXXV, ab eodem Fratre Honofrio habitum cleri- corum accepit. Qui simul cum praefato Fratre Andrea Bono-
[p. 618]
niam ivit et rediit; et, revoluto anno, in manibus Fratris Hieronymi ab Urceis, Prioris, tertia julii, professus est, MCCCCLXXXXVI. Frater Rainerius ab Agula, oppido Lunensis agri, cum eo- dem Fratre Angelo habitum accepit, ivit et rediit, et professus est. Quum autem iterum Lombardi recederent, in Congregatione sancti Marci remansit; et ab Urbe rediens, quo ex obedientia missus fuerat, peste inguinaria percussus, ad Conventum ad Quercum declinans, ibidem animam exhalavit.

3. Fratres qui tempore hujus secundi Libri in Conventu nostro obierunt.

Venerabilis Pater Frater Franciscus Antonii Trombettae, Florentinus, filius Conventus sancti Marci de Florentia, de quo supra saepius; primus fuit qui, post reformationem praedictam, hic diem clausit extremum. Dum juvenis esset, modulatissima cecinit voce; et in egregium evasit praedicatorem; et in confes- sionibus audiendis admodum gratus: inde ejus obitus, cunctis quibus notus erat, tristitiam attulit. Morti appropinquans, Corpus Christi in sacramento sumpturus, magna devotione adstantes allocutus est, quos ad lacrimas aedificatoriis verbis provocabat. Deinde haec protulit verba: tu rex gloriae, Chri- ste, tu Patris etc., usque in finem cantici. Post, Eucharistia sumpta, et extrema munitus unctione, ex hac luce migravit, MCCCCLXXXXI. Frater Marcus ab Antilla, patria Florentinus, duodecim in- terpositis diebus, kalendis scilicet octobris, praedictum sequutus est. Magister fuit novitiorum, et praedicator fervidus. Morbi quo laborabat violentia, mente alienatus est, ac propterea sa- crae Communionis particeps esse non potuit: generalem autem peccatorum suorum antea fecerat confessionem; et sacro litus oleo, migravit ad Dominum.
[p. 619]
Frater Johannes Zachariae Mancinus, diaconus, in ipso aetatis flore cum magnus expectaretur praedicator, percussus inguinaria peste, omnem spem abstulit expectantibus. Frater Thomas Gasparis ab Apostolo, sacerdos junior, ea- dem lue prostratus interiit. Alios praeter hos in tam multis an- nis mortuos non dubito, quorum nomina ignoro: hos scribere potui: qui caeteros noverit, hic scribat. Finis Libri secundi Annalium Sanctae Catherinae Pisanae.


[p. 620]

4. Liber tertius Annalium Sanctae Catharinae.

Tertius Liber ab anno MDX, Pisano more, initium habet; quod tunc Convento hic noster novam passus sit mutationem: nempe restitutus Congregationi sancti Marci, quum Pisae ad Florentinorum imperium redierunt. Fides autem locus faciendum suadetur, quod in principio secundi Libri me facturum recepi: de hujus silicet Congregationis origine latius tractare, quae Etruriae vel sancti Marci dicitur. Et licet ante viginti annos ipsius Congregationis nomen a Clemente VII suppressum sit, res tamen non est extincta: nihil namque, uno nomine excepto, mutavit aut perdidit; nec in hoc Lombardorum Congregatio fe- licior aut infelicior sub eodem pontifice fuit. In eadem fuimus navi; ad eundem delati portum quievimus; anno tamen uno il- lam praevenimus. At haec infra latius et apertius pandentur: nunc proposito accingamur negotio. Humana quaeque jugiter labi ac in ruinam vergere, is ambigat qui homo non est: plus, namque, nimio quisque ita esse, vel proprio quotidie compro- bat experimento. Quis, namque, quidpiam sub coelo stabile vidit? quis omnia in praeceps ruere non cernit? Huic decursui et vicissitudini cum Ordo noster, ut caeteri, subjectus fuerit, a Dei bonitate multoties per sanctos viros ere- ctus fuit: novissime in his nostris regionibus per reverendum Patrem Fratrem Hieronymum Savonarolam, non parva refor- mationis species in nostra Romana provincia apparuit. De quo Patre reverendo plurima nobis dicenda forent, nisi ipsius mo-
[p. 621]
res, vitam, doctrinam et praetiosam mortem plures prosecuti es- sent: inter quos clarissimus fuit, princeps Johannes Franciscus Picus, Mirandolae dominus, nescio doctior an melior. Huic cum optime successerit, non est ut ego tantillus fraterculus, ceu cla- vam Herculi praerepturus, Hieronymi praeconia canam; nec tamen pro negotio suscepto libasse operae praetium fuit: quare, Patre tantisper omisso, ad ipsam revertamur Congregationem. Alexander VI, qui initium Congregationi dederat, a malo (ut putamus) actus daemone, in ejus primordio illam nisus est suffocare; et ideo aliam statuit, cui, ut supra diximus, venerabi- lem Patrem Fratrem Jacobum Siculum praefecit; qui, post mortem Hieronymi, Florentiam veniens, nostrae potius praefuit Congrega- tioni, quam vel destruxerit, ut Papa volebat, vel alteri illam univerit. Vir nempe bonus, bona quae apud nos fiebant cermens, suos illos, nomine tantum observantes, reliquit, et nobiscum dein- ceps vixit et mortuus est. Illa autem Congregatio dissipata et di- spersa fuit; nostra divino nutu confirmata et aucta, multis ad eam confluentibus, ita ut alios Conventus oportuerit quaerere: quia Florentiae et Fesulis tantae multitudini angustus esset lo- cus, ideo Pratensem, et hunc (ut supra diximus), ipso Patre vivente, caeperunt, et Saxense oratorium in Conventu erexere. Sed ad nostra redeamus. Urbe hac a Florentinorum dominio recedente, et Conventus hic ab Etruscis Fratribus, qui fere omnes Florentini erant, ad Lombardos, Pisanis civibus id volentibus, rediit: anno autem MDX, Pisano more, quum Pisae Florentino jugo iterum sub- ditae fuissent, et Conventus nobis restitutus est; Congregationis vicario generali existente Fratre Sancte Pagnino, Lucensi, circiter initium julii. Recesserunt igitur Lombardi, et ad suos redierunt; exceptis Fratre Bernardino Senensi, Michaele Ma-
[p. 622]
stiano Pisano, Dominico Minere Pisano, et Michaele a Sancto Johanne ad Venam, tertii habitus. Recepto Conventu, assigna- vit vicarius generalis sacerdotes novem, et totidem juvenes; duos conversos, et unum tertii habitus: missoque huc reverendo. Patre Fratre Juliano Mazeo, tunc Priore Lucensi, pro vicario electionis, electus est, mense augusto, in Priorem, et con- firmatus, Frater Philippus Stroza; tunc Miniati Prior, deinde Archiepiscopus Surrentinus; qui anno uno sedit. Hic, cum quin- que germanis fratribus, a supradicto reverendo Patre Fratre Hieronymo ad Ordinem tractus et receptus fuit; magnus in Con- gregatione nostra, multis functus prioratibus, et demum vica- rius generalis. Hoc tempore, Julius II, Pontifex maximus, ne praesbiteri ca- thedralis ecclesiae, nobis invitis, missas in ecclesia nostra can- tare possint, sub poena excomunicationis, vetuit diplomate quod in Conventu conservatur. Frater Cherubinus Nicolai Primerani, Florentinus, in vigi- lia sancti Johannis Baptistae, anno MDXV, electus fuit in Priorem ejusdem Conventus; et Patris filius, maximus aetate sua fuit praedicator, in celeberrimis Italiae urbibus magno po- pulorum favore auditus. Post hunc prioratum, alios gessit, quo- rum postremus fuit Florenitinus; quo cum biennio functus fuis- set, peste percussus, Florentiae diem obiit anno MDXXIX. Duobus annis hic praefuit et vacavit.
[p. 623]
Frater Baptista ser Caroli a Florentiola, Florentiae tamen educatus, et habitu nostro indutus, electus fuit in Priorem MDXIV; qui paulo plus duobus annis sedit; et ipse deinde, plu- ribus functus prioratibus et vicariatu generali, obiit Miniati MDXXX. Hic, tempore suo, impetravit ecclesiam quae dicitur in Lupeto, ad hospitium construendum, ut illuc diverterent Fra- tres tempore quo Pisanum coelum ingravescit. Frater Silvester Marradius quartum tenuit locum, moribus sanctis ornatus, et praedicatione illustris. In ipso suo prioratu animam reddidit Creatori, kalendis octobris anno MDXVII: hoc, namque, tempore magna morborum lues Conventum oppres- sit; novem extinxit, ac plures quam quadraginta infecit; qui vix convalescere, malignitate contagionis impediti, potuere. Sedit plus minus uno anno, et capitulum Congregationis in Conventu nostro, suo tempore, celebravit. Frater Bernardus Nerius, Florentinus, non minus literis et moribus quam genere nobilis, in gymnasio fuerat Parisino; nec ibi tempus vane attriverat, sed doctrina onustus inde redierat: attamen quae didicit, alios docere aegre potuit, aetato adhuc immatura e medio sublatus. Obiit eodem anno, antequam tres menses in Prioris chathedra sedisset. Frater Lucas Bettinus, Florentinus, ex quinque Fratribus germanis in Ordine viventibus major natu, post praedicti mortem electus est in vicarium generalem Congregationis: quumque ele- cto Romam, ut confirmaretur, delata esset, cassata fuit; et Pontificis auctoritate, Frater Mathaeus Marci, qui ad haec per- tractanda Romam iverat, vicarius rediit; et cum Florentiam venisset, Priorem hunc nostrum absolvit, mense novembris: qui post quinque annos in Alba Pompeja obiit. Frater Bartholomaeus, Faventinus, vir doctus et bonus; qui in saeculo artium ac juris pontificii doctor, et Episcopi cujus-
[p. 624]
dam vicarius fuerat, conversus autem a saeculi amore per Fra- trem, jam saepius nominatum, Hieronymum, habitum nostrum in Conventu sancti Marci accepit; electus Prior, praefato suc- cessit. Bis fuit vicarius generalis Congregationis, et fere in cunctis ejus Conventibus Prior: demum, senio confectus, Lucae obiit anno MDXXXIII. Absolutus fuit ab hoc prioratu, Lucae electus in Priorem. Frater Raphael Johannis Capitiarii, Florentinus, bonitate et praedicatione clarus, successit; sed, morte oppressus, paucis mensibus praefuit. Fuerat, cum adhuc juvenis esset, a magi- stro Ordinis magister novitiorum in sancto Marco creatus. Ob suos angelicos mores fuit et alibi Prior. Frater Nicolaus ser Nicolai Michelotii, Florentinus, post praecedentis obitum electus fuit hic Prior ex Fesulano, an- no MDXIX. Hic vir fuit ominibus numeris absolutus: moribus, vita, litteris, affabilitate, comitate ac prudentia insignis. Non- dum trigesimum attigerat annum, quum huc magistratum iniit; et deinde, ante quadragesimum, vicarius fuit generalis; postea bis Prior provinciae nostrae Romanae; in pluribus Conventibus Prior, et in capitulis Congregationis et provinciae saepius def- finitor, et magistri Ordinis elector. Sedit hic circiter menses sex; in capitulo Fesulano, MDXX, absolutus, ut lectoris fungere- tur officio: quod tamen non fecit, jugiter in Priorem electus. Frater Valerius Diociajutius, Florentinus, duobus annis in Prioris cathedra sedit. Hic coepit cisternam majoris claustri anno MDXXI, et parietem usque ad superficiem terrae circum- duxit. Tempore hujus Prioris, anniversaria, quae plurima erant celebranda in Conventu, indulto Pontificis, et Abbatis sancti Michaelis sanctione, ad triginta sex sunt reducta; nec deinceps ad plura tenemur cantanda. Frater Johannes Scarfantinus, Pistoriensis, ex Suppriore sui Conventus, creatus est Prior Pisanus MDXXII; qui paucos post menses, autumnali intemperie, mortuus est. Emit hic praedium
[p. 625]
in valle Calcii cui Podio est nomen; ubi potea ecclesia sancti Vincentii est fundata, ut statim dicetur. Huic successit Frater Mathaeus a Castro Veteri, non longe a Piscia, egregius praedicator. Successit, inquam, electione et confirmatione, sed non gradu: nunquam adsensum praebere vo- luit; ideo post aliquot dies absolutus est: inde in Priorum nu- merum non venit. Frater Nicolaus Armivallius, ex oppido Sancti Johannis Vallis Arni Superioris, ex Suppriore Lucensi factus est Prior noster, anno eodem, mense januario. Sedit autem usque ad ju- nium MDXXV; Conventum optime regens; rigidus constitutio- num nostrarum observator. Praedicator fuit extra comunem nu- merum: quod vel cunctis hoc argumento patebit; quod silicet, tribus quadragesimis continuis, omnibus gratus, Pisis in eccle- sia cathedrali praedicavit. Praedicavit etiam Florentiae, Ge- nuae, Venetiis, Ragusii, Panormi et multis aliis Italiae claris locis: saepius fuit Capituli provincialis deffinitor, et in pluribus Conventibus nostris Prior. Fundavit oratorium sancti Vincentii ad Podium; posito primo lapide ab Abbate sancti Michaelis in Burgo, ut licterae extantes testantur. Domum etiam oratorio appositam, ad usum Fratrum, resarciri curavit. Electus in Prio- rem Lucensem anno MDXXV, ab hoc absolutus est. Obiit autem Venetiis apud Sanctum Secundum, MDXXXVI, mense janua- rii; qum a visitanda Dalmatia rediisset, praedicaturus ibi fu- tura quadragesima. Quod de Fratre Mathaeo supra dictum est, et de Fratre Donato, cognomento Deo, hic dicendum; qui post praecedentem electus et confirmatus in Priorem, assensum praebere renuit, et absolutus est. Frater Gregorius Parisius, Pratensis, qui olim hic fuerat Supprior, hoc anno MDXXV factus est Prior, et eo officio usque ad januarium functus est: tunc enim, ob longum et difficilem morbum in quem iinciderat, absens, a vicario generali in visita-
[p. 626]
tione absolutus est. Obiit Nursiae, vicarius in oratorio sancti Vuncentii. Frater Angelus Diacetus, Florentinus, filius Conventus Fe- sulani, ex lectore Lucensi, factus est Prior Pisanus, octava januarii MDXXVI. Majoris claustri columnas omnes, quae plu- rimae confractae aut statim confrangendae videbantur, instaura- vit: et ejus tempore, pestis, quae per Italiam sex et eo amplius annis vagata est, primo Conventum nostrum infecit, sublatis quatuor Fratribus; quorum primus fuit Frater Angelus Minia- tensis, Supprior. Domus et ecclesia Vallis Calcii magnum ipsius tempore caepere incrementum. Permansit usque ad duodecimam junii MDXXIX, factus Prior Pistoriensis. Fuit deinde in pluri- bus et praecipuis Conventibus Prior; et primus Prior provin- cialis, electus in Romana provincia reformata; et definitor Ca- pituli generalis Lugdunensis, licet ad ipsum non accesserit; et secundo provincialis, quum, mortuo magistro Ordinis Augustino Faventino, fuit, sequenti anno, vicarius Ordinis. Pluries autem Capituli provincialis deffinitor; et cum haec scribo, anno MDL more Romano, est Minervae Prior. Postea Episcopus Fesula- nus. Frater Dionysius Tornaquincius, Florentinus, conventus Fe- sulani filius, anno MDXXVIII electus est. Hic cisternam cae- ptam, ad calcem deduxit; et peste, ejus tempore, secundo Con- ventus infectus est, duobus ablatis Fratribus. Duravit prioratu usque ad hiemem sequentis anni: absolutus in visitatione, multis postmodum et praecipuis prioratibus functus est. Frater Raphael Risalitus, Florentinus, filius Conventus Fesulani, ex lectore Conventus assumptus est ad prioratum anno MDXXIX. Substulit ex ecclesia porthicum, quam vulgo Pon- tile dicimus; et ecclesiam totam, novo albario ornavit, et lateritio stravit pavimento. Biennio expleto, vacavit, tunc in nobis locum
[p. 627]
recipiente diplomate pontificio quod de biennio dicimus, causa quae mox narrabitur. Congregatio Sancti Marci, vel Etruriae, de qua jam plura, usque ad annum MDXXX Romano more, cum suo no- mine vixit: quae a pontefice summo Leone X, et a Cajetano Ordi- nis magistro, jamdiu Priores quadriennio in Conventu uno perdu- rare posse impetraverat; licet in hoc Conventu nullus id temporis spatium attigerit, et alibi pauci. Eo autem anno, circiter fe- stum omnium Sanctorum, finito bello quod contra Florentinos Clemens VII gesserat, quia eo belli tempore quidam ex nostris Florentiae praedicaverat, reputans Pontifex ejus praedicatio- nibus bellum protelatum; adepta victoria, in omnes nos ulcisci voluit; et Congregationis vocabulum, jus provinciae nobis tri- buens, suppressit. Et licet tunc Conventualibus, quos appella- mus, junxisset, mox tamen, saniori usus consilio, ut antea nos ab illis separatos esse jussit; nobis provincialem pro vica- rio, illis vicarium vice provincialis, statuens eligendum: pri- mumque provincialem ipse creare voluit Fratrem Zenobium Pie- rium, Florentinum, eatenus vicarium generalem Congregationis; qui annum, morte praeventus, explere in provincialatu non po- tuit. Perierunt, itaque, omnia Congregationis privilegia, inter quae illud de quadriennio numerabatur: ideo Prior hic ultra biennium sedere non potuit; qui subinde in multis et praecipuis Conventibus Prior fuit, et Neapoletanae provinciae biennio prae- fuit. Hujus tempore pestilentia tertio Conventum invasit. Frater Valerius Diociajutius, secundo ad prioratum hunc rediit, tertia decembris MDXXXI. Hic sedit usque ad majum mensem MDXXXIII; absolutus tunc, quia electus fuerat Prior Conventus Spoletani, tunc primum reformati et provinciae uniti. Fuit et alias Prior; praedicavit non vulgariter; et fuit valde comis et facetus et licteris ornatus. Mortuus est Floren- tiae in Conventu sancti Marci, anno MDXLV, vel circiter. Frater Felix, Florentinus, electus circa festum Assumptio- nis MDXXXIII, ex Priore Lucensi; absolutus fuit, ad sui in-
[p. 628]
stantiam, in Capitulo Saxensi MDXXXV, quia jam senex erat et quiescere optabat. Fuerat nam pluribus annis Prior, et in senium vergebat. Nec tamen voti compos fuit, assumptus statim ad prioratum sancti Marci, et inde ad Fesulanum et alios. Filius est sancti Marci, ex iis qui a Patre Hieronymo habitu induti fuere. Hujus tempore, monasterium sancti Silvestri, no- stris nolens parere legibus, a nostra provincia ad Archiepiscopi Pisani manus devenit. Frater Vincentius Fivizanensis, filius Patris Felicis modo dicti, in habitu sancto religionis Miniati accepti, cum esset Prior in Gradibus Viterbii, huc translatus est anno eodem MDXXXV, circa mensem augustum; vir doctus et multae prudentiae. Au- stralem tecti ecclesiae partem lateritiis imbricibus texit, et majo- ris claustri tres partes, quae ruinam minabantur, instauravit. Sequenti anno, creatus Prior in Urbe apud Minervam, abso- lutus est, octobris. Fuit deinde tertio Perusiae Prior, et alibi, in celebribus Conventibus; et triennio toto provincialis saepius deffinitor; et socius deffinitoris Capiluli generalis Lugdunensis, licet illuc non iverit, MDXXXVI, ob bellicos tumultus. Vir fuit rarissimus, et omnibus dilectus, et suavibus sanctisque mo- ribus redimitus. Cum secundo esset Prior in Gradibus Viterbii, multorum lacrymis et provinciae detrimento, diem vidit extre- mum, sexta septembris MDXLIX, more romano. Frater Jacobus Naclantes, Florentinus, legens theologiam in Conventu, Prior electus est decimaquinta octubris MDXXXVI; confirmatus vigesimaquinta ejusdem mensis. Filius est sancti Marci, doctissimus vir, et maximi ingenii et angelicis moribus. Circa finem maji MDXXXVII, electus Lucae Prior, vacavit. Deinde rursus ad scholas rediit Perusiae et Romae, et inde assumptus ad episcopatum Clodiensem, anno MDXLV.
[p. 629]
Frater Thomas, Miniatensis carne, religione Florentinus, prioratum nostri Conventus post praecedentem accepit; qui ante mensem provincialatum finierat, anno MDXXXVII. Optimus Prior, et prudens praelatus, si largiori frui liceret valetudine: attamen plura ab imbecilli corpore quam reddere posset, extor- quebat. Creatus Prior Senensis post Capitulum Viterbiense, anno MDXXXVIII ab hoc absolutus est: postea in multis Con- ventibus praefuit. Tamdem Prior Prati, diem clausit extre- mum decimanona aprilis MDXLIX, more pisano. Frater Andreas Clementis, Florentinus, filius Conventus sancti Marci, cum esset in Conventus ……, electus est Prior anno MDXXXVI, sedit autem …… Frater Angelus Diacetus, secundo Prior hic fiut a provin- cialatu, anno MDXXXV, anno uno; hinc profectus Fesulas ad prioratum. Frater Romualdus a Caballina, filius Conventus Pratensis, cum in Conventu esset assignatus sancti Dominici a confusio- nibus, anno MDXXXIX electus fuit in Priorem. Sedit in Prioris cathedra ….. Frater Raphael Papagallus, Pistoriensis, Prior fuit electus et confirmatus. Rexit autem Conventum duobus annis integris: tunc enim non ultra poterant Priores praeesse. Frater Raphael Risalitus, secundo accepit prioratum Con- ventus anno MDXLIII. Sedit anno uno, et celebravit hic Ca- pitulum provinciale, cum magno Fratrum numero, anno se- quenti; in quo, ipso acrius instante, absolutus fuit. Frater Maurus Arrighettus, Florentinus, post prioratum Pistoriensem, anno MDXLV, hic fuit electus, quum per qua- dragesimam in ecclesia cathedrali, magno populi fervore, praedi- casset. Sequenti anno absolutus est, quod longum et difficilem valde morbum, Pisano coelo sibi noxio, incurrisset. Pluries Prior alibi fuerat, et post hunc etiam prioratum, alios habuit: et nunc, quum haec scribo, provinciae nostrae praeest.
[p. 630]
Frater Angelus Bettinus, Florentinus, germanus Fratris Lucae, de quo supra, Prior fuit electus MDXLII. Absolutus fuit in Capitulo Romano, anno MDXLIII. Praefuit etiam plu- ribus Conventibus: vir prudens et eruditus. Tandem Prior ad Quercum Viterbiensem, absolutus est a magistro Ordinis, qui eum assumpsit in socium, et titulo provincialis Angliae deco- ravit, anno MDXLVII. Frater Thomas Boninsignius, Senensis, Fratri Mauro suc- cessit in prioratu anno MDXLV, seditque duobus annis cum dimidio: mortuus, post longum morbum, in prioristica cathedra anno MDXLVII, octobris. Praedicabat egregie, licet adhuc ju- venis esset: agebat nam annum vix trigesimum quintum. Fuerat Prior ad Quercum, post fratrem suum germanum: tres nam erant in Ordine: hic minor aetate, medius religione. Frater Philippus Angeli Dardinelli, Florentinus, filius sancti Marci, post mortem praedicti Fratris Thomae electus fuit in Priorem, ex Saxensi. Hoc functus est ufficio usque ad annum MDXLIX, absolutus in Capitulo Urbevetano, ut esset a confes- sionibus sancti Vincentii Prati. Fecit et dicavit tabernaculum Corporis Christi, et deauravit. Frater Franciscus Dini, Florentinus, filius sancti Marci, electus fuit et confirmatustertia junii MDXLIX; postridie quam electus fuerat et confirmatus Frater Basilius Pisanus, de quo infra, quum noluisset huic jugo nec precibus nec minis collum subjicere. Hic fuerat antea bis Prior ad Quercum et semel ad Saxum, praedicaveratque pluribus in locis; tum maxime Ra- gusii, anno MDXXXVIII. Absolutus fuit in Capitulo Geminia- nensi post biennium, anno MDLI, qui erat annus jubilaei quinquagenarii; ubi electus fuit in provincialem reverendus Frater Maurus Arrighetus, olim hic Prior. Frater Felix Minucius a Prato Veteri, filius Conventus Miniatensis, dum Lucae sacras licteras profiteretur, electus fuit in Priorem eodem anno, vigesima maji. Vir erat maturae aetatis,
[p. 631]
religiosis moribus, et jam saepius in aliis Conventibus Prior extiterat. Anno MDLII, in Capitulo Florentino, fuit primus deffinitor. Sedit in cathedra prioristica hac, integro biennio; inde Romam obiit, electus ibi Prior ad Minervam; confirma- tus, octava junii MDLIII, a reverendo provinciali, Fratre Mat- thaeo Stroza. Frater Reginaldus ex Deorum familia, Florentinus nativitate et religione, electus fuit in Priorem hujus Conventus decima- prima junii; decimasecunda confirmatus ab eodem provinciali. Erat autem tunc Supprior Lucae, fueratque antea Prior Ge- miniani; et toto residuo vitae suae huic Conventui praefuit: nam, antequam eo defungeretur officio, vita defunctus, ut in- ferius inter mortuos latius. Ex materia quam praedecessor pa- raverat, chorum altiorem supra sacristiae hostium construxit, pro majori Fratrum salubritate; ubi noctu matutinas preces exolvimus. Vitam et prioratum pariter finivit, vigesima septuima octubris MDLIV. Mortuo Priore praedicto Fratre Rinaldo, successit Frater Andreas Marsopinus, et ipse genere et religione Florentinus; tunc socius reverendi provincialis, Fratris Matthaei Strozae. Ele- ctus fuit vigesima novembris MDLIV; et statim confirmatus a provinciali, qui tunc visitationis ergo in Conventu erat; et licet eum sibi cerneret valde necessarium, bonum tamen Con- ventus nostri suo praeposuit. Annorum erat, tunc quum electus fuit, triginta quatuor; antea lector Lucae et Senae. Sperabatur in virum magnum evasurus, si longiori vita frui potuisset: quam, ut praedecessor, cum prioratu finivit, revoluto anno et viginti quatuor diebus, anno MDLV. Inter mortuos iterum de eo verba faciemus. Frater Raphael Risalitus, finem impositurus laboribus suis, tertio hic electus fuit in Priorem, mense januario MDLV, quum praefectus esset Conventui ad Quercum juxta Viterbium; con- firmatus a reverendo provinciali, Fratre Angelo Diaceto: ob
[p. 632]
longum autem et difficile iter, non antea huc venit circa fe- bruarii finem. Post septem menses, in laethalem morbum incidit, et vigesimaprima octubris die, MDLVI, hora vigesimaprima, ex hac luce migravit. Ejus vitam, praeter ea quae antea scripta sunt, inter mortuos legere possumus. Frater Timotheus Petri Francisci Ricii, patria et religione Florentinus, quum esset socius reverendi provincialis, avunculi sui, existentis tunc in Conventu nostro, electus fuit in Prio- rem decimaprima novembris MDLVI; et statim ab eo confirma- tus, prioratum iniit. Aetate juvenis, moribus canus, agebat annum vigesimum sextum. Sedit usque ad vigesimam secundam mariti: translatus hinc ad prioratum Fesulanum. Frater Felix Minucius, rursus ad prioratum hunc rediit, electus ….. maji, Prior existens Prati; et confirmatus fuit a reverendo provinciali, Fratre Angelo Bettino, paulo ante electo in Capitulo Urbevetano, MDLVII. Tandiu vacavit prioratus, quia alterius electio hactenus pependit ob imminens Capitulum provinciale. Qui in ipso Capitulo, cassata autem electione, quae nonnihil vitii habuisse videbatur, vigesimanona junii a reverendo provinciali, qui tunc Pisis erat, postridie iterum ele- ctus est; et eodem die confirmatus est. Venit autem ad Conven- tum, et prioratum iniit, nona julii.


[p. 633]


(revised 24-09-2001) .
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa