minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Le iscrizioni celebrative della facciata del Duomo


Indice

1. I

Quam bene quam pulchre procul haud est edes ab urbe, Que constructa fuit civibus occe suis, Tempore Widonis Papiensis Presulis huius, Qui regi fama est notus et ipsi pape.

2. II


[p. 236]
Ex merito laudare tuo te, Pisa, laborans Nititur e propria demele laude tua, ad laudes, urbs clara, tuas lauscsufficit illa, Quod te pro merito dicere nemo valet. Non rerum dubius successus neque secundus Se tibi pre cunctis fecit habere loci: Quare tanta micas quod te qui dicere temptat, Materia pressus, dcficiet subito. Ut taceam reliqua, quis dignum diceret illa Tempore preterito que tibi contigerint? Anno Dominice Incarnationis MVI. Milia sex decies Siculum, prostrata potenter, Dum superare volunt, exsuperata cadunt.
[p. 252]
Namque tuum Sicula cupiens gens perdere nomen Te petiit fines depopulata tuos. Unde, dolens nimium, modicum disferre nequisti, In proprios fines quin sequereris eos. Hos ibi conspiciens cunctos Messana perire, Cum gemitu quamvis, hec tua facta refert. Anno Dominice Incarnationis MXVI. His maiora tibi post hec urbs clara, dedisti, Viribus eximiis cum superata tuis Gens Saracenorum periit sine laude suorum. Hinc tibi Sardinia debita semper erit. Anni Domini MXXXIIII. Tertia pars mundi sensit tua signa triunphi, Africa, de celis presule rege tibi. Nam, iusta ratione petens ulciscier, inde Est, vi capta tua, urbs superata Bona.

3. III


[p. 253]
Anno quo Christus de virgine natus ab illo Transierant mille decies sex tresque subinde, Pisani cives, celebri virtute potentes, Istius ecclesie primordia dantur inisse. Anno quo Siculas est stolus factus ad oras, Quo Simul armati, multa cum classe profecti, Omnes maiores medii pariterque minores Intendere viam primam sub sorte, Panormam. Intrantes rupta portum pugnando catena, Sex capiunt magnas naves opibusque repletas, Unam vendentes, reliquas prius igne cremantes, Quo petio muros constat hos esse levatos; Post hinc digressi, parum, terraque potiti, Qua fluvii cursum mare sentit solis ad ortum, Mox equitum turba peditum comitante caterva, Armis accingunt sese, classemque relinquunt. Invadunt hostes contra sine more furentes, Sed prior incursus, mutans discrimina casus, Istos victores, illos dedit esse fugaces:
[p. 263]
Quos cives isti ferientes vulnere tristi Plurima pre portis straverunt milia morti, Conversique cito tentoria litore figunt, Ignibus et ferro vastantes omnia circum. Victores, victis sic facta cede relictis, Incolumes multo Pisam rediere triumpho.

4. IV


[p. 264]
Verbi incarnati de virgine mille peractis Annis, his centum bis septem connumeratis, Vincere Maioricas, Christi famulis inimicas, Temptant Pisani Maometi regna profani. Marte neci dantur multi: tamen hii sociantur Angelice turbe celique locantur in urbe. Terra destructa, classis redit equore ducta, Et vi divina redeunt victrice carina. O pia victorum bonitas! Defuncta suorum, Corpora classe gerunt Pisamque reducere querunt. Sed simul adductus ne turbet gaudia luctus, Cesi pro Christo tumulo clauduntur in isto.

5. V


[p. 268]
Civibus egregiis hec aurea porta vocatur, In qua sic dictat nobilitatis honor: Hanc urbem decus imperii generale putetis, Que fera pravorum colla ferire solet. Maioris Balee rabies erat improba multum: Illa quid hec posset, victaque sensit Ebus. Annis mille decem centum cum quinque peractis Ex que concepit virgo Maria Deum, Pisanus populus victor prostravit utramque. Hisque facit strages ingeminata fidem. Diligite iustitiam qui iudicatis terram.

6. VI


[p. 272]
Regia me proles genuit, Pise rapuerunt: His ego cum nato bellica preda fui. Maiorice regnum tenui. Nunc condita saxo Quod cernis iaceo, fine potita meo. Quisquis es, ergo, tue memor esto conditionis Atque pia pro me mente precare Deum.
[p. 273]



(revised 01/10/2001 ) .
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa