minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Cinque sentenze emanate dai tribunali di Pisa nel XII secolo


Indice




Alcune sentenze emanate dai tribunali di Pisa nel XII secolo.




1. ASP. Acquisto Coletti, 31 dicembre 1163

In eterni Dei nomine amen. Nos Nicolaus Speciarius et Guilicio quondam Bellandi et Pisanus quondam Lanfranchi et Rodulfus quondam Andree a consulibus Pisanorum mercato- rum consules electi ad diffiniendas lites publicas vel privatas in nobis ad diffiniendum positas, litem que vertebatur inter Brunaccianum et Guidottum Rubeum sic diffinimus: siquidem predictus Brunaccianus reclamavit adversus iam dictum
[p. 275]
Guidottum petens ab eo actione mandati viginti libras dena- riorum quas ei dedit ut domine Aghentine daret quas ideo petebat quia prout ei mandavit mandatum non complevit et earum proficuum in posterum non remisit. Guidottus itaque confessus est mandatum istum suscepisse et domine Aghentine dedisse predictas libras viginti. Brunaccianus econtra quia non complevit mandatum sed domina Aghentina vivens et postea Guido filius eius ipsum Brunaccianum ad placitum inde voca- verunt et ab ipso Guidone coactus cum predictas viginti libras reddere compelleretur, misit Gottifredum et alios plures ad Guidottum ut veniret et in placito eum defenderet et ipsum in placito semper clamabat qui nec venit nec eum defendit. Preterea dicebat se reclamasse contra eum aput previsores pu- blicos et Guidottus ad curiam venit et vocavit Guido tunc suum dominum et posuit hoc factum in eius arbitrio data panciera in pignore pro soldis quadraginta solvendis pro pena si se ab eius arbitrio removeret, qui dimisso pignore ab arbi- trio eius se subtraxit et nihil inde audire voluit quod ipse non negabat. Et quia aliter non potuit predicto Guidoni debi- tum solvit. Guidottus dicebat quia predictas libras viginti a Brunacciano receperat et per triennium et amplius sibi ideo retinuerat quia Guido quondam Marignani ei debitor existebat quas tandem cum pro debito Guidonis pecuniam domine reti- nere non posset eas domine Aghentine se reddidisse asserebat. Ad quod probandum testes induxit quos iurare fecimus totam veritatem inde dicere et falsum tacere; fecimus quoque Bru- naccianum iurare dicere veritatem quantum de infrascripto debito Guidonis solvisset qui sub iuramento dixit quia libras tredecim ei inde solvit. Viso itaque et audito eius iuramento, cognito etiam quod in nostra civili constitutione mandato cau- tum est Ut "qui mandatum suscipit et prout ei mandatur non complet dampnum mandantis mandatum suscipiens emendare compellitur". Cognitis etiam dictis testium quorum atte- stationibus fidem non accomodantes quia convenienter predicti debiti solutionem non dixerunt predictum Guidottum in libras tredecim iam dicto Brunacciano condempnamus. Data et reci- tata in cimiterio sancti Michaelis de Burgo, anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo sexagesimo tertio indictione undecima pridie kalendarum ianuarii, presentia Gerardi Accatti et Zaffatelli et Arrici Contisie et Bonfilii Becconerii et Villani Sicci et Rogerii Biccunerii et Rollandi Scilinguati. 1Ego Guido apostolice sedis notarius mandato infra- scriptorum consulum hanc sententiam scripsi.

2. ASP. S. Lorenzo alla Rivolta, 6 giugno 1179


[p. 276]
In eterni Dei nomine amen. Nos Bonacursus et Marigna- nus atque Bandinus Gota publici foretanorum iudices re- clamationem factam a Raffaldo contra Francescum sic diffini- mus: siquidem predictus Raffaldus reclamavit adversus prefa- tum Francescum de uno petio terre posito in Casciaule nomi- nato sedium cornacchie et tenet unum caput in terra Ber- nardi quondam Henrici aliud caput cum uno latere in viis publicis aliud latus in terra Adalasie noverce suprascripti Francesci et est una pars vinea et alia terra arabilis et de libris duodecim denariorum; cumque predictum Francescum
[p. 304]
per perentorium citari fecissemus ut de suprascriptis ante nos iamdicto Raffaldo rationem facturus veniret contumax existens non venit. Unde nos iudices eius contumacia cognita et re- cepto sacramento calumpnie a suprascripto Raffaldo secundum civilis constitutionis formam ut predictus Raffaldus mittatur in possessionem predicte terre et mittatur in possessionem bo- norum suprascripti Francesci pro suprascripta pecunia secun- dum constituti formam ut habeat et quiete possideat atque omnia que de contumacibus statuta sunt inde proveniant pro- nuntiamus. Data et recitata in consistorio nostro sancti Am- brosii, presentibus Guilielmo et Bandino et Ildebrando de Sep- timo advocatis, anno Domini millesimo centesimo septuagesimo nono indictione undecima octavo idus iunii. 2 Ego Sismundus publicus suprascriptorum iudicum scriba in hac sententia vice et mandato eorum subscripsi. 3 Ego Sismundus iudex ordinarius domini imperatoris Frederigi atque notarius publicus suprascriptorum iudicum scriba hanc sententiam eorum mandato scripsi et firmavi. 4 Post hanc sententiam datam eodem anno et indictione pri- die kalendas iulii Rainerius Corsi treguanus pisane civitatis precepto consul et publicorum iudicum foretanorum sancti Ambrosii prout ipse treguarius mihi dixit me presente misit infrascriptum Raffaldum in possessionem contra infrascriptum Francescum in una petia de terra et in una casa plastricia supra se posita in confinibus ecclesie sancti Michaelis de Ca- sciaula et est sedium ubi habita prefatus Francescus que petia tenet unum caput cum uno latere in viis publicis et aliud
[p. 305]
caput in terra Ardicionis quondam Viviani et aliud latus tenet in terra Riccardi fratris Franceski pro infrascripta pecunia se- cundum civilem formam, presentia Ubaldi presbiteri predicte ecclesie et Gerardi tunc consulis eiusdem cappelle et Ildebrandi quondam Ranuci Petri et aliorum multorum. 5 Ego Uguicio iudex et notarius domini Frederici im- peratoris hanc possessionem coram me datam scripsi.

3. ASP. Acquisto Roncioni, 18 dicembre 1180.


[p. 306]
In eterni Dei nomine amen. Nos Ughicio iurisperitus quon- dam Lamberti et Gualfredus Grassus cognitores iudices ac previsores guarigangorum et debiti et crediti comunis et alia- rum causarum vel rationum seu comunis deceptionum vel et omnium causarum a consulibus in nobis positarum, in bala- torio ecclesie sancti Martini commorantes, litem et [contro- vers] iam que vertebatur inter Angelum sindicum ecclesie sancte
[p. 310]
Marie maioris pro ea et Benenatum Bondelaccum sic diffini- mus: siquidem predictus sindicus pro suprascripta ecclesia age- bat contra suprascriptum Benenatum de uno petio terre po- sito ad Ponticellum et tenet caput in terra ipsius ecclesie, alium in palude, latus in terra sancti Michaelis alium in terra Bernardini Bottaccii actione in rem directa et utili, Benenatus respondebat quod non credebat ecclesiam dominam nec habere aliquod ius ex quo competat ei utilis actio et tuetur se ex ordinamento civitatis et sacramento consulum, salvo si est sindicus et si sic habet capita et latera. Ad quod probandum predictus sindicus ….. quibus quod intendebat se sufficienter probasse narrabat. Econtra Benenatus Bondelaccus per illos testes nil contra se fore probatum dicebat nec illis testibus in aliquo fides est adhibenda cum discordes sint inter se: Ugo Malamena testis dixit quod de predicta terra pater suus et ipse libellario nomine ab ecclesia sancte Marie tenuerunt ab annis triginta. Ildebrandinus Scancii idem per omnia quod pre- dictus Ugo certum est enim ex propria confessione suprascripti Ildebrandini Scancii de predicta terra nichil libellario nomine a suprascripta ecclesia tenuisse igitur eius dictum non referi- tur concordatum cum Ugone per omnia quare ei non est cre- dendum et si dicant testes per triginta annos predictam ter- ram libellario nomine pro suprascripta ecclesia non debent intelligi suprascripti anni tulerunt annus unus debet auferri de medio ab eo tempore quo Bene [natus] accepit possessio- nem suprascripte terre eo quod annus unus iam transierat antequam predicti testes de predicto facto testimonium
[p. 311]
redderent; non ergo meta temporis se suprascripta ecclesia potes defendere cum continuos triginta annos nec ipsa nec alius pro ea possederit quare nec utilis in rem ei competit. At sindicus pro suprascripta ecclesia testes in nullo discordes esse narra- bat et si Ildebrandinus Scancii reperiatur non dixisse idem per omnia cum Ugone non tamen reperitur in aliquo contrarius Ugoni. Ugo enim nichil aliud reperitur dixisse nisi quod pater suus et ipse predictam terram libellario nomine pro suprascripta ecclesia per annos triginta continuos tenuerunt, de Ildebrandino Scancii nil dixerunt, ergo si Ildebrandinus Scan- cii ….. [suprascrip] tus Ugo nihil ….. diversum videtur di- xisse immo pro certo affirmavit ….. predictam terram per annos triginta continuos libellario nomine pro suprascripta ec- clesia tenuisse …. iniuria civitatis possessionem predicte terre videatur ammisisse ….. facta suprascripto Bene [nato] ….. [gua] rigangi nichil si nocere debere narrabat et si videat [ur] …. saltim utilis in rem ….. illius legis cui per triginta annos possedit si a possessione …. [pub] lica instrumenta per ma- num Rodulfi notarii confecta ind…. pro suprascripta eccle- sia per annos quadraginta unum ostendebat. (Unde nos iudi- ces et [cogni] tores in actione utili in rem suprascriptum Bene- natum prefato sindico pro suprascripta ecclesia condempnamus. Data et recitata Pisis in suprascripto balatorio, presentibus Ugone iudice advocato quondam Rolandi et Ugone iudice et notario Opithonis filio et Nocte Pannario et aliis, Dominice vero Incarnationis anno millesimo centesimo octuagesimo, in- dictione tertiadecima quintodecimo kalendas ianuarii. Ego Ughicio Lamberti cognitor modi in (hac ….. et) socio data subscripsi. (Ego [Gualfr] edus Grassi cognitor in ….
[p. 312]
Ego Ugo iu [dex] …. modi publicus in…. 6Ego Albertus domini Fred [erigi] …. atque scriba…. scripsi atque firmavi.

4. ASP. S. Lorenzo alla Rivolta, 14 gennaio 1191


[p. 313]
In eterni Dei nomine amen. Nos Lanfrancus quondam Ugo- nis de Foriporta et Salemme atque Petrus Alcherii publici ap- pellationum cognitores et iudices causam appellationis que ver- tebatur inter Gratianum sindicum hospitalis de Stangno pro ipso hospitali et Gislam relictam Guidonis de Fasiano sic diffi- nimus: siquidem cum congnovissemus ex oppinionis exenplo Bernardi et Henrigi atque Bonacorsi publicorum foretanorum iudicum suprascriptum sindicum pro dicto hospitali egisse con- tra Gislam de tribus partibus pro indiviso omnium terrarum que continentur in laudamento dato a Bulgarino et Petro at- que Pagano Griffi antecessoribus eorum inter suprascriptum sindicum et Uguicionem de Fasiano tenentibus capita et latera sicut ipso laudamento continetur et ut de cetero ipsas terras ei quiete habere et tenere et possidere et fructus ipsarum ter- rarum recolligere et habere et de fructibus inde perceptis vel pro eorum estimatione de libris centum denariorum actione in factum reddita loco interdicti uti possidetis et ex sacra- mento consulum et "de rebus et libertatibus" et officio iu- dicis et in rem actione et ex constituto "de ultimis volunta- tibus" et petitione hereditatis utili et directa et negatoria
[p. 335]
quia non est ei ius utendi fruendi et est michi et suprascripto hospitali ius utendi et fruendi; Gisla salvo quo ……… se petitioni nisi in his que possidet, respondit quod non credit se teneri aliqua suprascriptarum actionum tuta multis exceptio- nibus et defensionibus. Gratianus vero ad ea que intendebat probanda confessiones suprascripte Gislle in medio inducebat, confitentis quod in preterito mense madii fuerunt tres anni quod Guidone eius vir fuit mortuus et quod in proximo mense septembris fuerunt tres anni quod filius eius fuit mortuus et quod mortuo filio habuit unam recollectam; cumque supra- scriptus Gratianus sindicus hospitali de Stangno pro ipso ho- spitali a suprascriptis iudicibus contrariam reportasset senten- tiam in usufructu tertie partis de tribus petitis partibus et in eo quod sententiatum fuit ut ipsa deberet habere necessaria cum duabus suis servientibus de aliis duabus partibus ante nostram veniens presentiam octavo kalendas iulii dixit senten- tiam ab Henrigo filio Guidonis de Parlascio et sociis publicis foretanorum iudicibus contra se pro hospitali in eo quod con- tra se est et pro Gisla relicta Guidonis iniustam; sexto idus iulii Gisla salvo si appellavit et appellare potuit et si potest et salvis omnibus sollepnitatibus respondit iustam. Gratianus sindicus prefati hospitalis pro ipso hospitali ad probandum de iniquitate sententie testamentum Guidonis factum per manum Ade iudicis et notarii ostendebat in quo contineri dicebat Gui- donem fecisse testamentum filio si infra pu bertatem decederet substituendo Stangnum quod ex verbis testamenti colligi po- test. Gisla econtra Guidonem non fecisse testamentum filio ideoque cum intestatum decessisse quod ex verbis ipsius te- stamenti perpenditur cum dixerit "iudico et lego" que verba non instituentis set legantis sunt quare se debere habere
[p. 336]
usumfructum intestati filii secundum pisane constitutionis tenorem allegabat. Unde nos appellationum congnitores et iudices se- cundum ea que coram nobis proposita sunt suprascriptorum iudicum sententiam in eo quod contra Gratianum sindicum ho- spitalis pro ipso hospitali de usufructu est iniustam, in reli- quis vero iustam pronuntiamus. Data et recitata in curia pu- blica appellationum, presentibus Nigello et Ildebrando de mer- cato et Stranbo et Rainaldo advocatis et aliis, Dominice In- carnationis anno millesimo centesimo nonagesimo primo indic- tione nona nonodecimo kalendas februari. 7Ego Stefanus domini imperatoris Frederigi iudex et notarius et nunc suprascriptorum iudicum publicus hanc sen- tentiam eorundem mandato scripsi atque firmavi.

5. ASP. Primaziale, 29 dicembre 1191


[p. 337]
In eterni Dei nomine amen. Nos Bonaccursus iudex et Guilielmus Bonaccii ….. Pisanorum et Lucensium arbitri re- clamationem factam a Gualando de Vurno adversus Sassum et Ughicionem Cigulini sic terminamus: predictus enim Gualan- dus reclamavit contra infrascriptos de terra quam tenent in infrascripto petio quod est positum iuxta pontem de Blentina quod totum petium tenet caput in via alterum caput in terra archiepiscopi latus unum tenet in Cilichio aliud in terra Saxi et Gratiane et Ughicionis Cigulini, unde infrascriptos per pe- remptorium inquiri fecimus ut de infrascripta terra rationem ei facturi venirent contumaces existentes non venerunt respon- suri. Unde nos arbitri cognita eorum contumacia ut infrascrip- tus Gualandus de Vurno mittatur in possessionem illius terre quam infrascripti Sassus et Ughicio tenent in infrascripto pe- tio terre et pro denariis duodecim pro carta sententie et pro denariis quattuordecim datis apparitori et pro solidis viginti de- nariorum datis nobis pro dirictura curie mittatur in
[p. 339]
possessionem bonorum infrascriptorum secundum formam ordina- menti inter Pisanos et Lucenses positam ut habeat et quiete possideat et de possessione non nisi legitime abstrahatur pro- nuntiamus. Data in porticu domus infrascripti Bonaccursi iu- dicis presente Bandino procuratore Gualandi et Henrico quon- dam Plebani et Ugone… illa et aliis pluribus, anno Do- minice Incarnationis millesimo [ce] ntesimo nonagesimo primo indictione nona, quarto kalendarum …uarii.


[p. 340]

1. (S. T.)

2. (S. T.)

3. (S. T.)

4. con altra calligrafia

5. (S. T.)

6. (S. T.)

7. (S. T.)



(revised 28-02-2002) (revised Bulleri Monia).
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa