minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Documenti inediti dal Diplomatico dell'Archivio di Stato di Pisa


Indice




Documenti inediti del Diplomatico dell'Archivio di Stato di Pisa.




1. A.S.P., Diplomatico Coletti, 1087 maggio 22, Pisa

(S.T.) In nomine domini nostri Ihesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo octuagesimo septimo, undecimo Kalendas iunii, indictione nona. Manifesta sum ego Ghisla relicta quae fui quondam Lamberti et filia quondam Guidoti, quia consentiente michi Gualando filio et Mundualdo meo et eidem filio meo consentiente sibi Rodilando tutore suo, quia tu Enrico filio quondam Guillelmi monachi dedisti michi meritum anulum aureum unum propterea per hanc repromissionis paginam promicto tibi unde admodum ut numquam allo tempore non habeamus potestatem neque licentiam ego que super Ghisla, neque mei heredes neque cui nos dedissemus aut dederimus tibi qui super Enrico et tuis heredibus aut cui vos dederitis vel habere decreveritis intentionandi neque suptrahendi neque minuendi neque molestandi neque per placitum fatigandi nullum de duodecim sestariorum de terra ad iuxta seminatura ubi tu Enricus recipere volueris infra codula de silva Gu [ini] excepto ipsam quam detinent filii Iohannis da Parlascio per cartulam et aliam quam detinent filii Baldovini; quod tibi per cartulam scripta ex manibus Marignani notarii domini regis ex comparatione obvenit a me ipsa que super Ghisla et qualiter tibi qui super Enrico per memoratam cartulam ex comparatione obvenit et in cartula ipsa continere dinoscitur. Unde repromitto ego que super Ghisla consentientes michi suprascripto filio meo et eidem filio meo consentiente sibi suprascripto Rodilando tutore suo una cum meis heredibus tibique super Enrico et tuis heredibus aut cui vos dederitis vel habere decreveritis, ut si nos vobis eos de quibus tibi supra promisi aliquo tempore in aliquo exinde intentionaverimus aut retollere vel suptrahere quesierimus nos vel ille homo qui cum nostro dato aut facto evenerit aut apparuerit qui contra vos agere aut causari vel intentionare seu minuare atque molestare sive per placitum fatigare per nosmet ipsos vel per alteram nostramque summittam personam cui nos eos dedissemus aut dederimus per quodlibet ingenium et eos de quibus tibi supra promisi ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, spondeo ego que super Ghisla consentiente michi suprascripto filio meo et eidem filio meo consentiente suprascripto tutore suo una cum meis heredibus ….. tibi qui super Enrico et tuis heredibus aut cui vos dederitis vel habere decreveritis aut homo qui hanc promissionem per manus habuerit et eam nobis obstenderit, pena arienti optimi libras quinquaginta quia … …… haec scribere rogavi Marignanum notarium domini regis. Actum Pisa infra ecclesiam Sancti Sebastiani. Signum manus suprascripte Ghisle que hanc cartulam rogatam fieri. Signum manus suprascripti Gualandi, mundualdo predicte Ghisle consentiente. Gualfredus filius quondam Signorecti testis. Zepertus filius quondam Dodi testis. Oldo filius quondam Cerboni testis. (S.T.) Marignanus notarius domini regis post traditam complevi et dedi.

2. A.S.P., Diplomatico Primaziale, 1146 maggio 27, Pisa

(S.T) In nomine domini nostri Ihesu Christi Dei eterni. Amen. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo quadragesimo sexto, sexto Kalendas iunii, indictione octava. Manifestus sum ego Quarto filius quondam Baldini qua per hanc cartulam pro remedio anime mee et parentum meorum dono et trado tibi rettori et procuratori atque operario opere ecclesie archiepiscopatus Sancte Marie ad partem predicte opere medietatem integram de duabus petiis de terris positis in quarto, una quarum est sedium tenet unum caput in via publica, aliud in terra Manfreduccii filii quondam Moronti, latus unum tenet in terra filiorum quondam Henrici, aliud in terra filii quondam Rustici et est ad iustam seminaturam stariorum unum. Secunda petia tenet unum caput in terra isti Manfreduccii cum uno latere, aliud latus in terra Rodulfi et Henrici quondam Bellomi et est ad iustam seminaturam stariorum unum. Predictam medietatem integram de istis petiis de terris qualiter ab omni parte circumdate et mensurate sum per designata loca in integrum cum inferioribus et superioribus seu cum finibus et ingressibus suis et cum omni rure et pertinentia sua tibi eam, ut dictum est, dono et trado. Pro qua a te meritum recepi annulum aureum in prefinito. Quam meam donationem et tradictionem si ego qui per quart [um] vel meus heres sive cui nos eam dedissemus aut dederimus retollere vel minuere quesierimus per aliquod ingenium tibi qui super Iohanni vel tuis successoribus aut cui vos eam dederitis vel habere decreveritis et eam vobis ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, spondemus nos vobis conponere istam nostram donationem et tradictionem in duplum in Ferquido loco sub exstimatione qualiter tunc fuerit. Et in tali hordine hec scribere rogavi Ugonem notarium apostolice sedis hactum predicte opere. Signum manus isti Quarti qui hanc cartulam rogavit fieri. Signa manuum Ranierii quondam Stefani, Benthi filii quondam Bellonis, Rollandi filii Ugonis, Ugonis quondam Rustici rogatorum testium. (S.T) Ego Ugo notarius apostolice sedis post tradita complevi et dedi.

3. A.S.P., Diplomatico Coletti, 1161 marzo 23, Pisa

( [S.T.] ) In nomine domini nostri Ihesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo sexagesimo primo, decimo kalendarum aprilium indictione VIIII. Manifestus sum ego Allone filius quondam Berni quia tu Glandulfus abbas consentiente tibi omnibus fratribus tuis monachis ecclesie et monasterii Sancti Nicholai per hanc cartam libellario nomine ad censum persolvendum dedisti michi unam petiam de terra iuris dictae ecclesiae et monasterii Sancti Nicholai que est posita prope ipsam ecclesiam Sancti Nicholai. Que tenet unum caput in via publica, aliud caput cum ambobus lateribus in terra iam dicti monasterii Sancti Nicholai et est per mensuram ad iustam perticam mensuratoriam scale due. Predictam petiam de terra qualiter ab omni parte circumdata est per designata loca, in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum accessionibus et ingressibus suis et cum omni iure et proprietate et actione sua, michi eas libellario nomine dedisti tali ordine, ut a modo in antea in mea vel meorum heredum masculini sexu et feminini a me descendentibus et numerando mecum usque ad tertium gradum sit potestate eam habendi, tenendi, gubernandi, imperandi, laborare faciendi et meliorandi et michi eas privato nomine habendi et usu fructuandi. Et exinde vobis vel ad vestros successores qui pro tempore in prenominato monasterio Sancti Nicholai preordinatus fuerit per singulum annum per omnem mensem septembrium in die Sancti Michaelis vel octo dies in antea sive per totum mensem censum reddere debeamus in Pisa accasa habitationis vestrae vobis vel misso vestro per nos vel per missum nostrum solidos duodecim nunc currentis monete Pisarum vel Lucensium sine fraude. Et sic hec omnia que superius leguntur per singulum annum in die Sancti Michaelis Archangeli aut octo dies in antea vel per totum mensem setembris taliter non adimpleverimus et non conservaverimus et nos vobis istam petiam de terra quam nobis libellario nomine dedisti relaxaverimus vel si per nos peiorata fuerit per quodlibet ingenium, spondeo ego qui supra Allone una cum meis heredibus masculini sexu et feminini legitimis a me descendentibus et numerando mecum usque ad tertium gradum componere tibi qui supra Glandulfus abbas vel ministeriali illo qui pro tempore in prenominato monasterio Sancti Nicholai preordinatus fuerit penam argenti optimi librarum viginti. Quia taliter inter nos convenimus et duos inter nos libellos Oliverium apostolicae sedis notarium scribere ragavimus. Actum Pisis in claustrum Sancti Nicholai. Signum manus isti Glandulfi abbatis qui hanc cartulam libelli scribere rogavit. Signa manuum Riccii filii quondam Salveri Palli filii quondam Alberti, Baronis filii quondam Gualfredi rogatorum testium. ( [S.T.] ) Ego Oliverius apostolicae sedis notarius post tradita complevi et dedi.

4. A.S.P., Diplomatico Coletti, 1163 dicembre 31, Pisa

(S.T) In eterni Dei nomine amen. Nos Nicolaus speciarius et Guilicio quondam Bellandi et Pisanus quondam Lanfranchi et Rodulfus quondam Andree, a consulibus Pisanorum mercatorum consules electi ad diffiniendas lites publicas vel privatas in nobis ad diffiniendum positas, litem que vertebatur inter Brunaccianum et Guidottum Rubeum sic diffinimus. Siquidem predictus Brunaccianus reclamavit adversus iam dictum Guidottum petens ab eo actione mandati viginti libras denariorum quas ei dedit ut domine Aghentine daret; quas ideo petebat quia pro ut ei mandavit mandatum non complevit et earum proficuum in posterum non remisit. Guidottus itaque confessus est mandatum istum suscepisse et domine Aghentine dedisse predictas libras viginti. Brunaccianus econtra quia non complevit mandatum sed domina Aghentina vivens et postea Guido filius eius ipsum Brunaccianum ad placitum inde vocaverunt et ab ipso Guidone coactus cum predictas viginti libras reddere compelleretur misit Gottifredum et alios plures ad Guidottum ut veniret et in placito eum defenderet et ipsum in placito semper clamabat qui nec venit nec eum defendit. Preterea dicebat se reclamasse contra eum aput previsores publicos et Guidottus ad curiam venit et vocavit Guido tunc suum dominum et posuit hoc factum in eius arbritrio data panciera in pignore pro soldis quadraginta solvendis pro pena, si se ab eius arbitrio removeret. Qui dimisso pignore ab arbitrio ei se subtraxit et nichil inde audire voluit quod ipse non negabat. Et quia alter non potuit, predicto Guidoni debitum solvit. Guidottus dicebat quia predictas libras viginti a Brunacciano receperat et per triennium et amplius sibi ideo retinuerat, quia Guido quondam Marignani ei debitor existebat. Quas tandem, cum pro debito Guidonis pecuniam domine retinere non posset, eas domine Aghentine se reddidisse asserebat. Ad quod probandum testes induxit quos iurare fecimus totam veritatem inde dicere et falsum tacere, fecimus quoque Brunaccianum iurare dicere veritatem dicere veritatem, quantum de isto debito Guidoni solvisset; qui sub iuramento dixit quia libras tredecim ei inde solvit. Viso itaque et audito eius iuramento, cognito etiam quod in nostra civili constitutione mandato cautum est, ut qui mandatum suscipit et pro ut ei mandatur non complet, dampnum mandantis mandatum suscipiens, emendare compellitur, cognitis etiam dictis testium quorum attestationibus fidem non accomodantes quia convenienter predicti debiti solutionem non dixerunt, predictum Guidottum in libras tredecim iam dicto Brunacciano condemnamus. Data et recitata in cimiterio Sancti Michaelis de Burgo anno dominice incarnationis millesimo centesimo sexagesimo tertio, indictione undecima, pridie Kalendarum ianuarii, presentia Gerardi Accatti et Çaffarelli et Arrici [Contisie] et Bonfilii Becconerii et Villani Sicci et Rogerii Biccunerii et Rollandi Scilinguati. (S.T) Ego Guido apostolice sedis notarius mandato istorum consulum hanc sententiam scripsi.

5. A.S.P., Diplomatico Primaziale, 1167 ottobre 10, Pisa

(S.T) In nomine Domini Dei eterni. Anno incarnationis eius millesimo centesimo sexagesimo septimo, indictione quinta decima, sexto Idus octubris. Cum nostro iure civili sit constitutum mulieres a viginti quinque annis in antea non habentes viros nec liberos sine mundualdis iure romano posse alienare, ideo ego Bella quondam Balducii maior viginti quinque annis, non habens virum nec liberos et insuper consensu Ugolini quondam Guiducii Buitese mundualdi mei in cuius mundio me esse fateor, libera voluntate vendo et trado tibi Ildebrando Bonfilii de Calci medietatem integram septem petiarum de terris positis in confinibus Calci. Prima petia est cum casa murata ad Cerbariam, tenens unum caput et latus in terra tua suprascripti Ildebrandi, aliud caput in terra Folliae quondam Martini et Ugolini quondam Glandulfini, et aliquantulum in terra tua suprascripti Ildebrandi, aliud latus in via publica, et est tota petia per mensuram scalae quinque et si plus est. Secunda petia est in lama terra laboratoria et cum arboribus, tenens unum caput in terra suprascripti Ugolini quondam Guiducii et nepotum, aliud caput in terra Ugolini quondam Uguicionis, latus in terra filiorum quondam Senapelli, aliud latus in terra tua suprascripti Ildebrandi; et est prefata petia de terra tota per mensuram scalae quattuor et si plus est. Tertia petia est ortus ubi dicitur ortus de cerasio, tenens unum caput in via publica, aliud caput et latus in terra tua suprascripti Ildebrandi, aliud latus in terra suprascriptis Folliae; et est prefata petia de terra tota per mensuram scalae tres et si plus est. Quarta petia est ortus ubi dicitur pero ghiandarinus, tenens unum caput in via publica, aliud caput in terra suprascriptorum Folliae et Ugolini, latus in terra tua Ildebrandi, aliud latus in terra filiorum quondam Civeni; et est tota petia per mensuram scala una et si plus est. Quinta petia est in monte ubi dicitur sembolatico et verghetum, tenens unum caput in rivo, aliud caput in serra, latus in terra Riccii quondam Baldicionis et suorum consortium, aliud latus in terra suprascripti Ugolini quondam Guiduccii; et est tota petia per mensuram ***. Sexta petia est silva ubi dicitur mandria, tenens unum caput in terra filiorum quondam Uguicionis Fralinucii, aliud caput in terra de castellanis, latus in terra Farinae quondam ***, aliud latus in terra suprascripti Ugolini quondam Glandulfini et suorum consortium; et est tota petia per mensuram ***. Septima petia est similiter silva ubi dicitur sub villa, tenens unum caput in terra filiorum quondam Uguicionis suprascripti, aliud caput in terra Rustichelli quondam Dominici, latus in terra suprascripti Rustichelli et Ugolini quondam Uguicionis, aliud latus in terra Ugolinis quondam Glandulfini et suorum consortium et est tota petia per mensuram ***. Insuper etiam vendo tibi Ildebrando totum ius quod michi pertinet in tenimento quod in Calci ab ecclesia maiori Sanctae Mariae Pisanae habeo. Ut predictum totum ius de tenimento et predicta integra medietas septem petiarum de terris qualiter designata est cum inferioribus et superioribus seu cum finibus et ingressibus suis et cum omni pertinentia et proprietate sua et cum omni iure et actione sua quam tibi cedo et mando ut tuo nomine experiaris sit in dominio et potestate tua scilicet predicti Ildebrandi proprietario et emptionis nomine pro pretio Pisanorum vel Lucensium denariorum solidorum nonaginta [convenio] et quod michi pariatum esse in hoc publico instrumento confiteor. Quam meam venditionem et traditionem si ego suprascripta Bella vel mei heredes sive cui nos dedissemus aut dederimus intentionare, minuere, retollere aliquo ingenio presumpserimus tibi Ildebrando vel tuis heredibus aut cui vos dederitis vel habere disposueritis aut si eam vobis ab omni homine non defendemus vel defendere non potuerimus, spondeo sollemni stipulatione interposita ego predicta Bella me meosque heredes debere vobis componere suprascriptam meam venditionem et traditionem in duplum sub estimatione in Ferquido loco; vel autem si auctores vel defensores exinde quesiti non fuerimus, si vestra fuerit voluntas sine nobis causam agendi, finem ponendi et eius defensandi, cum cartula ista licentiam habeatis. Et ad futuri temporis memoriam Uguicionem de Casamvilia iudicem ordinarium et notarium per me haec scribere rogavi. Actum Pisis apud ecclesiam Sancti Sisti. Signum manus suprascriptae Bellae quae hanc venditionis cartulam scribi rogavit et suprascripto Ildebrando vacuam possessionem earumdem terrarum corporaliter intrare permisit et suo nomine possidere precepit. Signum manus suprascripti Ugolini quondam Guiducii qui Bellae mundualdae suae consensit. Signa manuum Ugolini quondam Uguicionis, Riccii quondam Baldicionis, Sofreducii quondam Senapelli, Tiniosi quondam Pauli rogatorum testium. (S.T) Ego domini Imperatoris iudex ordinarius et notarius post rogatus et absolutus complevi et dedi.

6. A.S.P., Diplomatico Cappelli, 1179 ottobre 25, Pisa

In nomine omnipotentis Dei eterni. Amen. Breve recordationis pro futuris et modernis temporibus causa firmitatis ad memoriam habendam et sentiendam scriptum fit huiusmodi. Qualiter in presentia bonorum hominum quorum nomina inferius declarantur, Gerardus quondam Petri, Muginalti et Longavia filius eius, promittunt per stiplationem solennem interpositam ad penam de duobus tres dare et persolvere per se vel suos missos ab hinc usque ad Pasca Resurrectionis Meçolunbardo quondam Ildebrandi vel suo certe misso libras denariorum bonorum decem et octo et hoc ad proximum Pascha venturum. Quapropter obligant ei debitores infrascripti unum petium terre cum domo lapidea super se posita ripa Arni iuxta Sanctum Iohannem Gaitanorum et in tali ordine magistrum Gerardum iudicem ordinarium atque notarium haec scribere rogaverunt. Actum Pisis ripa Arni ante domum Guidonis [Castri] presentibus Marçucco quondam Caietani et Gr…. quondam Ugonis quondam Teperti, Guidone quondam Guidonis Ho…. et Marco quondam presbiteri Sixsti rogatis testibus. Millesimo centesimo LXXVIIII, indictione XII, VIII kalendas novembris. ( [S.T.] ) Ego magister Gerardus [domini] gloriosissimi Federici Romanorum clementissimi Imperatoris iudex ordinarius atque notarius infrascriptis interfui et scripsi.

7. A.S.P., Diplomatico Cappelli, 1180 dicembre 16, Pisa

(S.T) In nomine domini nostri Ihesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo octuagesimo, indictione tertiadecima, septimo decimo Kalendarum ianuarii. Manifesti sumus nos Iolicta relicta Sismundi et filia quondam *** et eius filius Pilosus et Leolus germani filii quondam suprascripti Sismundi quia consentientibus michi Iolictae suprascriptis filiis et mundualdis meis et nobis Piloso et Leolo consentiente iamdicta Iolicta matre nostra per hanc cartam vendimus et tradimus tibi donno presbitero Hermanno Dei gratia priori aecclesiae Sancti Iacobi de Orticaria pro ipsa ecclesia Santi Iacobi ementi et recipienti et eius nomine quinque stariora terrae pro indiviso infra quamdam petiam terrae cum vinea et pergula super se positam in Orticaria in loco dicto Fossabandi prope iamdictam ecclesiam Sancti Iacobi. Cuius totius petiae unum caput ab oriente in via publica continetur et aliud caput cum ambobus lateribus in terra suprascripte ecclesiae Sancti Iacobi. Et est per mensuram ad iustam perticam mensuratoriam stariora septem. Predictam itaque quinque stariora terrae pro indiviso infra istam petiam terrae cum vinea et pergula super se qualiter ab omni parte circumdata et mensurata est per designata loca, in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum finibus et accessionibus ingressibusque suis et cum omni iure et proprietate et actione ac pertinentia sua tibi donno presbitero Hermanno priori pro iam dicta ecclesia Sancti Iacobi ementi et recipienti et eius nomine, ut dictum est, vendimus et tradimus pro pretio librarum quadraginta duarum bonorum denariorum nostrae currentis monetae quas in veritate a te pro iam dicta ecclesia dante nos accepisse confitemur. Quam nostram venditionem et traditionem si nos predicti Iolicta et Pilosus et Leolus germani filii eius vel nostri heredes sive a nobis submissa persona vel cui nos eam dedissemus aut dederimus retollere vel subtrahere aut minuere vel impedire sive imbrigare seu molestare quesierimus quolibet ingenio tibi iamdicto donno priori vel tuis successoribus aut predicta ecclesia Sancti Iacobi sive alicui personae pro iamdicta ecclesia aut cui nos eam dederitis vel habere statueritis et si eam vobis ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, pondemus nos una cum nostris heredibus stipulatione sollempniter interposita componere tibi iamdicto priori et tuis successoribus pro iamdicta ecclesia nomine penae suprascriptam nostram venditionem et traditionem in duplum in consimili loco sub estimatione qualis tunc fuerit. Et sic precimus tibi corpolariter in possessionem intrare pro suprascripta ecclesia et eius nomine possidere. Et taliter hec omnia scribere rogavimus Ildebrandum notarium domini imperatoris. Actum Pisis sub balatorio domus monasterii Sancti Silvestri iuxta ipsum monasterium. Signa manuum suprascriptae Iolictae et Pilosi et Leoli germanorum filiorum eius quae et qui, ut dictum est, hanc cartam rogaverunt scribi. Signa manuum Rainerii Vernagalli quondam Ugonis Ranuccii et Turchii iurisperiti quondam Guilielmi ca….. et Bononis subdiaconi presentium rogatorum testium. (S.T) Ego Ildebrandus domini Frederici Romanorum imperatoris notarius prefatis interfui et hanc cartam scripsi et complevi et dedi.

8. A.S.P., Diplomatico Primaziale, 1186 novembre 15, Pisa

(S.T) In nomine domini nostri Ihesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo octuagesimo sexto, indictione quarta, septimo decimo Kalendarum decembris. Ego quidem Hermellina uxor Bonacorsi et filia quondam Rainerii infirma corpore, mente tamen sana, consensu viri mei pro redentione anime mee iudico in die obitus et septime et tricesimi mei libras decem denariorum, matri mee iudico solidos centum, Gerardo et Henrigo fratribus meis solidos centum, sorori mee Mingarde cottam unam racoltam, uxori Bonalbergi cottam unam ba……… Luciam cottam unam baldinelle, suprascripte matri mee cottam unam de palio et alias duas cottas et linteola quattuor, suprascripto viro meo Bonacorso iudico linteola duo. Hoc meum iudicium ultime voluntatis relinquo in potestate matris mee ad distribuendum prout melius ei visum fuerit et ei potestatem exigendi, petendi et distribuendi relinquo. Actum Pisis in camera suprascripti Bonacorsi, quibus omnibus Bonacorsus eius vir consensit. Ildebrandus Banboni, Boccius quondam Bottaccii, Bonalbergus quondam Ianni rogati testes interfuerunt. (S.T) Ego Lanfrancus domini Frederici Romanorum Imperatoris iudex ordinarius atque notarius hanc iudicati sive ultime dispositionis cartulam suprascripte Hermelline rogatu scribere scripsi atque firmavi.

9. A.S.P., Diplomatico Cappelli, 1192 agosto 23, Pisa

( [S.T.] ) In nomine domini nostri Ihesu Christi dei eterni. Anno diminicae incarnationis millesimo centesimo nonagesimo secundo, decimo kalendas septembris, indictione nona. Quia testamentum est testatio mentis de eo quod quis de rebus suis post mortem suam fieri velit, ideo ego Rainerius quondam Leonis patronus et conversus ecclesiae Sancti Iacobi de Orticaria, iudico pro anima mea et filii mei Alamanni et parentum meorum suprascriptae ecclesiae Sancti Iacobi quandam petiam de terra posita in villa de Orticaria prope ecclesiam Sancti Michaelis Discalciatorum; quae tenet caput in via publica, aliud caput cum uno latere in terra suprascriptae ecclesiae Sancti Iacobi, alterum latus in terra filiorum quondam Guidonis de Mercato et est per mensuram stariora tria et panori tres. Tali conditione dum vixero debeo recipere pensionem de predicta terra et eam alocare et dislocare cui michi placuerit et cum decessero volo ut veniat in potestate idonee persone cui michi placuerit pensio dictae terrae usque ad libras viginti, ex quibus ematur una planeta pro eadem ecclesia Sancti Iacobi et ex tunc libere remaneat ipsa terra dictae ecclesiae. Et taliter haec omnia scribere rogavi Guinibaldum scribam, iudicem et notarium domini Imperatoris. Actum Orticariae in suprascripta ecclesia Sancti Iacobi. Signum manus suprascripti Rainerii qui hanc cartam fieri rogavit. Signa manuum Rolandi magistri filii Bernardi et Auri quondam Dodonis et Bonacursi quondam Arturi et Brunaciani quondam Senni testium rogatorium. ( [S.T.] ) Ego Guinibaldus scriba iudex et notarius donni imperatoris hanc cartam scripsi, complevi et dedi.

10. A.S.P., Diplomatico Alliata, 1237 dicembre 2, Pisa

( [S.T.] ) In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo septimo, indictione decima, quarto nonas decembris. Manifestum sit omnibus quod ego Aliottus quondam Benedepti quondam Bulsi Ranuccini de Vico vendo et trado tibi Rustichello speciario quondam Simonis unam petiam terre que est pratum, et est positam a Llavaiano, que tenet caput et latus in terra plebis de Triana, et aliud caput cum alio latere in terra que est vel fuit Gerardini Daine, et est per mensuram stariora sex, cum omni iure et proprietate et actione et pertinentia sua et cum ingressibus et exitibus suis. Et insuper vendo et do et cedo et mando tibi omnia iura realia et personalia et omnes actiones et rationes inde et eius occasione mihi pertinentes et pertinentia ut inde tuo decreto et utili nomine agere et experiri et experiri et excipere et exigere possis contra omnem personam et locum, pro pretio librarum sex et solidorum trium denariorum novorum pisanorum minutorum, quod pretium accipio a te coram Bunaccurso iudice et notario et testibus subscriptis, de quo pretio me bene pacatum voco et te inde libero. Et per stipulationem solempnem convenio et promitto tibi Rustichello quod ego vel mei heredes sive cui dedissem aut dederim non inbrigamimus nec molestabimus nequi inbrigari nequi molestari faciemus aliquo iure vel modo te vel tuos heredes seu successores de suprascripta vel pro suprascripta terra et re vendita vel eius occasione. Et quod ego et mei heredes erimus tibi suprascripto Rustichello et tuis heredibus et successoribus auctores et defensores et disbrigatores de suprascripta et pro suprascripta terra et re vendita et qualibet eius parte et de eius proprietate et possessionem et de fructibus suprascripte terre et de omnibus predictis ab omni persona et loco cum omnibus nostris expensis curie et aliis omnibus expensis et quod faciemus vos potiores in possessione suprascripte terre et rei vendite et in lite de possessione superiores et quod vos indepnes conservabimus de omnibus predictis. Et si [item] non fecero vel factum non fuerit aut si contra fecero vel si contra factum fuerit penam dupli extimationis suprascripte terre et rei vendite et predictorum fructium sub extimatione qualis esse fuerit, et omnium expensarum que pro …. et pro defensione predictorum fierent tibi per stipulationem solempnem solvere et dare pro intero et me et meos heredes et iure pignoris omnia bona mea et res presentia et futura obligo pro omnibus suprascriptis tibi et tuis heredibus. Et precipio et potestatem et licentiam do tibi intrandi tua auctoritate in possessionem suprascripte terre et rei vendite et tuo nomine possidendi quam me pro te possidere constituo. Et in tali ordine me Bonaccursum iudicem et notarium hanc cartam rogaverunt scribere. Actum Pisis in apotheca domus ecclesie Sancti Michaelis de Burgo quam suprascriptus Rustichellus tenet a latere supradicte ecclesie ex parte meridiei; presentibus Bulliafava quondam Stefani spatarii et Bernardo quondam Orlandi de Sancto Paulo ad Ortum, testibus ad hec rogatis. ( [S.T.] ) Ego Bonaccursus filius quondam Patignonis de Patignone, domini Henrici Romanorum imperatoris iudex ordinarius atque notarius, suprascriptis interfui et han cartam rogatus scripsi et firmavi.

11. A.S.P., Dip. Pia Casa Miseric., 1271 marzo 6, Messina

In eterni Dei nomine, amen. Ex huius publici instrumenti clareat lectione quod Petrus Cappellus quondam [Francisci] , interrogatus a Guidone quondam Melliorati confessus est se recepisse et habuisse ab eo bizancios quinquaginta saracenatos auri Acon de summa bizanciorum centum quinquaginta saracenatorum auri Acon, quos predictus Guido et Iacobus Morrovellus et Ugolinus Rossus quondam Guillelmi Rossi in solidum receperunt et habuerunt ab eodem Petro in socitate maris infra suam comunem henticam cum navi portandos et tractandos secum in viagio quod tun….tari erant ad Tunithim et quocumque ire vellent cum hentica sua causa mercandi ad quartum lucrum inde habendorum ad omne ipsius Petri risicum et fortunam secundum quod continetur in publico instrumento inde confecto Acon, anno ab incarnacionem Domini secundum cursum pisanum, millesimo ducentesimo septuagesimo, indictione duodecima, tertio idus aprilis, a Bonacurso Periccioli filio Apostolice Sedis notario publico et a me, Leonardo iudice et notario, viso et lecto. Renuncians exceptioni vero numerate et non habite pecunie et non ponderotorum bizanciorum, de quibus bizanciis quinquaginta auri saracenatis auri Acon, dictus Petrus vocavit se bene quietum et bene pagatum et bene contentum et dictum Guidonem et eius heredes et bona et etiam de predicto solido absolvit et liberavit; et predictum instrumentum et eius scedam de predictis bizanciis quinquaginta auri saracenatorum Acon tamen et de predicto solido gratum ets contra dictum Guidonem tamen vocavit cassum, vacuum, irritum et nullius valoris salvo ipsi Petro iure quod dictus Petrus habet contra dictum Guidonem de lucro predictorum bizanciorum quinquaginta si quid apparetur in dicta societate fuisse. Et salvo etiam dicto Petro iure quod per predictum instrumentum, idem Petrus habet de residuis bizanciis centum saracenatis auri Acon et de eorum lucro contra predictos Iacobum et Ugolinum e quemlibet eorum in solidum et contra eorum heredes et bona. Et taliter me, Leonardum iudicem et notarium, scribere rogaverunt. Actum Messane, in apotheca domus Bartholomei de Castello que est in ruga bastardorum, presentibus Benencasa notario quondam Leonardi de Cascina et Iohanne quondam Iacobi Pactume, testibus ad hec rogatis. Anno Dominice incarnacionis millesimo ducentesimo septuagesimo primo, indictione quartadecima, pridie nonas marcii, secundum cursum Pisarum. ( [S.T.] ) Ego Leonardus quondam Gerardi pelliparii, imperialis aule iudex ordinarius atque notarius, predictis omnibus interfui et hanc inde cartam, rogatus, scripsi et firmavi.

12. A.S.P., Dip. Primaziale, 1272 ottobre 26, Villa di Astia

In eterni Dei nomine, amen. Ex hoc publico instrumento sit omnibus manifestum quod Petrus Sorus de Villa de Prato Sulci servus Opere Sancte Marie de Pisis, operarius et rector, sindicus et procurator et gubernator Opere Sancte Marie in Kallari et toto regno kallaretano super omnibus domibus, terris et possessionibus, prediis et bonis et rebus mobilibus et imobilibus, animalibus, servis et ancillis, introitibus et redditibus et proventibus, quas et quos dicta Opera Sancte Marie de Pisis hec et sibi pertinent in predicto regno, constitutus ad hec et ad alia a Rainerio Vallecchia operario Opere Sancte Marie pisane maioris ecclesie sicut in carta inde rogata et scripta millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, indictione quintadecima, tertio kalendas octobris a Bonaccurso notario Ildebrandini continetur et a me Gerardo notario visa et lecta, operariatus et rectorie et sindicatus et procuratorio nomine pro suprascripta Opera, coram me Gerardo notario et testibus infrascriptis, recepit et habuit a Profficato condam Bandini de Vico, dante et solvente pro Gerardo Guercio condam Petri de cappella Sancti Martini in Guatholungo, olim operario dicte Opere in regno kallaretano infrascriptas res que sunt dicte Opere in Villa de Sanari, videlicet pecudes de matre centum triginta novem, et montones masculos sex, et pelles morticinas pecudum septem, et vachas de matre centum sexaginta, et annutinas feminas triginta novem, et annutinos masculos triginta quinque, et boves domatos decem, et boves magnos masculos triginta quatuor, et vitulas feminas de hoc anno triginta, et vitulos masculos triginta duos, et boves tres magnos qui sunt in villa de Sipollo, et pelles morticinas vaccinas tres. Et insuper ab eodem Profficato interrogatus confessus est in veritate se accepisse et apud se habere ab eo dante pro suprascripto Gerardo Guercio omnes domos et possessiones, servos et ancillas quos et quas dicta Opera Sancte Marie habet in dicta villa de Sanari. Renuntiando exceptioni dictarum rerum non habendarum et non receptarum, de quibus omnibus dictus Petrus Sorus operariatus et rectorie nomine et sindicatus et procuratorio nomine pro suprascripta Opera vocavit se a suprascripto Profficato dante pro suprascripto Gerardo bene quietum et pagatum et dictum Profficatum pro suprascripto Gerardo et ipsum Gerardum licet absentem et suos heredes et bona inde liberavit. Et taliter me Gerardum notarium scribere rogaverunt. Actum in confinibus Ville de Sanari in quodam petio terre dicte Opere quod dicitur Argiola, presentibus Parasone Achori de Sanari, Guantino Achori de Sanari testibus rogatis ad hec. Dopminice incarnationis anno millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, indictione quartadecima, octavo kalendas novembris. In eterni Dei nomine, amen. Ex hoc publico instrumento sit omnibus notum quod Petrus Sorus operarius et rector et procurator suprascriptus operariatus et rectorie, sindicatus et procuratorio nomine pro suprascripta Opera, interrogatus a suprascripto Profficato, confessus est in veritate se accepisse et apud se habere ab eo dante pro suprascripto Gerardo Guercio infrascriptas res que sunt suprascripte Opere in villa de Gieso videlicet vachas de matre quadraginta duas, et boves tres, et annutinos masculos tredecim, et annutinas feminas quinque, et vitula feminas de hoc anno sex, et vitulos masculos de hoc anno duodecim. Et infrascriptas res que sunt suprascripte Opere in villa de Sanari videlicet pecudes de matre viginti unam, et agnellas feminas duas, et agnones masculos sex, et montones magnos tres, et pecudes de matre triginta unam, et agnones feminas octo, et agnones masculos novem, et montones magnos tres et pecudes de matre sexaginta sex, et pelles duodecim pecudum, et boves magnos tres. Et infrascriptas res que sunt suprascripte Opere in villa Prati Sulci viedlicet vachas de matre nonaginta unam, et annutinas feminas viginti quinque, et vitulas feminas de hoc anno viginti sex, et annutinos masculos viginti sex, et vitulos masculos de hoc anno viginti septem, et magliolos septem, et boves magnos novem, et pecudes de matre centum viginti septem, et montones viginti octo, et agnones feminas triginta, et agnones masculos triginta quinque, et boves domitos sex, et boves duos in villa Teulate. Et infrascriptas res que sunt suprascripte Opere in villa Astie videlicet capras de matre sexaginta unam, et capretas feminas de hoc anno octo, et capretos de hoc anno masculos quatuor, et pecudes de matre optuaginta unam, et agnones feminas undecim, et agnones masculos decem, et pelles sex agnonum, et montones sex, et iumenta de matre triginta octo, et pellem unam iumenti, et polledros masculos novem, et equos massarginos duos, et polledros de hoc anno masculos sex, et pelles polledrorum quatuor, et polledras feminas de hoc anno quinque, et pellem unam polledre, et vachas de matre centum sexaginta tres, et coria vacharum tres, et annutinas feminas quadraginta octo, et pelles duas annutinarum, et annutinos masculos quadraginta septem, et pelles duas annutinorum, et vitulas feminas de hoc anno quadraginta quatuor, et pellem unam vitule, et vitulos masculos triginta quatuor, et boves magnos septem, et coria bovum duo, et boves domitos quinque, et bovem annutinum unum. Et insuper ab eo interrogatus confessus est in veritate se accepisse et apud se habere ab eo dante pro suprascripto Gerardo omnes domos, terras et possessiones, servos et ancillas siprascripte Opere qui et que sunt in suprascriptis villis. Renuntiando exceptioni predictarum rerum non habitarum et non receptarum quam exceptionem promissam suprascripto Profficato pro suprascripto Gerardo non opponere nec opponi facere ad penam dupli omnium predictorum rerum sub obligatione bonorum suorum stipulationem promissam. De quibus rebus omnibus dictus Petrus operariaratus et rectorie, sindicatus et procuratorio nomine pro suprascripta Opera vocavit se bene quietum et pagatum. Et dictum Profficatum pro suprascripto Gerardo et ipsum Gerardum absentem et suos heredes et bona inde liberavit. Actum in Villa de Astia in platea publica dicte ville qua est ante ecllesia Sancti Petri de suprascripta Opera iuxta portam claustri dicte Opere; presentibus Lambertuccio quondam Dio…… de Pistorio et Iohanne Fraus quiondam Turbini de Astia, testibus rogatis ad hec. Dominice incarnationis anno millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, indictione XV, septimo kalendas novembris. ( [S. T.] ) Ego Gerardus filius condam Lamberti de Cascina domini Frederici dignitatis excellentis romanorum imperatoris notarius, predictis omnibus interfui et hanc inde cartam rogatus scribere, scripsi et firmavi.

13. A.S.P., Diplomatico Primaziale, 1275 ottobre 23, Sassari

In eterni Dei nomine, amen. Ex hoc publico instrumento omnibus pateat evidenter quod Bindus barlectarius de cappella Sancti Georgii Pordemaris civitatis pisane, qui moratur in Sassari, quondam Venture, coram me Henrico notario et testibus infrascriptis recepit et habuit ab Henrico Sannuto de Baldovinaschis quondam item Henrici libras viginti denariorum, inter denarios ianuinos minutuos de Arborea et aguilinos pisanescos minutos mutuo qui dictus Bindus convenit et promisit per sollepnem stipulationem suprascripto Henrico reddere et dare et solvere seu reddi et dari et solvi facere ei vel eius heredibus sive Mathee uxori ipsi Henrici vel alii legictime persone pro eo recipienti suprascriptas libras viginti denariorum suprascriptarum monetarum in civitate pisana, hinc ad unum mensem proximum venturum, in denariis et non in alia re contra suam voluntatem sine briga et molestia et reclamatione curie et ullis expensis et soluctionem vel absolutionem aut satisfactionem vel liberationem seu conpensationem vel termini prorogationem vel aliquod aliud quod huic debito sive contractui sit vel esse possit contrarium vel nocivum pretestes vel aliquo alio modo non probare nec contra hoc debitum aliquam exceptionem opponere nisi tamen per cancellationem aut cassationem scede huius carte vel per aliud instrumentum confessionis, finis et refutationis quod inde fieret aut factum esse appa ei et dicto Henrico vel eius herede sive a dicta Mathea vel ab alia persona eius inde cartam hentice rogatam per pub….. et legalem notarium alioquin penam dupli ….. pecunia et omnes expensas quas inde fierent et dapnos ….. haberetur suprascripto Henrico dare et solvere et restituere integre sollepni stipulatione convenit et promisit obligando se et suos heredes et omnia bona sua per suprascriptis omnibus suprascripto Henrico et eius heredibus. Renuntiando omni iuri et auxilio legum et constitutionum et omni alii iuri et auxilio exceptioni et defensioni quo vel quibus se a predictis vel aliquo predictorum tueri vel iuvare seu liberare posset. Insuper suprascriptus Bindus cedit et concessit suprascripto Henrico plenam bailiam et potestatem capiendi et ingrediendi possessionem et tenere predictorum bonorum omnia sua ipsi Henrici auctoritate et sine decreto iudicum alicuius et iure vel aliqua alia sollempnitate iuris inde facienda ubicumque de eis ….. et de quibuscumque voluerit in solvendi et satisfaciendi sibi de predictis omnibus quandocumque voluerit post dictum terminum et constituit se pro eo … … … nomine possidere. Et taliter hec omnia suprascripta dicti contraentes me Henricum notarium scribere rogaverunt. Actum Sassari in domo curie rengni, presentibus Barnardo dicto Fiasco quondam Bonaventure de Avane et Dilio caseareo de cappella Sancti Georgii Pordemaris quondam Landonis, testibus ad hec rogatis. Dominice incarnationis anno millesimo ducentesimo septuagesimo quinto, indictione tertia, decimo kalendas novembris. ( [S.T.] ) Ego Henricus filius quondam Sesmondini de Camuliano hanc cartam a me rogata, rogatus, scripsi et firmavi.

14. A.S.P., Diplomatico Cappelli 1278 settembre 10, Oristano

In nomine Domini, amen. Ex hoc publico instrumento sit omnibus manifestum quod Bandinus quondam Leonardi pisanus civis, conmorans in villa de Arestano iudicatus Arboree, pro illis libras centum denariorum aguilinorum minutorum quas ipse Bandinus interrogatus a Druda uxore sua, filia Bonacursi d'Arestano, confessus fuit in veritate et non sepe future numerationis se recepisse et apud se habere ab ea pro suis palafermis ultra dotem in carta sui antefacti contenutam pro ut de ipsa confessione per cartam a Matheo notario quondam Antonii de Cala rogatam et firmatam et a me infrascripto notario visam et lectam plenius continetur confactam sub annis Domini tunc currentibus millesimo ducentesimo septuagesimo quinto indictione secunda quartodecima kalendas iulii, dedit et tradidit insolutum et pro pagamento predicte Drude uxori sue unum integrum petium terre cum domo murata et solariata super se et omni sua pertinentia et adiacentia et ipsam domum positam Pisis in capella Sancti Andree in Foriporta et tenet unum capud in via publica et aliud capud in terra cum domo Grunei tabernarii et unum latus in terra cum domo Ugolini Fantini et aliud latus in terra cum domo Rodulfi coriarii aut si aliter sive meliores vel clariores sunt confines cum omni iure, actione, ratione, proprietate ac pertinentia sua insuper dictus Bandinus dedit, cessit, concessit atque mandavit suprascripte Drude uxori sue omnia iura et nomina omnesque actiones, rationes tam utiles quam directas reales et personales seu mixtas sibi in predicta et de predicta re insolutum data et tradita aliquo modo vel iure in rem vel in personam competentes et comptentia; quatinus dicta Druda de certo huius omnibus suo nomine proprio utili et directo inde agat et experiatur contra omnem personam et locum. Et pro sollemnem stipulationem dictus Bandinus convenit et promisit predicte Drude quod de suprascripta vel pro suprascripta insolutum data et tradita vel occasione possessione aut iure de certo non imbrigabit vel molestabit aut per placatum vel alio modo fatigabit predictam Drudam vel eius heredes aut bona sive cui vel quibus eam dederint vel habere decreverint, sed ab omni imbriganti persona et loco inde eos defendet et disbrigabit et indempnes et indempna conservabit et actor et defensor et disbrigator ab omni imbriganti persona et loco omnibus suis suorumque heredum expensis inde eis semper erit et existet sine briga et molestia et reclamatione curie alioquin penam dupli extimationis totius suprascripte rei insolutum date et tradite sub extimatione que nunc est vel qualis tunc fuerit et omnes expensas curie et advocatorum et omnes alias que inde fierent se eas ei integre resarciturum promisit obligando se et suos heredes et omnia sua bona et eius heredibus ad dictam penam. Et sic percepit ei ingredi possessionem totius suprascripte rei insolutum date et tradite quatinus suo nomine iure proprio possideat et se pro ea interim eam constituit possidere quam possessionem totam et integram totius suprascripte rei insolutum date et tradite vacuam et disbrigatam et ….. honere locationis et imbrigationis inde facte liberam et expeditam dare et tradere et inde et in eam ipsam posiorem iacere suprascriptus Bandinus eidem Drude convenit et promisit ad eandem suprascriptam penam et obligationem stipulatione promissa. Renuntiando omni iuri, legibus, constitutionibus, auxiliis, consiliis et defentionibus et omni alii auxilio et iuri legictimo quo vel quibus se a predictis vel ab aliquo predictorum et nominatim a dicta pena tueri vel iuvare aut liberare posset. Et taliter dicti contrahentes me Henricum notarium hoc omnia scribere rogaverunt. Actum in ynsula de Sardinea, in villa d' Arestano iudicatus Arboree, in apotheca domus habitationis suprascripti Bandini que est Francisci Bascii et consortum; presentibus Martino corregiario filio Belcari et Albertinus Rosso quondam Gerardi et aliis testibus ad hec rogatis. Dominice incarnationis anno millesimo duecentesimo septuagesimo octavo, indictione quinta, quarto ydus setembris. ( [S.T.] ) Ego Henrigus dictus pro nomine Passo Mathei quondam filius, domini Frederici Dei gratia serenissimi Romanorum imperatoris notarius, hiis omnibus suprascriptis interfui et hanc cartam rogatus scribere scripsi atque firmavi.

15. A.S.P., Diplomatico Primaziale, 1298 febbraio 12, Pisa

In nomine Domini, amen. Ex hac publica licterarum serie omnibus evidenter sit manifestum quod Bernardus barberius de cappella Sancti Georgii Portemaris quondam Venture fecit, constituit et ordinavit Andream notarium de cappella Sanctorum Gosme et Dagmiani quondam Saragonis de Canneto presentem et suscipientem suum generalem procuratorem et actorem, defensorem, responsalem et certum nuntium in omnibus et singulis causis, litibus et … et ad omnes et singulas causas, lites et questiones quas dictus Bernardus … habiturus esse cum quibuscumque personis et locis tam in agendo quam defendendo in omni curia ecclesiastica et civili et coram quibuscumque iudicibus sive iudicantibus ecclesiasticis et civilibus, et ad litem et lites incipiendum, contestandum et persequendum usque ad finem petitionis, responsionis, confessionis, int….., positiones, inquisitiones, requisitiones, protestactiones et denuntiactiones faciendum et fieri faciendum titulos et contitulos et nomina testium dandum et eorum dicta publicari faciendum et testes adverse partis iurare videndum et reprobandum in…… et certas probactiones, exceptiones et defentiones pro eo inducendum et producendum et omnia et eas exceptiones probandum, sacramentum calupnie et cuiuslibet generis super eius animam faciendum iudices et notarios eligendum et recusandum et de suspecto dandum et certos processos in carta necessarios faciendum et fieri faciendum beneficium restituctionis in integrum tam principalem quam incidentem et emergentem pro eo petendum, implorandum et recipiendum, sententias interlocutorias et notitias cuiusque condictionis et generis ac consilia petendum, audiendum, capiendum et appellandum quotiens opus fiunt et ipsam appellationem persequendum usque ad finem terminia et sequestractiones pro eo capiendum et fieri faciendum et ipsa termina sibi pro eo assignari et ad iudicari faciendum. Et ad omnem execuctionem tam personaliter quam realiter et tam realiter quam personaliter pro eo faciendum et fieri faciendum contra omnes et singulas personas et loca; et ad omnia et singula generaliter et plenarie faciendum in curia et extra, in iudicio et extra qua ad predicta et quodlibet pedictorum facere pertinent et pertinebit seu expectabit et qua earum merita postulant et requirunt et tamquam ipse Bernardus si presens esset melius facere preset, promictens sollemni stipulatione inde Francisco notario stipulanti et recipienti pro omnibus quorum interest et intererit et habere firmum et tenere ratum totum et quidcquid dictus procurator procuratorio officio fecerit de promissis et contra non venire vel facere per se vel per alium aliquo modo vel iure ad penam dupli illius rei contra quam aliquo tempore venire presumpserit. Et volens eundem procurator ab honere satisfacere relevare per stipulationem promisis iudicio sisti et iudicatum solvi sub obligum bonorum suorum. Actum Pisis in curia legis qua est in domo pisani comunis, presentibus Gano notario filio Dini de Peccioli et Puccio quondam Tedicii de Fagiano testibus ad hec rogatis. Dominice incarnationis anno millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, indictione undecima, pridie idus februari. ( [S.T.] ) Ego Franciscus filius quondam Argumenti imperiali aule notarius suprascriptis interfui et hanc inde cartam rogatus scribere, scripsi et firmavi.

16. A.S.P., Diplomatico Alliata, 1331 giugno 30, Pisa

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod pro Iohanne Nerii de Rillione de cappella Sancti Mathei Forisporte, Ganus filius Becti Algliate de prima pecunia domini Becti Algliate quondam Galgani, non animo donandi sed animo rehabendi, a dicto Iohanne et a comuni pisano et in eorum et cuisque eorum bonis … dixit coram me Iacobo notario infrascripto et testibus infrascriptis dedit et solvit Pero de Massa condam ser Simosi suprastanti et exactori prestantie florenorum quinquemilium de auro nuper imposite in civitate pisana centum quinquaginta maioribus extimis de extimo novo pisane civitatis dicto nomine pro comuni pisano predicto recipienti, et florenos viginti octo de auro imponitas dicto Iohanni de summa dicte prestantie. De quibus se dicto nomine bene quietum et pacatum vocavit, et inde eum et eius heredes et bona omnia absolvit et liberavit. Actum Pisis in claustro domus Iuffredi de Sala notarii; presentibus Lenso Lensi de Luescho et Ricchardino de Massa quondam Martini, testibus ad hec rogatis. Dominice incarnationis anno millesimo trecentesimo trigesimo primo, indictione tertiadecima, pridie kalendas iulii.



(revised 28-02-2000) .
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa