minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Constitutum legis pisanae civitatis


Indice

1. CONSTITUTUM LEGIS PISANAE CIVITATIS I. De ius vocando.

Cum actor iudicium ingressus, reclamationem de aliquo fecerit, peremptorium decem dierum, quod ab ipso actore, vel alio pro eo, porrigitur, ad eum contra quem reclamatum est, si in civitate vel districtu pisano est, si autem in aliis locis fuerit, tot dierum
[p. 647]
quot iudici conveniens visum fuerit, iudex sine fraude mit- tat, in quo nominatim ponatur res de qua intendit reclamator litigare. Et si peremptorio citatus infra terminum peremptorii petitioni, litem contestando dato pignore duodecim denariorum per libram arbitrio iudicis, non responderit; post terminum pe- remptorii, de eo tantum quod in peremptorio continetur, contumacie sententia proxima die, actore instante, contra eum detur: nisi ipse, vel alius pro eius defensione legittime satisdans, ante sententiam latam causam inchoando responderit, et nisi advo- catum petierit et iuraverit, si iudici conveniens videbitur, quod
[p. 648]
ad sue cause defensionem advocatum habere non possit, et tunc spatium ad acquirendos advocatos tribuatur, quod iudici con- gruum videatur; et nisi infirmitas fuerit allegata, et a iudi- ce credita, aut dilationem tassedii petierit et ei data fuerit, et nisi usus vocatus fuerit. Que questio, sicut dilatoria exceptio, a iudicibus cognoscatur, et interlocutoria sententia utrum illa causa vel questio sit de lege an de usu, ab eis secundum constituta que sunt sub titulo "Que questiones ad usum etc.", vel, si nichil inde ibi continetur, secundum bonum usum civitatis, vel secundum quod eis iustius visum fuerit, ab eis in scriptis data, etiam altera parte absente, in sui tamen persona, vel ad eius domum cum pro- clamatione citata, diffiniatur infra V dies, nisi causa testium vel instrumentorum a reo sub sacramento petitorum quod non protra- hende litis causa ea petat, steterit; dato prius a reo pignore, vocante usum, denariorum duorum per libram, quos reus sol- vere teneatur. Si questio ad usum missa non fuerit, et infra biduum postquam de legibus esse fuerit iudicatum, sive a previsoribus aliquam causam vel questionem de legibus esse, per se vel per suas litteras eisdem iudicibus fuerit nuntiatum, placitum reus incipere teneatur; dato prius pignore XII denariorum per libram: dum tamen
[p. 649]
iudex ante litem contestatam querat a reo si in totum vel in partem debeat quod in peremptorio continetur, ei pro quo missum est peremptorium. Et si confessus fuerit, faciat dictus iudex ut continetur in constituto " Ordinamus etc. ", posito sub titulo " De exceptione rei iudicate ". Si vero negaverit, fiant sacra- menta etc. ab utraque parte, sicut continetur in constituto infra posito " Si quis de aliquo debito etc. ", si actor petierit. Et hec etiam fiant si tassedium fuerit petitum, antequam tribuatur. Si autem non inceperit, termino peremptorii elapso, sententia contumacie; de eo tantum quod in peremptorio continetur, actore instante, contra eum detur: dum tamen prius sententiam de usu ad leges non minus biduo ad respondendum habeat. Si vero a iudicibus de usu esse fuerit iudicatum, infra biduum, si actor vel reus petierit, iudex previsori per se vel per suas litteras nuntiet: post quam nuntiationem, si, facta apud usum petitione, reus infra biduum non responderit (et hoc iudici per previsorem, vel per eius litteras, innotuerit; cum id previsor iudici, et iudex e converso, in casu simili debeat previsori, ut dictum est, notificare) si terminus peremptorii iam elapsus sit, sententiam contumacie contra
[p. 650]
eum, actore instante, ferat iudex: sententia valente tamquam si usum de illo facto reus non vocasset; facta tamen in omni casu ab actore petitione, vel eius procuratore, et dato pignore XII de- nariorum per libram, arbitrio iudicis, infra dies V a die dati pe- remptorii. Si vero actor, vel alia persona pro eo, infra predictum terminum petitionem non fecerit, et, ut dictum est, pignus non dederit, vel post terminum peremptorii, aut etiam petitione facta quandocunque, si reus voluerit, per iudicem vel eius nuntium inde inquisitus, actor causam incipere usque ad litis contestationem paratus non fuerit; reo postulante, vel eius procuratore pro eo, peremptorium cancelletur, nisi antequam cancelletur incontinenti actor, vel alia legittima persona pro eo, petitionem faciat, et pignus dans, litem post terminum peremptorii contestetur: in quo termino repentinas ferias et sollempnes que ultra biduum continuum exten- duntur, non computari statuimus. Hoc tamen addito et intel- lecto, ut nec sindicus pisani Comunis, nec operarius sancte Marie pisane maioris ecclesie, nec etiam operarius sancti Iohannis Battiste, nec pontonarius pontis Veteris aut Novi, seu pontis de Orbaula, in causis quas pro eorum offitio gerunt; nullus pauper qui sacra- mento suo precise et duorum eius convicinorum ex credulitate
[p. 651]
iurantium monstraverit, sive monstrare paratus fuerit se paupe- rem esse, et se pignus mobile non habere, et habere sine fraude non posse, agendo vel respondendo in aliqua causa vel pro sententia contumacie recipienda, pignus dare cogatur: sed iudices et previsores in eorum causis ac si datum esset pignus, procedant, et sententiam contumacie ferant, nisi iudici vel iudicibus videatur quod pignus habere possit; et tunc sine pignore non audiatur. Vicinos in- telligimus eos qui super predictis ydonei iudicibus videantur.
[p. 652]
Statuimus, ut si quando a iudicibus peremptorium alicui extra nostrum districtum commoranti mitti contigerit, non prius ex eo
[p. 653]
peremptorio sententia contumacie detur, quam publice per apparito- rem eiusdem curie ante domum quam citatus inhabitare consuevit, vel si in civitate pisana vel districtu habitare non consuevit, in curia publica proclamatio fiat, nominando personas conquerentis et citati, ut si quis eum defendere velit, infra triduum coram iudicibus veniat defensurus: quibus vero elapsis, nullo ad eius defensionem legittime comparente, sententiam contumacie iudices dare non morentur. Que proclamatio super peremptorio in actis publicis scribatur, et ubi ad domum fit proclamatio, addiciatur in actis in qua hora domus illa sita sit et in qua parrocchia. Equitatis rationem considerantes, hac constitutione firma- mus, ut castellanus Castri de Kallari, et omnes iudices, et qui loco iudicum sunt, extra nostrum districtum commorantes, tempus peremptorii et heremodicii possint suo arbitrio, pro qualitate facti et personarum, abbreviare et dilationes tassedii denegare. Insuper, tempus messium et vindemiarum in reddendo ius et sententiis ferendis, cum utilitas navigantium et extraneorum exegerit, obser- vare non teneantur. Hoc constitutum est comune legis et usus. Malitiis quorundam obviare intendentes, qui debitorum so- lutiones subvertere vel transformare conantur, statuimus ut nullus
[p. 654]
qui defensioni alterius se obfert aliter audiatur, nisi in satisdatione iudicatum solvi iuxta quantitatem litis, fideiussor ex facultate solvendi et facilitate conveniendi et exigendi pereque ydoneus ut est ille qui defenditur, tribuatur. Contra quem fideiussorem sententia diffinitiva et contumacie, que lite cepta contracto heremodicio fertur, sicut contra ipsum defensorem, possit executioni mandari. Sed et contra eum qui defenditur sententia executioni mandetur si est maior, et eo mandante, vel sciente et non contradicente, defensor ad ipsius accesserit defensionem, nisi ex tali confessione defensoris sententia detur: quam is qui defenditur coram iudicibus vel previso- ribus, prout causa erit legis vel usus, se facturum non fuisse, et rem ita non esse vel fuisse, ut confessus fuit defensor, tactis sacro- sanctis evangeliis, precise, vel eius heres ex credulitate, iureiurando monstraverit.

2. II. Qualiter rei contumacia coherceatur.

Si quis maior viginti annis, ut suprascriptum est, contumax fuerit, et contumacie sententia contra eum lata fuerit, possessio rei, de qua controversia fuerit, reclamatori tribuatur, et post annum continuum a die missionis in possessionem, dominus efficiatur, si ille per annum in contumacia perseveraverit, sive post mis- sionem possederit, sive non; nisi sua sponte expressim possessionem dimiserit. Possessor tamen semper intelligatur, sive possessione utatur, sive non; nisi per decennium continuum possessione uti
[p. 655]
neglexerit; dum tamen in anno suprascripto, tempus quo civitas pisana vacaret et careret Potestate, consulibus vel rectore, in eo anno non computetur. Si tamen absentis procurator ad hoc ab eo constitutus, se illum velle defendere contumaci denun- tiaverit, et defendere paratus fuerit, exinde annus currat, sicut illo presente curreret. Eodemque iure utatur et is qui in iure illius qui sententiam contumacie consecutus est, successerit quocumque modo; nec prosit contumaci si causam inceperit, et eam sine iusto impe- dimento deseruerit: quod per notitiam iudicum declaretur; quam notitiam in fine.sui officii iudices faciant, sed et ante si hoc al- tera pars petierit, et hoc eis indubitanter videatur. Si autem infra annum petens in petitorio iudicio eum advocaverit, fructus quos inde perceperit in possessionem missus, vel eius successor, restituere cum re principali per iudicis sententiam teneatur. Eo tamen in- tellecto, si super possessione solum contumacie sententia feratur,
[p. 656]
possessor per eam sententiam ex discursu anni dominus pro- prietatis non efficiatur, sed fiat verus possessor, ita ut non possit qui contumax fuerit; anno elapso, volens sententiam con- tumacie retractare, possessionem advocare. Quod si aliquo agente coram iudicibus curie nove, vel coram assessore aut iudice Potestatis, sive coram arbitro vel arbitris ex compromisso electis, de inquieta- tione vel imbrigatione possessionis, vel quasi possessionis, fuerit contra reum contumacie lata sententia, ut is contra quem. lata fuerit, infra trium mensium spatium de ipsa sententia cassanda, restitutis prius actori expensis quas fecit, arbitrio et taxatione iudicantium vel iudicantis, agere valeat, ordinamus. Salvo tamen in predictis, ut ex sententia contumacie de aliquo opere destruendo contra maiorem vel minorem data, infra annum predictum, a tempore date sen- tentie computandum, opus non destruatur, nisi infra annum fuerit per sententiam diffinitivam, appellatione non suspensam, sententia contumacie confirmata. Si vero de debito contumacie sententia lata fuerit, in potestate sit reclamatoris, ut per res mobiles vel immobiles, vel iura et actiones effectui mandetur: ita tamen ut pro XX soldis mittatur in possessionem tantorum bonorum ipsius que valeant soldos triginta; et sic supra XX soldos infra observetur; nisi missus fuerit in possessionem rerum mobilium: tunc enim mittatur in tantum quanta fuerit summa, pro qua eum esse mittendum in
[p. 657]
sententia continetur. Et liceat ei, qui pro debito rei mobilis possessionem consecutus est, testato et absque fraude illam vendere post duos menses a die inquisitionis inde facte, salva tamen contumacis ratione in pecunia inde accepta, quam haberet de re ipsa, si infra annum veniret. Sed si ex vendictione bona fide facta quamtum in sententia contumacie continetur non fuerit consecutus, pro eo quod deest, in possessionem aliorum bonorum mitti valeat, et si plus quam habere debet ex vendictione perceperit, illud restituat; et in utroque casu, quatenus in plus missus fuerit etiam quoad possessionis ne dum dominii acquisitionem, ipso iure non valeat, nec fructus de superfluo percipiat, de quo scilicet, an superfluum sit, arbitri officio summatim et extra ordinem discer- natur. Si tamen in bubus vel aliis animalibus, vel instrumentis aratoriis tenere datum fuerit, is contra quem in predictis rebus tenere datum fuerit, ei qui tenere consecutus fuerit, alias res mobiles convenientes, arbitrio iudicantis qui sententiam tulit, vel eius suc- cessoris, loco prioris teneris dando, vel si res mobiles convenientes dare non potest, inde cognita veritate iuramento eius, dato fideius- sore ydoneo de restituendo tenere predictum anno elapso vel quantitatem pro qua missus fuerit in possessionem, vel solvere
[p. 658]
quod fuerit iudicatum si contingerit sententiam contumacie non esse cassandam pronuntiari, illud recuperare. Quod si debiti recla- mator, rerum mobilium possessionem, vel nominum quasi posses- sionem consecutus fuerit, et ex rebus mobilibus vel exactionibus ei satis non fit, rerum inmobilium, secundum iam dictum modum, possessio detur. Idem et e converso observetur, et post annum predictum a die missionis in possessionem dominus efficiatur. Si ille per annum in contumacia perseveraverit, sive post mis- sionem possederit sive non, nisi sua sponte expressim possessionem dimiserit, non obstante etiam eius possessione primo apprehensa, si in possessionem aliorum bonorum eius, qui ut dictum est contumax fuerit, infra annum quotienscunque vel postea semel tantum per consulem mitti voluerit; dum tamen, incontinenti postquam in possessionem alterius rei missus fuerit, per iudicem vel nuntium, alteri parti vel ad eius domum significetur; et quam prius acceperat possessionem, quando hoc ab eo contumax petierit, ei statim restituat; et etiam eo non petente, eam statim derelinquat; et de ea re defendenda, quam restituere debet, de suo dato et facto con- tumaciam promittat; et ydoneum fideiussorem tribuat, si contumax, quia dubitet ne ea alienaverit vel obligaverit, hoc ab eo petierit. Si autem hec facta non fuerint, nullius momenti sit posterior missio in possessionem. Mutatione autem possessionis·interveniente, non computetur tempus quo prius possedit, sed a tempore apprehentionis aliorum bonorum annus currere incipiat; et qui in iure eius quo- cumque modo successerit, qui sententiam contumacie consecutus est, eodem iure utatur: et in utroque casu, fructus quos ante acquisi- tionem dominii, ipse vel alius pro eo, sive qui in iure eius quo- cumque modo successit, percepit, restituat; vel sibi in debito
[p. 659]
computatis eatenus minus rei predicte dominium consequatur. Si vero in nominum vel iuris quasi possessionem missus fuerit, quatenus per sententiam mitti debuit, idem ius ex iam dicti anni decur- sione missus consequatur, quod missionis tempore contumax habebat. Si autem infra annum ad rationem venerit, et reclamator in debito obtinuerit, ipsum debitum cum pena duorum denariorum per libram, facta fructuum computatione, ex omni mense a die missionis in possessionem vel quasi possessionem transacto, recipiat; excepto de eo tempore, quo per eum steterit quo minus agetur causa, ut illius temporis nec fructus lucretur, nec penam habeat. Si vero non obtinuerit, fructus, quos percepit cum re ipsa cuius possessionem ex sententia contumacie habuerit, per iudicis sententiam restituat. Ita tamen in predictis omnibus casibus sententia contumacie detur, ut si debiti, vel cuiuscumque rei reclamator petierit soldos XL, vel valens aut plus, etiam ex diversis causis, sacramentum calumpnie prestet; et hoc sacramentum prestitum esse in sententia contumacie scribatur; et amplius in ea causa, licet ille contra quem reclamatum fuerit ad iustitiam veniat; sacramentum calumpnie, contumacie sententia lata, vel non, facere non cogatur. Hec de contumacibus viginti annis maioribus constituta sunt. Equitatem potius quam stricti iuris rationem consequentes, ordi- namus, ut si quis rem vel pecuniam sibi dari abaliquo, et si non dederit, penam fuerit stipulatus, in eo quod duplum excedit, pena
[p. 660]
exigi non possit, et utrumque, scilicet rem et penam, etiamsi inter partes convenerit, habere non valeat.

3. III. Quibus annus ex sententia contumacie non noceat.

Minores autem viginti annis sui iuris, vel in potestate constituti, ex contumacia per annum dominium vel ius non ammittant, si non et post viginti annos per annum in contumacia perseveraverint, ut dictum est supra. Pena tamen suprascripta nichilominus a die missionis in possessionem, vel quasi, contra eos currat.

4. IV. Qualiter sententia contumacie contra pupillum…

De pupillo vero hoc observetur, ut sententia contumacie contra eum dari possit, si tutores omnes inquisiti fuerint, et qui presentes
[p. 661]
sint, scilicet in civitate pisana vel districtu, et alii qui secundum leges inquiri debent ut infra dicitur, licet eum non defenderint, et ut possessio rei, de qua controversia fuerit, per sententiam con- tumacie reclamatori tribuatur. Si autem de debito se reclamaverit, per sententiam contumacie detur ei possessio bonorum pupilli, sicut de maiori dictum est; et in utroque casu, et tam in maiore quam in minore actor possideat, et in possessorio iudicio semper potior existat, et nunquam amplius a contumaci possessorio iudicio inter- pelletur, nisi ubi de possessione sententia contumacie lata foret; quo casu, dicendo sententiam contumacie cassandam, possit contumax de possessione litigare: honere etiam probationis semper incumbente ei qui sententiam contumacie contra maiorem vel minorem habet. In eo vero qui pubes est, si curatorem habet, et eum non defen- derit, aut si non habet et eorum inquisitio precesserit que in pupillo fieri debet, et eum non defendunt, eadem omnia que supradicta sunt de pupillo observentur.

5. V. Quando minor XX annis contumax intelligatur.


[p. 662]
Contumax autem minor XX annis intelligitur si tutores vel curatores habet, et omnes qui presentes sunt, scilicet in civitate pisana vel districtu inquisiti fuerint; vel si non habet tutorem vel curatorem, quidam qui ad hoc magis ydonei videantur, ex his qui pro minore secundum leges inquiri debent, et ipse si intellectum habet citati peremptorio XX dierum per litteras misso, et
[p. 663]
facta post terminum peremptorii proclamatione consueta publice in convicinia, nullus eorum ad rationem faciendam venerit; dum tamen post factam proclamationem ante triduum, sententia contumacie contra minorem non feratur. Que autem de minore sui iuris supradicta sunt, eadem et in minore et potestate constituto serventur, dum tamen ipsi minores si intellectum habent et parenti in cuius est potestate. Si vero non habet intellectum, parenti tantum peremptorium mittere sufficiat. Ubi autem a minore, vel alio pro eo, usus vocatur, predicta omnia in eo casu in maiore statuta et confirmata, etiam in minore locum obtineant; nec obsit actori quorumdam tutorum vel curatorum, cum extra pisanum territorium essent, non facta requisitione, quominus, alio vel aliis presentibus et, ut dictum est, requisitis, sententiam contumacie contra minorem valeat obtinere. De foretaneo quolibet maiore vel minore, suo vel alterius nomine conveniendo, constituimus; ut si requisitus non inveniatur, cum non sit extra districtum sue civitatis, ad domum ipsius pe- remptorium detur, cum proclamatione in convicinia, et apud eccle- siam cuius est parrocchianus, tunc facienda: et hoc tantum valeat quantum si ipsi peremptorium datum fuisset. Dum tamen in requi- sitione foretanei nostri districtus post terminum peremptorii, etiam in maiore iterum proclamatio fiat, et post triduum transeat antequam suam contumaciam proferant; quod etiam in qualibet muliere, que requisita non invenitur observetur, sed ita ut in muliere cive, bina ipsius facta requisitione, non in prima, sed in secunda perempto- rium apud domum relinquatur, quod etiam in quolibet cive presente,
[p. 664]
de quo post trinam apparitoris requisitionem evidens quod latitet sit suspitio, observari statuimus. Et que de peremptorio statuta sunt, eadem in heremodiciis in minorum causis observentur. Que proclamatio super peremptorio in actis publicis scribatur. Statuimus etiam, ut in causa actoris foretanei, qui non sit de nostro districtu, tempus peremptorii et heremodicii arbitrio iudicum, secundum quod eis sine fraude conveniens visum fuerit, peremptorio et heremodicio per litteras misso, et requisitione pro heremodicio a iudice urbis facta, possit expressim abreviari; dum tamen tempus peremptorii et heremodicii sit ad minus trium dierum. Et ubi extra nostrum districtum, vel in aliqua insula nostri districtus, aliquis inquirendus existit, arbitrio iudicis terminus peremptorii, ubi opus fuerit, prolongetur. De quo termino ferie solempnes vel repentine non excipiantur, sed in eo computentur; et in eo casu, citatio facta per peremptorium etiam apud primos successores tantum illorum iudicantium, a quibus facta fuit, vires habeat, ut, scilicet, termino peremptorii decurso, possit a successoribus primis ex illa citatione sententia contumacie ferri, et valeat sicut si ab eis missum peremptorium fuisset. Et si civis vel foretaneus peremptorio
[p. 665]
citatus, ob id Pisas venerit, et se litem contestando coram iudice paratum dixerit, et actor a iudice monitus, litem contestari distulerit, omnes expensas, quas citatus propterea cum iudicis taxatione se fecisse suo sacramento monstraverit, iudicis officio extra ordinem cognoscentis, restituere compellatur. Adiungimus etiam, ut iudex Curie nove inquisitiones pro ablatis vel in- quietatis possessionibus, vel quasi, faciendas per litteras perem- ptorias faciat, certo termino, secundum eius arbitrium in eis, non minus tamen triduo, apponendo. Hoc constitutum est commune legis et usus.
[p. 666]
Si quis rei servande causa in possessionem rerum absentis a iudicibus vel previsoribus mitti desiderat, non antea in posses- sionem mittatur quam per apparitorem illius curie in convicinia in qua morari absens consuevit, proclamatio fiat, nuntiantem quis contra quem mitti in possessionem rei servande causa, et a qua curia postulat, et quod nisi infra dies octo aliquis eum legittime defendens coram iudicantibus comparuerit, iudicantes quod ad eo- rum officium pertinet inde facient, de predictis in actis publicis scripturam faciendo. Quibus octo diebus elapsis, instante eo qui mitti desiderat, tempus conveniens secundum loci distantiam in quo absens esse credatur a iudicantibus in actis publicis statuatur, in- tra quem absenti possit denuntiari, et ipse pro sui defensione venire, sive legittimum defensorem mittere valeat: quo subsecuto, si intra tempus statutum neuter suprascriptorum absens, vel alius pro eo, fe- cerit, ab ipsis iudicibus vel previsoribus iterum fiat eodem modo suprascripta proclamatio. Et si nullus eorum legittime defendens oc- currat, notitiam in actis publicis iudices seu previsores totius negotii processum notificantes de mictendo eum in possessionem rerum absentis, rei servande causa, secundum mensuram debiti, sacramento petentis coram iudicibus seu previsoribus declarari faciant statuendo in ipsa notitia tempus computandum a die facte missionis
[p. 667]
non minus sex mensium, non tamen plus anno. Post quod, rem in qua missio facta fuerit, publice bona fide vendere, et sibi de quan- titate in notitia comprehensa satisfacere valeat. Si vero res in qui- bus missio facta fuerit iusto pretio vendi non poterit, iudices seu previsores ipsas res, misso in possessione ipso instante, pro su- prascripta quantitate, si res iusto pretio estimate tamen valeant, alioquin pro ea quantitate quam valeant, possint et debeant iure dominii adiudicare. Statuimus etiam, ut quod per primos iu- dices vel previsores completum non fuerit, per eorum suc- cessores sortiatur effectum. Si vero ante vendictionem vel adiudica- tionem is contra quem missio facta fuerit, sive eius heres, vel alius pro eo occurrerit, ipsam possessionem, restitutis espensis et prestita satisdactione legittima, valeat recuperare. Salvis his que continentur in capitulo quod incipit: " In omnibus societatibus con- stituimus ", posito sub titulo:·" De societate inter extraneos facta ". Constitutione perpetua credimus ordinandum etc., ut in Con- stituto usus, posito in tictulo " De modo cognoscendi ", per omnia continentur. Hoc constitutum est commune legis et usus.
[p. 668]
Si quis de aliquo debito sortis et non pene, vel de aliqua re, quarum iudicium lite cepta non pendeat coram consulibus maio- ribus vel aliquo eorum, aut coram Potestate vel eiusdem Potestatis vel consulum aut rectorum iudice reclamationem fecerit, reus circa quem reclamatum fuerit per publicum nuntium civitatis, statim sine fraude, per preceptum sub sacramento factum, aut etiam viribus civitatis venire cogatur; et si veniens illud debitum confi- teatur vel rem petitam se debere restituere, vel sacramento quod non per calumpniam petat a reclamatore facto, quod non debeat, vel quia debitum fuisse neget, aut solutum fuisse dicat, de suo facto precise, de alieno vero ex credulitate iurare nolit, aut si ex pu- blico instrumento petatur, cum instrumentum solutionis non habeat solutum fuisse vel compensationis iure: in hoc et superiore casu, aut aliqua exceptione, se tutum que iudicanti proposita ydonea videatur, precise, vel ex credulitate, secundum distintionem predictam non iuret, infra dies octo, vel brevius tempus, si hoc iudicanti ex iusta causa videbitur, vel alium terminum arbitrio consulis sive Potestatis vel suprascripti iudicis, non ultra mensem tamen consti- tuendum, reus per consulem vel Potestatem, sive per suprascriptum iudicem, per preceptum sub sacramento de quo factum teneatur, vel de novo si actor petierit cum id non prestiterit faciendum, vel si opus fuerit, etiam viribus civitatis, predictum debitum cogatur solvere et rem ipsam restituere. Si vero dictus reus citatus per publicum nun- tium infra biduum, quando ille qui citatur est in civitate pisana, et sine termino, vel ut statim veniat, citatus fuerit: si vero extra civitatem vel in civitate, cum appositione certi termini fuerit citatus, termino transhacto, coram dicto iudicante rationem facturus non venerit, ut actor ad modum contumacie sententie mittatur in
[p. 669]
possessionem bonorum eius, si actor voluerit, pro quantitate petita, vel ipsius rei petite, vel extimatione rei petite, si res ipsa petita non compareat; recepto prius sacramento ab actore, quod non per ca- lumpniam petat, sed quia de his que petit se rationem habere pu- tat. Hac constitutione firmamus, quod si reus infra annum veniens rationem facturus, possessionem recuperare voluerit, non aliter audiatur nisi prius convenientia advocatorum salaria pro iudi- cantis arbitrio et duos denarios per libram extimationis dicte rei, seu quantitatis petite, actori solvat: ita tamen, quod dicta quantitas summam soldorum LX non excedat; nec minus pre- stetur, soldorum V, si quantitas petita vel extimatio rei petite fuerit soldorum XX vel plurium; et tunc possessio restituatur eidem. Quod si reus citatus ad terminum sibi a iudice per se vel nuntium aut litteras adsignatum coram iudicibus venerit, actor vero non compa- ruerit, teneatur actor omnes expensas quas in veniendo reus fecit, arbitrio iudicis et taxatione ab eo facta ipsi restituere. Addimus
[p. 670]
etiam huic constitutioni, ut suprascriptus iudex in domo sua, ·vel prope domum, curiam retinere non debeat, cum de civitate vel di- strictu potestas vel rector fuerit, sed in aliquo certo loco ei a po- testate vel consulibus omnibus vel maiori parte eorum ordinato; ut habere habeat duos nuntios certos de communibus nuntiis adsi- gnatos pro citationibus, et aliis que ipsi iudici pro eius officio erunt necessaria faciendis. Si vero occasione sui officii aliqua causa vel questio coram eo mota fuerit, et ipsam ex compromisso officii tem- pore recepto etiam post depositum officium finierit, diricturam et quicquid inde habuit, publico camerario Pisane civitatis cum effectu restituere teneatur.
[p. 671]
Quoniam iuris ratio precipit et communis utilitas suadet, ne circa rem rusticam occupati ad forum venire tempore messium compellatur, statuimus ut nullus iudex alicuius curie civitatis Pisane, a medio mense iunio usque ad kalendas augusti, aliquem foretaneum nostri districtus, vel pro eodem foretaneo aliquem ad iudicium venire compellat, nisi tantum ad litem contestandam ubi actionis dies foret exiturus.

6. VI. Quibus casibus dilatio tassedii denegetur.

Dilatio tassedii occasione, vetusto huius urbis iure salubriter constituta, sicut in constituto usus per omnia continetur, postulan- tibus tribuatur, nisi commodati, vel depositi ex sua persona, aut furti, vel vi bonorum raptorum, vel condictione furtiva, vel de vio- lenta possessione seu iniuste invasa, vel si alias ex maleficio ex
[p. 672]
sua persona quis conveniatur, vel cum debiti voce propria con- fessi, aut quod publico instrumento quod non sit inventarium continetur solutio postuletur, ne dum quis tassedium pretendat, maleficiorum potius sibi querat impunitatem. Sed et si tassedii vel peregrinationis causa dilationis postulantis persona esse suspecta videatur, quod malitiose abesse velit, vel quod non de facili sit reversurus sine ydonea fideiussione, et quod ad certum tempus sit reversurus promittens prout iudicanti visum fuerit prestiterit, placi- tum per se vel per alium incipere cogatur. Postremo si qua alia rationabilis causa in animis iudicantium inheserit, quod iam dicunt, non prestanda videatur dilatio, tunc tassedium vel iter ut dictum est, pretendentibus non prosit hec excusatio. Que dilatio si semel prestita fuerit amplius in eadem causa non tribuatur.

7. VII. De questionibus et causis in iudicio legum inceptis…

Si aliqua questio incepta per litis contestationem coram iudi- cibus fuerit, ut ad usum non vadat, et ecconverso, statuimus. Post litis autem contestationem, si questio usus inciderit, ut de ea post- quam inciderit, antequam inde tractetur coram iudicibus vocatus fuerit usus, a iudicibus eiusdem curie per usum, sicut a provisoribus cognoscatur, et in sententia diffinitiva principalis negotii expressim a iudice dicto, quod per usum illam questionem finiant, secundum usum ab eisdem finiatur. Post tractatum vero super incidenti que- stione usus coram iudicibus habitum, sive usus vocetur, sive non, iudices, si non infra tres dies quibus curia teneatur, usus coram iudice in curia publica vel in scriptura publica interveniente extra curiam vocatus fuerit, ac si usus vocatus non esset, nichilominus in causa procedant. Cuius rei veritas an tractata sit nec ne, iudicum sacramento quo iudicare tenentur credatur. Si tamen iudex se id in memoria
[p. 673]
non habere dixerit, et si aliqua partium quod tractata sit probare in- continenti voluerit, audiatur, nisi in actis publicis aliter inve- niatur.

8. VIII. Quando aliqua partium iudicantis persona …

Si quando altercatio emerserit, in qua advocatus vel pro consilio seu pro advocatione aliqua accepto vel convento consiliator, vel de causa cum consilio de principali negotio dato instructor aut suffra- gator, vel lite cepta procurator alicuius fuerit, vel sacramento fidelitatis alicui partium vel societatis seu consortii tenetur, de eodem negotio iudex vel cognitor esse possit, vel non, decernimus ut, nisi partes sponte consenserint, iudex vel cognitor aut etiam consiliator socio- rum esse non possit. Sed consentire partes videantur, si per se, vel per iudicis renuntiationem, incontinenti ex quo inde curia coram utraque parte meminerit faciendam, aliquod suprascriptorum scientes, lite coram illo tractari cepta, infra tres dies quibus curia teneatur ob id a iudicio eum non removerint; et si ob id remotus fuerit, de illa causa exinde se intromittere non teneatur. Si coram iu- dice, qui usque ad certam solummodo quantitatem cognoscere po- test, actor ex causa maioris quantitatis vel rei petitione divisa, partem aliquam petierit, non possit postea coram eodem, vel coram eius socio, seu qui est cum eo in eodem officio vel simili, ex ea- dem causa aliquam aliam petitionem facere, licet inter debitorem
[p. 674]
creditoremque etc., ut in Constituto usus per omnia continetur, po- sito sub titulo De pignoribus.

9. IX. De opponendo creditoribus …

Creditoribus, vel in iure eorum succedentibus, pignora seu ypo- tecas persequentibus earum possessoribus ex novo iure utilis hec non sit exceptio, si non principales et mandatores seu fideiussores et sponsores conveniantur, sed in arbitrio sit creditoris quem velit prius convenire. Ordinamus ut si aliquis fideiusserit pro aliquo etc., ut in Constituto usus continetur, posito sub tictulo De fideiussoribus. Supervacuam exceptionem de reo principali primo conveniendo tol- lentes, statuimus ut de cetero in potestate sit creditoris, quem prius an principalem, vel fideiussorem alium, vel intercessorem velit con- venire, nisi sit fideiussor seu sponsor pro tutela vel cura acceptus, tunc etiam tutore vel curatore presente primo convento,
[p. 675]
fideiussor seu sponsor postea conveniatur. Duo vel plures si fideiusso- res aliqui de aliqua re fuerint, nisi nominatim in solidum se obligaverint, pro equali parte tantum teneantur: nisi de partibus aliquid expresse dixerint. Quod si de partibus expresse convenerint, secundum quod convenerint teneantur: si autem unusquisque in solidum fideiusserit, unusquisque in solidum teneatur; sed ius quod habet adversus principalem debitorem in totum, vel contra alium vel alios intercessores tantum pro parte contingente pro nu- mero personarum ei a quo solide petiit prestare, creditor teneatur. Quod si facere non vult, de parte solummodo; et si in solidum ac- ceptus sit fideiussor, exigatur, cessione tamen nichilominus con- tra principalem debitorem illi qui exigit iuris sibi pro ea parte competentis a creditore facienda.

10. X. Quo casu filius familias contra patrem agere possit.

Liceat filio maiori viginti annis contra patrem de dote mortue matris, et rebus maternis, et materni generis, et de aliis rebus pro- priis et suis acquisitis agere; et si pater ad iudicium venerit, lis contestetur etc. suo marte, ut inter extraneos sacramento calumpnie prestito decurrat. Si tamen pater sacramentum calumpnie in totum vel pro parte recuset, non ideo pro confesso habeatur, sed in quan- tum recusat sacramentum de tota veritate dicenda, quam de illo scit
[p. 676]
negotio aut credit, omnibus iuribus curie et consulis iustitie facere et sub eodem iudice alteri parti respondere cogatur. Quod si ante litis contestationem confiteri voluerit, nisi predicto sacramento de tota veritate dicenda prestito, ex eius confessione notitia non de- tur, sed nichilominus instante filio sententia contumacie feratur. Si vero pater ad iudicium non venerit, peremptorio decurso, sententia contumacie contra eum sicut contra quemlibet extraneum de- tur, dum tamen annus in contumacie sententia, et sex men- ses in diffinitiva non currant patre vivente. Mortuo vero patre, tempora diffinitive vel contumacie sententie contra heredes absentes nisi a tempore scite mortis parentis et sententie late non currant, et usumfructum lege concessum pater habeat, quamdiu, paternam erga filium exibet affectionem. Et ubi etiam ad iudicium pater non venerit, ad petitionem filii predictum sacramentum de veritate di- cenda, ut suprascriptum est, facere compellatur; et in predictis, secun- dum quod sub sacramento dixerit, contra ipsum et eius heredes cre- datur, permissa tamen heredibus in contrarium probandi facultate. Hec ita se habeant si filius iuraverit se nullum colludium vel fraudem cum patre vel alio pro eo commisisse; sed in his casibus filius ut quilibet extraneus testes per publicamentum et contra patrem dare possit: sine sacramento autem patris confessio, filio in potestate existenti vel eman- cipato, in iure vel extra ius facta coheredibus ex patre descendenti- bus obesse non valeat; que omnia sub hoc titulo comprehensa in omnibus liberis utriusque sexus etiam in potestate constitutis obtineant.

11. XI. De sacramento calumpnie.

Sacramentum calumpnie in omni causa XL sol. vel valens
[p. 677]
continente prestetur, si petatur, ita ut voluntate partium remitti et differri possit. In minori autem causa ab invito non exi- gatur, salvis que superius contra contumaces, et que inter patrem et filium, et que in capitulo " Si quis de aliquo debito etc. contine- tur " de sacramento calumpnie dicta sunt. In causis tamen archiepi- scopatus, sindicus qui ab archiepiscopo generalem tam in agendo quam in respondendo causarum archiepiscopatus habeat administra- tionem, qui sit clericus bone oppinionis, et huic officio conveniens, arbitrio et auctoritate iudicum ordinatus, sacramentum calumpnie prestet. Sed in causis L librarum vel supra coram archiepiscopo al- tera parte postulante sacramentum fiat calumpnie, et in eisdem causis coram archiepiscopo sub sacramento sindicus et archiepiscopus in verbo veritatis interrogati respondeant. Si vero archiepiscopus vice- dominum vel vicecomitem habuerit, licet sindicum habeat, tamen in causis maiorem L. librarum quantitatem continentibus, vicedominus seu vicecomes, si adversarius petierit, sacramentum calumpnie faciat, dummodo iuret prius adversarius cum sacramento calumpnie, quod ideo ab ipso sacramentum calumpnie petit, quia ipsum melius scire vel dicturum veritatem existimet. In causis autem universitatis vel collegii a sindico vel yconomo, qui ex ipsis sit bone oppinionis, ne- gotiorum universitatis, vel collegii, pro maiori parte notitiam habens, arbitrio et auctoritate iudicum curie legis, sive foretaneorum inter foretaneos constitutus, sacramentum calumpnie prestetur. Si tamen supra summam librarum L sint, et altera pars ante sacramentum a sindico factum hoc petierit a prelato illius collegii vel universitatis
[p. 678]
vel ab alio, de quo alio de universitate vel collegio adversario magis placuerit; sacramentum calumpnie prestetur; adversario inde prius sacramentum calumpnie prestante, et insuper iurante quod ideo ab ipso sacramentum calumpnie exigit, quod ipsum melius scire vel dicturum veritatem putet. Que dicta sunt in causis uni- versitatis vel collegii L librarum, vel que sunt infra vel supra eam summam, eadem in causis pisane maioris ecclesie librarum C vel plus minusve continentibus obtineant. Ita tamen, ut in causis maioris canonice pisane ecclesie librarum XV, vel plebis archiepiscopalis, et in aliis causis universitatis vel collegii, prelati collegii vel univer- sitatis adversario postulante, si non sunt absentes, in verbo veri- tatis respondeant. Ubi vero civitas agit vel convenitur, equitatis ratione similia suadente, in causis L librarum vel infra, sindicus sacramentum calumpnie prestet. In aliis vero potestas vel consul qui presens fuerit, quem adversa pars elegerit, dum tamen prius ut in collegio dictum est iuret. Si vero consul vel potestas in bona causa de qua advocati communis consulerint, sacramentum calumpnie re- cusaverit facere, totum dampnum quod propterea civitati evenerit de suo proprio restaurare cogatur, nisi iuraverit quod predictum iura- mentum facere salva conscientia non possit. Iuramentum tamen de veritate dicenda, quam scit vel credit, adversario postulante facere teneatur. Que autem dicta sunt de universitate, scilicet ut unus eorum pro faciendo sacramentum calumpnie possit elegi etc., ut supra dicta sunt, hec eadem in uno tutorum, sive curatorum vel fideicommis- sariorum in nostro comitatu existente, quem adversa pars elegerit, prestito prius sacramento ut supra, et si per alium tutorem sive curatorem vel fideicommissarium lis agatur, observentur: nisi iudi- cibus, et hic et in omnibus superioribus, magis calumpnie vel odii causa dictum sacramentum peti, quam ut melius scire vel dicere veritatem putet videatur. Si vero tutor vel curator seu fideicommis- sarius qui electus fuerit sacramentum calumpnie prestare noluerit, invitus per consulum officium totis viribus compellatur; si tamen non poterit cogi, nullum ideo dampnum causa patiatur. Quod si adversarius iam predictum sacramentum, quod cum sacramento ca- lumpnie prestare debet, facere noluerit, et sindici seu yconomi sa- cramentum magis elegerit, a sindico vel yconomo et tutore vel
[p. 679]
curatore seu fideicommissario, qui in lite est, sacramentum calum- pnie prestetur. Calumpniosam in causis responsionem amputantes, constituimus ut nullus in causis cum sacramento calumpnie, vel sub legalitate de facto proprio interrogatus, respondeat Dubito; sed sit responsio eius: Sic est, vel Non est; vel Credo, vel Non credo: et si forte sub sacramento petierit tempus ad deliberandum, ei
[p. 680]
secundum quod iudici congruum videbitur tribuatur: et verbum illud Dubito in facto propries in causis extirpetur. De facto autem alieno, cum in eo sit tollerabilis error; liceat alicui respondere Dubito. Ordinamus ut iudices post litem contestatam, interrogationes, con- fessiones e negotiationes, que sibi scribende videbuntur, in publicis actis redigant vel redigit faciant. Constituimus ot in omnibus responsionibus ab hinc in an- tea a litigatoribus in lite faciendis, litigantes ab advocatis et suffra- gatoribus suis ad invicem per iudicis officium, altera partium id petente, separati; ita ut sue parti, sine iudicis vel alterius partis audientia, loqui non possint, absque patronorum vel suffragatorum suorum consilio tunc dando respondeant. Studeant autem iudicantes circa interrogationes et responsiones cum benignitate et cautela pro- cedere; et si aliquem in respondendo errasse crediderint, erroris eius quam diu tunc de illa causa tractatur correctionem ab eo factam recipiant. Non tamen erroris correctio vel revocatio scribatur in actis, nisi iudici videatur correctionem vel revocationem esse reci- piendam. Si ab eo qui exceptione vel datione actionum vel rationum de aliquo nomine vel iure, seu re mobili vel inmobili, que a dante vel cedente non possidebatur tempore dactionis·vel cessionis sibi, vel cui successit, facta contra aliquem agit, ut eum qui dedit vel cessit heredemve eius iuramentum de veritate sue scientie vel cre- dulitatis iurare faciat reus petierit, actor ad voluntatem iudicis vel arbitri id facere teneatur, si in civitate Pisana vel eius districtu est. Si vero est absens, siquidem fuerit civis vel de districtu, sub iudice vel consule, qui pro Pisanis fuerit ubi degit, dum tamen in Kallari
[p. 681]
coram castellano castri vel eius iudice, si vero iudex vel consul pro Pisanis ubi degit non fuerit, tunc sub iudice illius loci. Quando is qui cessit vel dedit est foretaneus non nostri districtus, et causa vel extimatio rei de qua agitur excedat summam XXX librarum; sub iudice coram quo lis vertitur; alioquin sub iudice illius loci ubi degit. Dum tamen iuret prius reus, quod ideo predictum sacramen- tum petit, quia eum qui cessit vel eius heredem melius scire vel dicturum esse veritatem putet; et quod sub eo sacramento dixerit, ac si ab ipso actore confessum esset perinde habeatur. Quod si predi- ctum iuramentum factum non fuerit, reus ita ab ea petitione absol- vatur, sicut actore sacramentum de calumpnia absolveretur, ut a tali sententia non liceat appellare. Et quando is qui cessit vel dedit vel heres eius predictum sacramentum inquisitus facere recusat, ad restituendum quod propter dactionem vel cessionem datum fuerit, et ad id totum quod insuper ex conventione contra eum vel eius he- redem agi potest, teneatur: et si per plures personas successive cessio facta fuerit, is cedentium quem reus eligit predictum sacramentum facere debeat. In predictis autem excipimus, quod si interrogationi- bus a reo per scripturam exibitis, et ab eo sub iuramento firmatis, videatur iudici vel arbitro ad causam non proficere, ut sacramentum ab eo qui cessit vel eius herede fieri debeat, vel si alias magis ca- lumpnie causa dictum sacramentum peti, quam quod melius scire vel dicere veritatem debeat, is cuius sacramentum petitur iudici vel arbitro videatur illud fieri facere, actor a iudice non cogatur. De predictis autem excipimus eos et eorum successores, qui cessionis seu dactionis actionum vel rationum a Florentinis habuerunt, ut non ostante hac constitutione, ius suum consequantur, requisito prius re- ctore illius civitatis per litteras Pisane civitatis, ut civem vel fore- taneum sui districtus predictum sacramentum prestare faciat: quod si factum non fuerit, iurantibus ipsis coram iudicibus qui operam bona fide dederint in quantum potuerint, ut predictum sacramen-
[p. 682]
tum prestaretur, nec per eos stetit quominus fieret, ius suum con- sequi possint.

12. XII. Si reus vel actor post litem ceptam abesse ceperit.

Heremodicii edicti vice statim post litis contestationem, pars utraque viva voce per heremodicium a iudicibus et arbitris compro- missariis requiratur, et in actis inquisitio ipsa scribatur, qua re- quisitione per oblivionem obmissa, vel si de ea nichil in actis con- tinetur, ab his iudicibus a quibus fieri debuit, et ea non facta, a successoribus eorumdem iudicum heremodicio X dierum pre- senti; vel eo absente, per scripturam ad domum, in qua morabatur cum abesse cepit misso, vocetur reus maior, sive minor intellectum habens, et tutores vel curatores ipsius, qui presentes, vel is eorum qui presens est; vel si non habet tutorem vel curatorem, aut cum eos ha- bet et omnes absentes sunt; sive a minore, cum auctoritate tutoris vel curatoris, lis sit cepta vel tractata, sive a tutore vel curatore eius, pro eo quidam qui ad hoc magis ydonei videantur, ex his qui pro minore debent inquiri, vel qui pro maiore vel minore causam in- cepit et deseruit, actore instante. Quo heremodicio decurso, si de causa non liqueat, vel alius contumax puniatur, si contumax perseveraverit, cum per reum stet, quominus actor de sua intentione possit eum in- terrogando probare. Dum tamen prius in minori consueta procla- matio post decimum diem in convicinio fiat, et tres dies post factam
[p. 683]
proclamationem ante sententiam transeant: si autem liqueat, diffinitiva sententia promatur. Si vero actor maior seu tutor vel cura- tor, decurso heremodicio, non venerit, reo instante, si de causa liqueat, sententiam ferat. Quod si non liqueat post decimam diem ab inquisitione heremodicii numerandam, die proxima notitiam quando per actorem stet, faciat, reo instante, a die vero notitie post annum ut in contumacie supra dicitur computandum, actor maior omni cadat actione, etiamsi interrupto dumtaxat anno denuo litem deseruit. Infra quem si venerit actor maior seu tutor vel curator, non prius audiatur quam si expensas, quas propter reclama-
[p. 684]
tionem reus fecit, arbitrio iudicum ei actor prestiterit, vera quanti- tate earum sacramento rei cum iudicis taxatione sine fraude ma- nifestanda; et iudices in actis publicis denotari faciant qualiter vel qua de causa per actorem stetisse credunt vel cognoscunt. Hec autem ita obtineant, nisi aliquis pro actore vel reo causam usque ad finem, satisdatione prestita, exequatur. Heremodicium actorum vel reo, ut supra dicitur, missum, et requisitio heremodicii vice a iudicibus facta, ut apud illos iudices, a quibus missum vel requisitio facta fuerit, usque ad sententiam suam retineat efficaciam ordinamus: nec prosit inquisito semel vel plures ad iudicium postea venisse; nisi per se vel per alium usque ad sententiam litem fuerit executus; nimirum quandocumque iudex eum contumaciter vel malitiose abesse puta- verit, possit velut contumacem ipsum, ut dictum est, punire vel contracto heremodicio sententiam ferre. Hoc etiam addicimus, ut si iudex non malo more inquisitum abesse existimet, nichilominus, si causa ei liquida sit, possit ex hac constitutione contracto heremodicio diffiniendo pronuntiare. Dum tamen ut beneficium appellationis absenti non auferat, quod non per contumaciam absit, in sententie prola- tione apponat. Quia vero in heremodiciis usque ad hec tempora dies continui computari consueverunt, et ex hoc sepius captio continge- bat, ideo ut de cetero repentine ferie omnes et sollempnes, que ultra
[p. 685]
biduum continuum extenduntur, in eis non computentur, statui- mus. Decernimus etiam, ut aliquis iudex de denario non integro expressim iudicare non teneatur.

13. XIII. De indutiis pro advocatis non prestandis.

Lite cepta pro advocatis absentibus, adversa parte instante, ultra dies tres indutie non dentur, nisi advocatus pro facto pisani Communis abfuerit, et tunc indutie octo dierum dentur, si infra illud tempus speratur reddire. Sed nec semper trium dierum indu- tias iudex necesse habeat prestare. Universorum commodum private utilitati preferentes, ordinamus ut de cetero in nova causa nullus iudex legis vel usus vel appellationun aut foretaneorum vel Curie nove vel assessor consulum vel potestatis audeat patrocinium in aliqua quinque predictarum curiarum civitatis, quamdiu in officio fuerit, prestare; nec etiam arbiter publicus, preter quam in causa propria, vel in ea quam cum alio habet communem et uxoris, li- berorum et parentum suorum, nurus et pronurus et fratris con- sanguinei et liberorum eius, et fratris uterini et liberorum eius, et sororis et ipsius etiam viri et liberorum sororis, soceri et socrus etiam et generi et fratris uxoris, et eius cuius est tutor vel curator, agendo et respondendo in aliis curiis; in sua vero tantum se in causa propria, vel in ea quam cum alio communem habet defen- dendo. Illicita et inhonesta sacramenta et contra commodum reipu- blice extirpare cupientes, constituimus, ut si aliquis advocatus vel iurisperitus de cetero iuraverit vel voverit officium publicum iudi- candi non recipere, libras XX denariorum, nomine pene, nostro Communi dare teneatur, nec alia pena afficiatur: et si semel
[p. 686]
suprascripta pena prestita fuerit, ulterius propterea ab eo non exigatur. Si vero ad publicum officium iudicandi vocatus, sine iusta. et ra- tionabili causa recipere recusaverit, libras X Communi persol- vat. Hac constitutione firmamus, ut quilibet advocatus civitatis Pisane, sacramento consilium dare bona fide iudicibus teneatur, si ab eo fuerit petitum.

14. XIIII. De calumpniosa dilatione sublata.

Si dilatio postuletur, quam constitutio nova, etsi per calumpniam petatur, concedit, non tribuatur.

15. XV. De testibus.

Ad testimonium dicendum non admittantur descendentes neque adscendentes nec contra se, idemque de viro ut uxore; nec cogatur socer nec socrus contra generum et nurum, et ecconverso. Ex latere vero, frater contra fratrem non cogatur. Item, nec frater contra so- rorem, nec soror contra sororem nec contra fratrem. Sorores et fra- tres in suprascriptis intelligantur sive germani vel uterini sint. Sed si socer vel socrus pro genero vel pro nuru, vel ecconverso, aut frater vel soror pro fratre vel sorore iuraverit, in eadem causa con- tra eos veritatem dicere cogatur, etiam de alia questione, si adversa
[p. 687]
pars eum pro teste petierit. Nec admittantur nec cogantur advocati in his causis in quibus patrocinium prestant, nisi in his factis super quibus, cum fiebant, nominati testes vocati fuerint, et nisi pars adver- sa, ante quam contra se advocatus incipiat advocare, vel postea illo die dixerit quod velit eum testem habere. Quo casu, de his que occasione advocationis vel consilii novit, dicere non cogatur. Huius tamen constitutionis occasione non liceat alicui advocatum suum in ea causa in testimonium producere, nec etiam super eo negotio super quo vocatus testis fuisset. Si tamen contra partem suam aliquo predictorum casuum advocatus in testem productus fuerit, quod tunc pro sua parte dixerit, ratione advocationis repelli non possit. Sed nec ad testimonium dicendum apud aliquos iudices vel arbitros recipiatur falsator de moneta vel de carta, sive de auro aut argento, videlicet qui faciat, aut qui fecit, aut qui per alium facere faciat aut facere fecit, aut qui monetam falsam sive aurum aut argen- tum falsum malo animo comparaverit vel vendiderit vel pignoraverit, aut in cambio dederit. Similiter observetur de eo, qui falsum testimo- nium sub iuramento vel sub legalitate dixisse, vel falsam senten- tiam vel iniustam fraudulenter et studiose dixisse convictus fuerit. Sed nec predictorum falsatorum, aut aliorum qui propter predicta maleficia a testimonio repelluntur, sacramento in eorum causis cre- datur, ubi lege dicitur, quod, inopia probationum emergente, causa iureiurando deciditur. Item, nec hii recipiuntur, qui lege prorsus prohibentur: nec recipiantur excomunicati, qui ab Ecclesia vel a canone pro factis propriis, et non pro factis Communis nostre civitatis excomunicati fuerint, donec permanserint in excomunica- tione. Hoc constitutum est comune legis et usus. Testium dicta, etiam ante litem contestatam per publicamentum, recipi possint, dummodo alia pars, si presens est, requiratur; qua requisita, licet non venerit vel inventa non fuerit, publicentur: dum tamen, ubi inventa non fuerit vel .ubi absens est, ad domum in qua habitat vel habitabat quando abesse cepit, proclamatio fiat, qualiter talis contra talem, expressis nominibus, testes producere vel dare per publicamentum velit. Et si ab aliquo pro eo contratitulus datus fuerit, recipiatur: que proclamatio super titulo in·actis pu- blicis scribatur, et etiam in qua hora sive parrocchia domus illa sita sit: quo casu testes ad reddendum testimonium iudex ut ce- teros testes, per se, vel per consulem iustitie, sine fraude venire cogat, et eos recipere et examinare teneatur, nisi altera pars pre- sens existens, contra quam testes ante litem contestatam dari po- stulantur, inde litem incipere parata fuerit, et nisi sit tale factum super quo testes producere volentem, petitionem illi negotio aptam facere non posse iudicibus videatur, et nisi curie per interdictum potestatis vel consulum aut rectorum non tenerentur. Si vero presens non fuerit, sive presens et incipere parata non fuerit, iu- rante prius testes producere volente, quod super eo toto unde testes producere velit, putat se habere rationem, testes per publi- camentum recipiantur. Hec autem ab eo iudice tantum fieri posse
[p. 688]
et debere statuimus, ad cuius forum id pertinet, cuius gratia testium examinatio fieri postulatur. Ceterum, si ab alio iudice testium exa- minatio vel publicatio fiat, inutilis erit, nisi cum id fieret, alterius curie negotium esse iudicibus, cum testes reciperent, non videretur. Tunc enim licet a non suo iudice factum fuerit, valeat tamen ra- tione incertitudinis, et de capitulis, de quibus testes post litis con- testationem vel ante vocantur, titulus fiat: qui si recipiendus sit vel non, infra dies quinque a die porrectionis eius, a iudicibus parti que titulum dederit, vel ad eius domum, per se vel per nuntium eorum, dicatur: et quando recipiendus fuerit in actis, pro recepto scribatur; et adverse parti, si presens fuerit, vel ea absente, ad eius domum infra V dies ex quo receptus fuerit, mittatur: et si contratitulum fecerit, alteri parti minime ostendatur: et nomina testium cuiuscumque litigatorum, alteri parti non manifestentur; et secundum quod in titulo et contratitulo continetur, de his, que ad causam pertinent et expedire videntur, testium examinatio a iudice vel notario ad id sufficiente, cum iudici videbitur expe- dire, partibus tamen consentientibus, scriptura publica de earum
[p. 690]
consensu interveniente; et eorum que de predictis dixerint, in actis scriptura fiat. Studeant etiam iudex et notarius, in examinando, te- stes, ut incontinenti postquam testis aliquid dixerit, sive contrati- tulus fuerit factus, sive non, interrogent testes de causa scientie; et sicut dixerint, ita in actis scribant. Hoc constitutum est comune legis et usus. Licet multis temporibus in nostra civitate sit obtentum, ut post publicationem testium unius partis liceret alteri etiam su- per eisdem facere testium productionem; tamen, quia nonnumquam falso componendo, litiumque protractioni materiam prestare solebat; placet ut, predicta consuetudine, cessante de his que ad titulum post litem ceptam datum, ex quo testes publicati sunt, pertinent, sive excipiendo sive contra ea qualitercumque se defendendo, nulli
[p. 691]
deinceps liceat testes producere post iam dictam adversarii testium publicationem, preter quam in causa appellationis, et in casu infe- riori; nec tamen in appellationis Curia post publicationem ibi factam, ut dictum est in prima Curia. Sed ex quo alicuius litiga- torum tictulus receptus alteri parti datus fuerit, is cui tictulus por- rectus erit, si visum sibi fuerit expedire, titulum faciat, suosque testes ante adversarii testium edictionem producat, sciturus quod si hoc facere tardaverit, hoc etiam ei detrimentum erit quod totum tempus, quod elapsum fuerit a decem diebus transhactis post tituli adversarii receptionem in dilatione, quam pro suis testibus a lege vel a iudice habebit, computabitur. Iudex autem ante termi- num dilactionis alicui pro testibus competentis, alterius partis testes, nisi ad eius petitionem non publicet, et si ea petente publicaverit, nichilominus altera pars usque ad terminum sue dilationis testes pro- ducere valeat. Finita vero dilatione alicui pro testibus competente, ab eo testes producti etiam ad petitionem alterius partis, possint et debeant publicari, etiam per tabellionem precepto iudicis, ut etiam uno saltem pro quavis partium publicato, alii ab eadem parte, lite cepta, vel ante producti, debeant pro publicatis haberi. Et ne occasione producendorum testium, quod plerumque factum cognovi- mus, lites in inmensum protrahantur, hac constitutione saluberima decernimus, ut a die in actis scribenda, qua titulus receptus fuerit, et a triduo transhacto, quod pro contratitulo faciendo prefigimus, post numerum mensium testibus producendis a legibus prefinitum, nullus testis ex eo titulo recipiatur, nisi cum ab altera parte testes producti non sunt publicati, aut sunt adhuc ab ea testes producendi; tunc enim post dilationis sibi competentis terminum, unaqueque pars
[p. 692]
etiam testes super novo titulo producere possit; sed nichilominus, parte petente, ipsius testes quando voluerit publicentur. Quibus pu- blicatis nullus testis ab altera parte recipiatur post tempus dilationis sue finitum, et licet post unius tituli dactionem alium titulum vel alios, quandocumque aliqua partium dederit, non ideo tamen alia vel maiore, quam prius haberet, utatur dilatione. Huius autem constituti occasione, ut quidam minus recte dicebant, credi non debet, quod pro- ducturus testes semper habeat integram, que a lege conceditur, dila- tionem; sed iudex secundum qualitatem personarum et locorum, in quibus testes esse dicuntur distantiam vel vicinitatem, et secundum quod cause viderit expedire, possit et debeat dilationis tempus artare; et postquam artaverit, non tamen ultra legittimum tempus valeat artatum prorogare. Illud autem sciendum est, quod etiam post publicationem testium, ad reprobandas personas testium, vel ad probandum eos falsitatem dixisse, non tamen de principali negotio, nec de eo unde principaliter producti sunt testes, sed de circum- stantiis facti, aut de alio quod testes in sua dixerint attestatione, liceat alterutri partium contra testes alterius partis testes pro- ducere. Suggerente rationis equitate, constituimus ut de temporibus que a lege vel iudicante pro testibus producendis litigantibus in- dulgentur, modis omnibus in testibus recipiendis in civitate Pisana et eius districtu, etiam coram arbitris compromissariis excipia- tur tempus quo civitas iudicibus caret; et quando per interdictum potestatis vel rectoris, seu consulum curie non tenentur; et quando iudices post eorum officii sacramentum prestitum a principio eorum officii sedere distulerint; et quando in mense septembris et
[p. 693]
in causis rusticorum, scilicet a medio iunio usque ad kalendas au- gusti, non tenentur. Hoc constitutum est comune legis et usus. Ut lites breviores fiant, et calumpniosa litigantium dilatio coherceatur, decernimus ut si actor vel reus testibus uti voluerit, et requisitus a iudicante an testes producere velit, et se velle producere dixerit; statim, ex quo hoc dixerit, iudex eum admoneat, uti infra dies quinque titulum faciat, et testes per scripturam nominet, de eo quod opportuerit ipsum actorem vel reum probare, comminando ei de sententia ferenda si hec non fecerit, diemque admonitionis in actis publicis scribi faciat: et si illis quinque diebus et aliis quin- que preteritis, titulus datus et testes ab eo non fuerint nomi- nati, deinceps super ea causa in illa curia aliquem testem produ-
[p. 694]
cere non possit. Si vero infra predictos X dies titulum dederit, testiumque nominationem scriptam, quam unam productionem esse dicimus, fecerit, possit iterum secundam et tertiam testium produ- ctionem vel nominationem per scripturam facere; sed tantum in- fra XXX dies ex quo titulus receptus fuerit, et non postea: et in qualibet productione scribatur in quo loco testes nominati sint, se- cundum nominantis credulitatem. Et si cum tempore nominationis aliquis testis presens esset, infra tempus dilationis pro presentibus competentis se absentaverit, nichilominus dilationem pro absentibus concessam vel concedendam habeat qui eum nominavit, nisi fraudu- lenter eum producere distulisset. In causa autem appellationis infra X dierum terminum, ut supra dicitur, computandum, unam tan- tum liceat facere testium productionem, nec recipiatur aliquis a iudice in testimonium, nisi qui, ut dictum est, fuerit per scripturam nominatus. Sed et quamvis neutra partium dicat se velle testes producere, et iudici videatur quod plus non debeant partes se ad invicem interrogare, quod ex eo intelligere poterit, quod semel aut pluries inde ab eo partes requisite amplius non interrogaverint; quam requisitionem faciat quandocumque sibi expedire videbitur, tunc partes admoneat si sibi conveniens videbitur, ut si in ea causa testes producere voluerint, infra dies V titulum et testium nomina scripta tribuant, cominando eis de sententia danda, si ita non fecerint, et, ut statutum est, dies admonitionis in actis publicis scribatur. Et si admonitione facta infra X dies, titu-
[p. 695]
titulus et nomina scripta ab aliqua partium data non fuerint, postea in illa curia nullus testis pro ea parte super eadem causa recipiatur. Si vero post tituli porrectionem et testium nominationem iudicibus, vi- deatur quod actor vel reus, in petendis testibus a consule vel a se ipso prestandis, malitiose versetur, bis vel ter, per intervalla convenientia, a iudice vel eius nuntio commoneatur, quod eum ulterius non sit expe- ctaturus; et postea si malitiose versetur, ulterius iudex propter ipsos sententiam non moretur. Sed non nisi semel dilationes propter testes legibus prestite, tam actori quam reo concedantur, nisi ino- pinatum quid emergat, vel nisi tales questiones vel allegationes de testibus alibi degentibus, quam tunc crederetur ab eo qui testes vocaverat vel alie ydonee postea opponantur, quas tunc is qui di- lationibus usus est in mente non habebat, et hoc per suum sacra- mentum iudici manifestum faciat; si non ex aliquibus coniecturis, vel ipsius cause qualitate iudicanti videatur, et hoc reum vel acto- rem iuste ignorare potuisse, tunc enim et absque sacramento possit iterum dare dilationem. In appellationibus vero testibus etiam super eisdem capitulis et aliis etiam dilationibus uti possit, dummodo se- cundum iam dictam observationem in testibus fiat. Hoc constitutum est comune legis et usus. In negotiis et causis in quibus de matrimonio inter aliquos qui non vivunt, sive de filiatione vel parentela vel vita vel morte ali- cuius, vel naufragiis, questio fuerit, publicam adeo famam valere
[p. 696]
ad probationem ac si per testes qui interfuissent esset probatum, con- stituimus. Addimus etiam, in feodis et rebus feodorum, publicam fa- mam, non ex novo, sed a triginta annis sursum ortam, per testes ydoneos probatam, ac si per testes qui interfuissent esset probatum, ad probationem sufficere.

16. XVI. De executione rei iudicate.


[p. 697]
Si aliqua sententia diffnitiva vel laudamentum aut conventum seu notitia que fit ex confessione rei, vel preceptum ab assessore seu civitatis rectore cum assessoris consilio vel ab aliquo curiarum
[p. 698]
iudice, de re aliqua contra aliquem data vel datum aut factum fuerit; si apud eum vel alium pro eo res ipsa mobilis vel semo- vens, vel si est inmobilis, et eius possessio invenitur, per con- sulem iustitie victori, et in ipsius potestatem statim tribuatur. Si vero apud condempnatum vel alium pro eo non inveniatur, vel si de quantitate pecunie fuerit facta condempnatio, vel preceptum, in po- testate victoris sit ut condempnato, nisi infra terminum in sententia vel laudamento seu convento vel precepto comprehensum, vel si terminus ibi non est, si infra XXX dies non solverit, vel non restituerit sub sacramento quo teneatur a se iam facto, aut si cer- tum non est consuli ipsum sacramento teneri, tunc, ut sacramentum faciat cogendo a consule vel rectore iustitie precipiatur ut rem vel quantitatem in sententia vel laudamento aut convento seu notitia vel precepto comprehensam, vel rei estimationem, que in con- dempnatione continetur; sive ubi res estimata non est, illam esti- mationem, quam post condempnationem victor sub sacramento cum taxatione iudicum, vel ipsi iudices bona fide fecerint, si pre- dictam rem vel estimationem sive quantitatem in bonis habet, vel in fraudem illius qui victor est alienavit, vel si infra dies XXX habere sine fraude potuerit, infra eumdem terminum XXX dierum victori solvat vel restituat. Si vero victor ut taliter precipiatur no- luerit, vel post preceptum infra XXX dies condempnatus non solverit vel non restituerit, pro voluntate victoris per res mobiles vel inmobiles vel iura et actiones, sententia vel laudamentum aut conventum sive notitia ex rei confessione facta vel preceptum, in- ducto victore in possessionem, vel si malit ex solo iudicis officio verbis aut ex decreto eius qui sententiam tulit, scriptura in
[p. 699]
actis exinde facienda possessore constituto, denuntiatione postea reo facta, vel ad domum eius publice missa, executioni mandetur: quod etiam in executione sententie contumacie observari statui- mus. Et post sex menses a tempore missionis idem observetur et consequatur, quod reclamator ex anni decursione et missione in possessionem per sententiam contumacie consequitur, sive post mis- sionem possederit, sive non; nisi sua sponte possessionem expressim dimiserit, non ostante etiam ei possessione primo apprehensa; si in possessionem aliorum bonorum condempnati ante acquisitionem domi- nii, que fit per sex mensium decursionem quotiescumque, vel postea semel tantum per consulem mitti voluerit. Dum tamen inconti- nenti, postquam in possessionem alterius rei missus fuerit, alteri parti, si presens sit, vel si absit, ad eius domum significetur; et quam prius acceperat possessionem, incontinenti restituat, et eam dere- linquat, et satisdet ut supra dicitur. Si vero hec facta non
[p. 700]
fuerint, nullius momenti sit posterior missio in possessionem. Mutatione autem possessionis interveniente, non computetur tempus quo prius possedit, sed ex integro a tempore apprehensionis aliorum bonorum sex menses currere incipiant, nec aliquid ultra sortem, occasione temporis quo prius possedit iure sententie, habeat. Et in utroque casu, si quos fructus percepit ante acquisitionem dominii, restituat vel in sortem sibi compenset, et eatenus minus rei in cuius possessionem missus est dominium consequatur; et pro XX solidis in possessionem bonorum que valeant solidos XXV, victor mittatur, et sic supra XX solidis et infra observetur; eodemque iure utatur is qui in iure victo- ris quocumque modo successit. Sed si is contra quem sententia lata, vel laudamentum aut conventum datum,·vel preceptum factum est, rem pignori captam infra sex menses liberare voluerit, penam duorum denariorum per libram ex omni mense a die missionis in possessionem currentes, computatis in ea tamen fructibus exinde per- ceptis, prestare cogatur. Si vero in plus quam supra diximus missus fuerit etiam quo ad possessionis, ne dum dominii acquisitionem ipso iure non valeat. Liceat autem ei qui possessionem rei mobilis consecutus fuerit, testato illam rem bona fide et sine fraude
[p. 701]
vendere, inquisitione tamen facta, non minus XXX dierum spatio ab inquisitione decurso; et si vendictione infra sex menses facta plus inde habuerit, superfluum condempnato vel sibi succedenti refundat. Si vero minus, pro eo quod deest, in possessionem aliorum bono- rum condempnati mitti valeat. Hoc constitutum est comune legis et usus. Confessio extra placitum, et cetera, ut in Constituto usus per omnia continetur, posito sub titulo "De confessionibus extra placitum". Ordinamus ut si aliquis pecuniam, vel rem aliquam coram iudicante petierit per perentorium, et reus coram iudicante, se eam ei debere confessus fuerit, ut iudex vel previsor precipiat reo ut, infra octo dies, id quod reus confessus est petitori solvat: et si petitor octa- va, die transhacta ad iudicantem reversus fuerit, asserens sibi a reo non fore satisfactum, iudex vel previsor notitiam faciat, qualiter coram se fuerit ab actore petitum, et a reo confessum, et minime tempore statuto satisfactum; et ut reus vel eo ante defuncto heres eius actori vel eius heredi, quod in confessione deductum est solvat, pronuntiet; et consul vel consules eam notitiam perinde executioni mandet vel mandent, ac si sententia diffinitiva contra eum lata fuisset. Si alicuius sententie a principe vel legato Ytalie, vel ab aliquo eorum delegato, aut a quolibet rei ordinario iudice laico, pro cive nostro contra foretaneum non nostri districtus late, a civi- tatis rectore executio postulabitur, requisito litteris publicis domino vel rectore loci cuius iurisdictioni reus subest, ut ipsam in bonis condempnati executioni mandare debeat, nisi iustam causam vel ra- tionem pretenderit vel allegaverit, quare ipsam exequi non debeat, quatenus iusta et rite lata erit in rebus condempnati, si de eis in civitate vel districtu invenerit, ad postulationem victoris vel eius here- dis, nisi iusta causa vel senatus consilio remaneret, ipsam executioni mandare teneatur. Equitatis ratione a nobis ordinatur, ut si quando a iudicante possessio, sive tenere postulatur, si aliqua dubitatio in animo iudi- cantis oriatur, ne si actor possessor efficiatur, reus si de iure con- tendere possit, dampno sive dispendio opprimatur, ut possessio, nisi ille cui tenere vel possessio danda est excompromissorem ydo- neum ad voluntatem iudicis pro suprascriptis dederit vel dare
[p. 702]
paratus fuerit iudicantis arbitrio, reo postulante interim apud aliquem constituatur, donec utriusque causa sine dilatione cognoscatur et dif- finiatur: quod si ratio per dies octo quibus ius reddatur a tempore sequestrationis a reo peti differatur, vel postea per eum steterit, quo minus causa inter eos cognoscatur, possessio sive tenere actori pe- tenti, sine aliquo temporis intervallo, secundum preceptum iudicis a consule tribuatur. Si quis ex sententia, diffinitiva vel contumacie, aut ex lauda- mento vel convento, sive alia causa, in possessionem alicuius rei missus fuerit, in quam eum non esse mittendum, vel quia ad eum, contra quem missio facta fuerit non pertineret, aut alia ratione, iudex qui executionem vel missionem fieri precepit, de plano et sine magna disceptatione cognoscat. Et si ipsi conveniens visum fuerit, ipso eodem iudice hoc precipiente, de illa possessione per consulem iustitie extrahatur; non obstante tali precepto iu- dicis vel extrahactione, si is qui missus fuerit de tali missione, sive de re ipsa vel possessione iure ordinario agere voluerit.

17. XVII. De appellationibus.


[p. 704]
Statuimus ut si appellator, in causa que XL solidos vel valens aut plus contineat appellatione uti voluerit, infra decem dies, pi- gnora XII denariorum per libram litis extimationis valentia, arbitrio cognoscentis de appellatione, vel eo non residente, arbitrio consulis vel rectoris, a die appellationis numerandos, ipsis vel alicui eorum prestet appellator, nisi inopia eius sacramento a iudice infra predictum terminum cognita, preterquam si iudici sacramentum non esse recipiendum videatur, excusetur; vel nisi in causa civitatis, pro civitate, vel opere Sancte Marie maioris pisane ecclesie, vel opere Sancti Iohannis Battiste, vel pontonarii pontis veteris aut novi, vel pontis Orbaule, pro ipsis pontibus appellatum fuerit. Si autem causa XL solidos vel valens non contineat, appellari non possit, nisi cum iudex aliquem pro parte condempnat, et pro parte absolvit; tunc enim si de re maiori aliqua partium appellaverit, liceat alteri parti etiam de re minore appellare, et de appellatione procedere, nisi alia pars in totum appellationi renuntiaverit, predicta dirictura summam vel estimationem XXV librarum minime excedente, cuius-
[p. 705]
cumque summe vel estimationis sit appellationis causa, pro qua di- rictura exigi debeat. Si autem de facili lis estimari non potest, secun- dum quod cognitor appellationis vel consul seu rector, cum cognitor appellationis non resideat, aut ipse cognitor pignorum quantitatem prefinierit infra iam dictos dies, appellator pignora eis vel alicui eorum prebeat, et appellator appellationis placitum incipere, vel causam appellationis misso heremodicio apud iudicantes prosequi infra XXV dies a sententia lata connumerandos teneatur, nisi per cognitorem vel cognitores steterit. Quod si in fine temporis cogno- scentis vel cognoscentium de appellatione fuerit appellatum, si XXV dies non supersunt, infra X dies ex quo cognitor resederit, pignora iam dicte quantitatis prebeat appellator, et placitum incipere, vel causam appellationis, misso heremodicio, prosequi infra alios X dies teneatur. Quod si secundum quod dictum est appellator non observaverit, perimde sententia firma teneatur, tam- quam si appellatum non esset. Si tamen appellator pignora dederit, sed non tam valentia quanti est cause pro qua appellavit dirictura, in tantum possit procedere, in quantum pignora dedit et non in plus: pignoribus vero maioris valentie datis, etiam si expressa sit quantitas pro qua data fuerint, non possit ideo in plus quam sit revera estimatio cause vel summa, dirictura ulla ratione extendi. Ubi vero sententia, de cuius etiam iniustitia agitur, nulla dicitur vel diffinitur, etiam si data sint pignora, nichil pro dirictura pos- sit exigi. Si vero sententia principaliter nulla dicatur, pignore arbitrio iudicantis denariorun XII per libram, ab eo qui nullam
[p. 706]
dicit, dato tempore missionis heremodicii, predicta dirictura, dum- modo non excedat libras X ab eo, si succubuerit, in totum; si vero obtinuerit, pro medietate tollatur. Ille vero, contra quem sententia data fuerit solvat aliam medietatem, pro qua etiam ab initio pi- gnus ab eo exigatur; alioquin, iudices eum non intelligant, nisi sit ea persona a qua propter paupertatem, vel aliam caussam su- perius comprehensam, pignus tolli non debeat. Sed si contentio fuerit, utrum appellator iam dicta appellationis sollempnia comple- verit vel non, sacramento appellatoris hec questio dirimatur, nisi in actis publicis aliter inveniatur. Sed si finito iudicum offitio, coram quibus appellator omnia predicta adimpleverit, LX diebus steterit, quod apud eorum successores primos vel ulteriores cau- sam heremodicium mittendo executus non fuerit, postea de appella- tione procedere non possit; et sicut si appellatum non esset, maneat firma sententia. Et iudices appellationum in hoc casu et ubicumque de appellatione procedi non potest, ut sententia firmetur, precipiant, si hoc ab eis victor vel eius successor, vel aliqua legittima persona pro aliquo eorum petierit, et appellator in hoc casu lite appellatio- nis per scripturam vel verbis ab utraque parte cepta, tertiam diricture partem solvere cogatur. Quod si appellator victus fuerit appellationum cognitorum sententia vel laudamento vel convento, honoraria advocatorum adverse partis pro tota causa principali, scili- cet et appellationis, scilicet VI denariorum per unamquamque libram:
[p. 707]
ita quod summam X librarum non excedat, cuiusque summe vel estimationis sit causa: si vero causa fuerit minus librarum XX, decem solidos ad minus, infra VIII dies, per consulem iustitie, sine placito, iudice appellationum hoc precipiente, dare cogatur, si hoc adversa pars petierit. Sed unam diricturam publico, idem de viginti unum, si vincat seu vincatur, dare teneatur ei qui sententiam iustam vel iniustam pronuntiaverit vel inde laudamentum dede- rit. Illi vero contra quem appellatum est, si sit presens, vel ad domum eius si est absens, appellatore instante, appellationum cognitor heremodicium dirigat. Quod si infra X dies post he- remodicii inquisitionem, ad causam appellationis examinandam non venerit, his diebus transhactis, presentis allegationes audiat, et tam- quam eo presente causam cognoscat et finiat. Idemque in appellatore, si cessaverit, observetur. Cognitor vero appellationis, causam sine fraude incipere et examinare curet, et infra octo dies post causam inceptam, vel post heremodicii terminum, causam si ei liquet, et quominus li- queat, fraudem non committat, finire cogatur; nisi indutiis a constituto vel a lege datis, que scilicet a lege date, constitutis legum non reprobentur, remanserit. Quibus transactis, sine fraude
[p. 708]
maturius quam poterit, si tempora suffragaverint, diffiniat. Hoc con- stitutum est comune legis et usus. Liceat iudicibus de appellationibus sententiarum suorum ante- cessorum, et eorum qui loco suorum antecessorum cognoverint, cognoscere, si cognitores appellationum de eis cognoscere non pos- sint. Item, cum nec aliquis de iudicibus de causa possit cognoscere, appellationum cognitores de ea cognoscant et iudicent, nisi et eorum quilibet de ea cognoscere prohibeatur; tunc enim potestas vel consul ipsam causam uni vel tribus iurisperitis conmittat, sub sacramento diffiniendam; qui iudices illam et non maiorem dirictu- ram tollant, quam iudex curie tolleret. Si iudices appellationum de aliqua appellationis causa que legis sit, de qua etiam iudices curie legis cognoscere prohibeantur, iudices esse iure non possint, Consul vel Potestas eam causam, cum convenientibus expensis appellatoris, uni aut tribus iurisperitis sine fraude committat; ita tamen quod
[p. 709]
illam diricturam appellator de appellatione cognoscenti tribuat, quam appellationum cognitori dare tenebatur. Statuimus ut si cognito- res appellationum appellationis causam ante se vel suos successores inceptam non finierint, nichil pro dirictura publica ab appella- tore accipiant. Sed pignora ab appellatore, pro appellationis causa data, si de appellatione procedere noluerit, salvo quod infra de dirictura danda dicitur, appellatori reddat vel reddi faciat, dum tamen prius in actis notitiam faciant de renuntiatione appellationis. Si vero de appellatione procedere voluerit, apud pignorum camera- rium, pro dirictura appellationis cause, detineantur vel dentur. Et si appellator antequam sententia legi incipiat, vel dum sententia legitur, priusquam ad verbum "Unde nos", vel "Unde ego" perveniatur, liti renuntiaverit, vel cum adversario se concordaverit compromit- tendo, vel quocumque alio modo; tantum quartam partem diricture publice dare cogatur: de honorariis autem advocatorum alterius partis nichil, quando liti renuntiat, dare teneatur. Hoc videlicet intel- lecto; ut ante missum heremodicium, sive etiam post missum, si causa cepta per scripturam, scilicet in actis publicis, ab utraque parte insertam, seu verbis tantum ab utraque coram iudice propo- sitis non sit, si de appellatione procedere noluerit, nichil pro di- rictura curie appellationis dare teneatur. Addimus etiam, ut ante finem litis ex compromisso faciendam, nec predicte quarte diricture
[p. 710]
exactio fiat, neque ante solutionem suprascripte diricture pignorum possit peti restitutio. Hoc constitutum est comune legis et usus. A sententia arbitrorum a partibus sumptorum, ut per rationem diffiniant, appellationem coram ipsis vel uno eorum, eodem die quo sententia fertur, factam, tanquam a publicorum iudicum sententia valere decernimus. Quo transhacto, infra X dies a die late senten- tie numerandos, coram cognitore appellationis in scriptis, in curia vel extra curiam, scriptura publica interveniente, appellari posse statuimus. A sententia eorum qui ab electoribus officialium etc., ut in Constituto usus per omnia continetur, posito sub titulo " De appellationibus".

18. XVIII. De diricturis publicis.


[p. 711]
XVIII. De diricturis publicis. Litigator qui in causa obtinuerit, diricturam publicam solvere non cogatur. Is autem qui perdiderit, nisi sit sindicus Communis, vel operarius Sancte Marie pisane maioris ecclesie, vel operarius Sancti Iohannis Battiste, vel pontonarius pontis Veteris et Novi, vel pontis Orbaule, in causis quas pro eorum offitio gerunt, vel pauper, qui sacramento suo precise et duorum eius convicinorum ex cre- dulitate iurantium monstraverit se pauperem esse, et se pignus mobile non habere, et se habere sine fraude non posse, nisi iudici vel iudicibus videatur quod pignus habere possit, et tunc sine pignore non audiatur. Vicinos intelligimus eos, qui super pre- dictis ydonei iudicibus videantur de eo quod perdiderit, sive per laudamentum vel conventum post litem contestatam a iudice factum, sive per sententiam de XX unum, ubi facilis est estimatio. In possessionibus vero et aliis que de facili estimari non possunt iudicis arbitrio, estimatione bona fide facta, iam dicta dirictura
[p. 712]
exigatur: si denarius est integer, et non plus tollatur, et quoad diricturam pertinet, quominus de XX unum tollat non obsit iudi- canti, si ab eius fuerit appellatum sententia; predicta dirictura sum- mam XXV librarum minime excedente, cuiuscumque summe vel esti- mationis sit causa, pro qua dirictura a iudicante exigi debeat. Si vero ante quam sententia vel laudamentum aut conventum legi incipiat, vel dum legitur, priusquam ad verbum " Unde nos " vel " ego " perve- niatur, actor vel reus liti renuntiaverit; de eo in quo renuntiat, quartam partem diricture publice, et non plus, solvat. Sed si partes inter se concordaverint, vel extra curiam compromiserint, et ex com- promisso liti finis impositus erit, quartam partem diricture eiusdem cause, partes communiter et equaliter persolvant. Ideoque decerni- mus, ut nisi soluta quarta parte predicta, propter compromissum a partibus factum, vel propter finem officii iudicum pignora non re- stituantur; sed finito iudicum officio, successoribus eorum pignora dentur, vel pro eis a cammerario teneantur; et eo salvo, quod de divisione denariorum, ubi non tollatur nisi quinquagesima pars ab utroque pro rata partium persolvenda; et salvo eo quod supra de appellatione dicitur. Sed nec de sententiis solutionis minorum, vel aliorum sub cura degentium, aliquid pro publico tollatur. Idem observetur et de eo qui a pluribus interpellatus solvere, paratus est; sed cui magis solvendum sit dubitat. Quoniam ecclesia sancti
[p. 713]
Xisti ad ius pertinet nostre urbis, et per hedificationem et dotatio- nem eiusdem, ut credimus, eadem civitas ius patronatus obtinet in eadem; idcirco dignum est, ut dicta ecclesia speciali privilegio a ci- vitate nostra debeat honorari. Quare statuimus ut dicta ecclesia in aliqua curia civitatis, vel a iudicibus, seu aliquibus qui habeant officium iudicandi, diricturam vel pignus pro dirictura dare vel sol- vere minime cogatur.
[p. 714]
Statuimus ut si aliquis civis a pluribus civibus interpellatus fuerit, et solvere paratus, cui magis solvendum sit dubitet, iudicum legis, secundum quod causa erit per leges vel per usum, sit cognitio. Si vero foretaneus interpellatus fuerit vel interpellaverit, iudicis fore- taneorum sit cognitio. Cum quis a pluribus interpellatus, cui ratio dictaverit solvere se dicit esse paratum, inter ipsos interpellantes, cause conflictus et disceptio esse potius intelligantur, ut sacramentum calumpnie atque confessionis inter se invicem debeant exigere, et cetera que ad cognitionem et executionem cause pertinent, ac si inter eos tan- tum controversia esset procedant. Si vero per eorum confessiones vel alias probationes lis finem inter eos non possit accipere; tunc, secun- dum quod interpellatus, sub sacramento de veritate dicenda pre- stito, dixerit vel crediderit, in totum vel in partem iudex finem per sententiam cause imponat. Aliter autem vel in alio casu in- terpellati, confessio alicui interpellantium non possit preiudicare, quod sacramentum interpellatus ad petitionem alicuius de interpel- lantibus, vel iudice deferente, subire cogatur. Quod si ad voluntatem iudicis non fecerit, utrique interpellantium in solidum petite quan- titatis, vel si species est, uni in rem ipsam, et alteri in rei
[p. 715]
estimationem propter contumaciam non iurandi per diffinitivam sen- tentiam condempnetur. Constituimus, ut si aliquis contra aliquam sententiam contuma- cie petierit, quatuor denarios per libram vel pignus sufficiens iudican- tibus pro publica dirictura tribuat; et non tantum pro debito, ut supra dicitur, sed etiam pro dirictura eius pena infrascripta in pos- sessionem contra contumacem mittatur. Predicta vero dirictura sum- mam solidorum C. minime excedente, cuiuscumque summe vel esti- mationis sit causa vel reclamatio; nec aliter iudicantes contumacie sententiam dare teneantur, nisi in causa Communis pro Communi, vel pauperis qui se probaverit pauperem, ut supradictum est in capite " Litigator " vel opere sancte Marie, vel opere sancti Iohannis Bat- tiste, vel pontonarii pontis Veteris et Novi, et pontis de Orbaula, ut superius continetur. Et si contumax postea infra annum, a die dati teneris numerandum, ad iudicium venerit, non aliter audiatur, nisi prius reclamatori quantum pro dirictura publica prestiterit, resarciat cum pena de duobus tres. Et si contumax infra annum debitum et non publicam diricturam cum prefata pena obtulerit, prius in eo quod datum est pro suprascripta dirictura et eius pena accepto feratur; reliquum in debitum in contumacie sententia com- prehensum eiusque pena computetur. Que omnia de diricturis sta- tuta sunt, sint communia in causa legis et usus.

19. XVIIII. De divisionibus.

Si de divisione reclamatio facta fuerit, altera pars ut infra X dies pro divisione vel licitatione facienda veniat, ab arbitro per litteras, rem dividendam vel licitandam continentes, inquiratur; que si non venerit, aut veniens, se velle dividere dixerit; sorte divisio fiat, cum commode divisio fieri potest; nisi aliqua partium
[p. 716]
dividere et partes commode ponere voluerit, electionem accipiendi quam partem velit suo adversario concedendo: de quo si dissentio fuerit, arbiter, si commode vel non divisio fit, interloquendo discer- nat, ut si integra predia in portione posita fuerint, illa portio, si conveniens est, magis commoda videatur; et ubi aperte commode non dividitur, alia parte postulante, arbiter in divisione procedat. Et in eo casu, quo aperte commoda fit divisio, non plus cen- tesima pro dirictura prestetur, et ab utroque pro rata partium per- solvatur. De personalibus autem prestationibus et fructibus in omni casu, et ubi de controversia proprietatis arbiter pronuntiat, de eo, quod adversus se obtinebunt, de XX unum dirictura prestetur. Si vero commode dividi non potest, parte postulante, secundum legem ad licitationem perveniant, et ei qui in licitatione obtinue- rit, res adiudicetur, illo in statutam pecuniam condempnando. Quod si altera pars licitari noluerit, vel ad licitandum non venerit, esti- matione rei ab arbitris facta diligenter, et partibus vel aliqua earum absente, ad eius domum nuntiata, aliorum decem dierum ter- minus prefiniatur: quo decurso, si non venerit, aut si venerit et licitationem non fecerit, parti que licitationem fieri postulat, aliquo addito, res vel pecunia, prout elegerit, adiudicetur, eo invicem in sta- tutam estimationem quando rem elegit, et in additamentum con- dempnando. Si vero pecuniam elegerit, alteri parti res et addi- tamentum adiudicentur; et ei qui licitationem fieri postulabat, in predictam estimationem condempnetur. In divisionibus vero, in quibus ex una parte est minor XX annis, in eum modum fiat eiusdem
[p. 717]
minoris vel partis eius requisitio, secundum quem minorem intel- ligi debere contumacem supradicitur: qua requisitione facta, divi- sio et adiudicatio et condempnatio fiat, sicut inter maiores fieret: dum tamen contra minorem non habentem tutorem vel curatorem, divisio vel licitatio non fiat; ut autem fieri possit ad petitionem al- terius partis, tutor vel curator minori detur. Sed et ubi commode potest divisio fieri, si partibus factis et nuntiatis (quam annuntiatio- nem in omni casu ante adiudicationem faciendam esse dicimus), aliquis ex consortibus pro capienda parte, quam velit, licitare voluerit, lici- tatio fiat et procedat ut supra scriptum est: altera vero parte licitari nolente, ei qui licitare vult illa pars quam petierit, aliquo alteri parti addito adiudicetur; nuntiatione autem partium facta ante X dies; alterutra parte absente vel invita, adiudicatio vel condempnatio non fiat. Si vero pars inquisita venerit, et se cum adversario non debere dividere vel licitari pro aliqua parte ea ratione qua divisio postula- tur dixerit, si curiam legis vel usus de hoc vocaverit, sacramento prestito, quod non per calumpniam hoc dicit, sed quia ita credit, et quod fraudulenter causam non protrahet, tunc arbitri super eo quiescat officium, et ad legis vel usus curiam, prout causa erit, ne- gotium dirigatur. Si tamen reclamator partem possidet, pro qua vult dividere vel licitari, et ubi pro aliqua parte eum dividere vel licitari posse pars adversa non negat, vel predictum sacramentum non prestat, licet tantam partem, quantam reclamator dicit ei non competere dixerit, vel nullam ubi possidet reclamator, et quando ut supra dicitur non iurat, vel iuramento prestito sine iusto impe- dimento per mensem causam differt incipere, apud arbitrum nego- tium cognoscatur, et per diffinitivam sententiam quarta pars re- clamatori competat, et pro qua parte dividere vel licitari valeat ab arbitris declaretur, secundum quam sententiam, si non fuerit
[p. 718]
appellatione suspensa, vel si appellatione interposita fuerit confirmata, divisio vel licitatio fiat. Si autem fuerit infirmata in totum vel pro parte, secundum postremam sententiam, nichilominus apud eosdem arbitros divisio vel licitatio fieri valeat vel non valeat. Si duo vel plures consortes fuerint alicuius rei vel aliquarum re- rum, hoc modo divisio fiat. Si equaliter et commode divisio fieri potest, vel si una pars melior est alia, facta adictione de re eadem, vel de alia, si habent communem, vel adictione nummorum, se- cundum quod ille qui divisionem facit sine fraude conveniens esse viderit, fato divisionem faciat; nisi, infra tempus denuntiationis in- frascripte, aliquis ex consortibus voluerit incantare. Si vero commo- de unaqueque pars esse non potest, divisor faciat tot partes commode de ipsa re quot facere potest; vel ponat totam rem in una parte, si ·non potest facere duas partes; et faciat aliam partem vel alias, secundum quod consortes fuerint, in restauratione denariorum, vel alterius rei, sine fraude si habent communem: et nuntient consor- tibus in hoc et in predicto casu, qualiter sit facta divisio; et si ali- quis ex consortibus voluerit incantare, incantent infra X dies postquam ei denuntiatum fuerit. Si autem per quemcumque incantatio
[p. 719]
remanserit, alii incantare volentes, prius partes quas voluerint reci- piant aliquo addito. Si vero nullus incantare voluerit, fato, ut supra diximus, huius denuntiate divisionis pars habeatur. Et in omni su- pradicta divisione, ille qui denarios debebit dare a XX diebus in antea, postquam partem acceperit, si eos tenuerit det tres denarios per libram, pro pena, in unoquoque mense, quantumcumque eos tenuerit. Et alius qui denarios habere debet, teneat et possideat rem totam loco pignoris, donec in denariis, et non in alia re contra ipsius vo- luntatem, totum ei debitum solvatur, si voluerit. Alioquin possit facere mandari sententiam executioni vel super ipsa re, vel su- per aliis rebus illius qui denarios debet, aut faciendo ei fieri pre- ceptum de solvendo, sicut per omnia in titulo " De executione rei iudicate ", supra dictum est. Idem et in emptore quolibet obser- vetur, scilicet ut rei empte pretium, non nisi in denariis contra venditoris voluntatem, solvendi habeat facultatem. Comodam divisionem fieri posse dicimus, si in civitate domus vel turris vel terra vacua iuxta Arnum ex utraque parte fluminis, vel in Burgo sancti Michaelis ab Arno usque ad cantonem de Rivolta ex
[p. 720]
utraque parte tantum est ampla, quod ei qui minorem partem in ipsa habet veniant sex pedes. In aliis vero locis, ubicumque sint septem pedes, et extra civitatem, ubicumque sint domus murate septem pedes. De muro vel pariete medio inter duas domos diver- sarum personarum communi, ut de eo licitatio ab his qui unam ipsarum domorum, et ab aliis qui aliam habeant, ad similitudinem vestibuli fieri non possit constituimus. Predium rusticum commune cum aliquo, qui per triennium absens fuerit, habens, quod commode sine incantatione dividi potest, liceat ei reclamationem contra ipsum absentem de divisione facere; et tunc facta ad domum absentis inquisitione, sive pro absente aliqua persona ad dividendum veniat, sive non, tamquam omnibus presentibus, qui rem communem habent, fiat et valeat fato facta divisio. Si unius petii terre in civitate positi plures consortes fuerint, in quo unus vel plures, predictum numerum pedum habeat vel
[p. 721]
habeant, non possit is qui dictum numerum habet compelli licitare; sed inter alios consortes, quibus singulis predictus numerus non competit, integra portio predictum numerum continens vel maiorem, communiter remanebit. Sed et si plures in una portione que inte- gra sit, pro diviso sibi adsignanda esse voluerint, alius vel alii, cui vel inter quos integra portio communiter remanet, eos ad lici- tationem cogere non valeant; sed divisio fieri possit, cum, ut dictum est, duo vel plures partes de eodem petio integra fieri valent, lici- tatio tamen quam pro capienda primum parte fieri posse diximus, in predictis non prohibeatur. Equitatis ratione suadente, hac constitutione firmamus, ut ad postulationem unius vel plurium creditorum, qui rem unam vel plures habeant quocumque modo obligatas; arbiter ex suo officio extra ordinem de re ipsa obligata vel pluribus, tantum ei qui iura potiora habet, de rebus quas possidet vel detinet pro suo debito tam capitalis quam proficui, nisi debitum alii vel aliis creditoribus offerret, assignet quantum arbitrio bonorum hominum ubi res sita est in illa hora esistentium sub sacramento cognoverint ad solu- tionem totius debiti suprascripti sufficere, pro quo assignatio po- stulatur communi estimatione valere: addito insuper quantum ca- pit quarta pars sortis de suprascripta re vel suprascriptis rebus. Reliquum autem quod remanet alii vel aliis creditoribus, pro eorum debito sortis et proficui tantum iure videlicet ei qui iura inter ipsos potiora habet servato, per sententiam arbitrorum in scriptis datam habere permittatur, nisi forte, qui iura potiora habet, infra dies octo a die requisitionis sibi inde ab arbitro facte magis elegerit, ut de re una vel pluribus obligatis alii vel aliis creditoribus usque in quantitatem debiti sortis et proficui, tantum assignatio ab arbitro fiat; reliquum vero retinere et habere pro suo debito volens, tunc enim, ut hoc scilicet usque in quantitatem totius sui debiti faciat arbiter, nisi in hoc casu debitum sibi in totum offeratur, constitui- mus; nullo preiudicio generando ei qui iura potiora habet vel eius successori, si acciderit id quod pro suo debito de pignore vel
[p. 722]
ypotheca remanserit, de iure sine culpa sua aliquo casu evinici, quomi- nus reliquum quod remanserit vel fuit adsignatum alii vel aliis creditoribus, in nullo tali adsignatione vel facto obstante suo iure ypothece nulla prescriptione nisi XXX annorum obstante, prosequi possit. Si vero alicuius debitoris creditores alias non habentes res obligatas, in possessionem rerum eius iudiciali auctoritate, an- tequam aliquis eorum dominium nactus sit, missi fuerint, ut inter eos pro rata debiti cuiusque rerum debitoris equa fiat distri- butio, nisi debitum alicuius sit privilegiatum, constituimus. Tunc enim privilegium habenti usque in quantitatem sortis et proficui tantum, prius satisfieri debere hac constitutione firmamus. Que omnia locum habere statuimus cum res debitoris alie non inve- niuntur, ex quibus alii creditori uni vel pluribus convenienter sa- tisfieri possit.
[p. 723]
Quoniam constitutio pro concordia consortum provisa, que inanis honestatis colore res inmobiles in civitate positas extraneis consortibus et feminis quibuslibet remissa etiam quarta portione iusti pretii consortibus, ex quorum patrimonio res fuit, distrahendi necessitatem imponebat, adversariam pretendebat figuram, et pro concordia potius discordias excitabat; ideo ipsa provide a nobis cassata, ne in futurum ammodo vel adhuc pendentibus aut etiam preteritis negotiis ullas vires obtineat, statuimus: ut his que eius auctoritate vel pretestu facta vel statuta sunt, vel a iudicibus diffinita, quasi contra leges, pro infectis et nullis ex hac constitu- tione habitis, liceat ei qui ex eius tenore lesus est vel iniuriam pas- sus, et eius heredi vel successori, refuso vel coram iudicibus oblato pretio secundum illius formam recepto, res inmobiles, quibus con- stitutionis illius obtentu privatus est, et earum possessionem, non obstantibus que contra eam statuta sunt, auctoritate videlicet curie
[p. 724]
usus vel legis huius constitutionis iure, a quolibet possessore re- cuperare. Ne malignandi occasio consortibus extraneis additis
[p. 725]
civibus relinquatur, statuimus, ut si quis cuiusque sexus domum vel terram in civitate positam, quam cum alio vel aliis sive sint sive non sint propinquitate coniuncti communem habet, ad venden- dum venerit, denuntiatione omnibus consortibus tunc presentibus, ubi consortes propinquos non habet: si vero aliquos habet
[p. 726]
consortes propinquos, ipsis propinquis tantum: dum tamen primo propin- quioribus ex ipsis presentibus, deinde, eis nolentibus, aliis sequen- tibus propinquis qui presentes fuerint, vel nullis ex eis volentibus, postea aliis consortibus etiam propinquitate sibi non coniunctis, si tamen presentes sint, missa. Si infra mensem postea, quod sine fraude ab aliis suis iuramentis, ipse si maior est, vel si mi- nor, tutor vel eius curator, se habere ostenderit, vel quod arbitri officio, etiam consorte inscio venditore postulante, fuerit estimatum obtulerint, omnibus aliis in emptione preferantur; alioquin, ex tunc liberam cui voluerit distrahendii habeat facultatem. Si vero predicta a consorte venditore observata non fuerint, pretium quod revera solutum est, ab eo cui denuntiatio feri debebat vel eius herede infra annum oblato, emptori, vel ei qui ab eo causam habet, ei vel eius heredi, cui venditio, ut suprascriptum est, fa- cienda fuerat, rem restituere, emptor et qui ab eo causam habet teneatur. Eadem in permutatione et etiam in quocumque alio
[p. 727]
quod in fraudem huius constitutionis factum fuerit obtineant, oblato pretio vere estimationis rei officio arbitri publici faciende. Quoniam in hora que palus Auseris nominatur, ubi aquarum multitudo restagnat, estivo tempore inficiuntur aque; unde fit ut humana corpora corrumpantur, et cives nostri circa illas horas habi- tantes infirmitatibus sepius agraventur; ideo statuimus ut omnes habentes terras ab Arringo usque ad Scutariam, foveas omnes que
[p. 728]
sunt iuxta terras eorum in illis confinibus constitutus repleant de terra, ita quod aque in eis coagolari non valeant. Circa vias tamen publicas, que in dictis locis sunt, fovee fiant in amplitudine trium pedum, et a dicto Arringo usque ad viam de Scutaria, iuxta viam qua itur extra muros civitatis, fiat fovea in latitudine quinque pedum, et ab ipsa fovea versus muros, ubi in muris sunt clavate, fiant canales lapidibus choperti, ita quod aque que descendunt in predictis foveis libere per dictos canales in barbacanis labi valeant. Ad defensionem etiam dictarum terrarum et ortorum dicimus, ut liceat dominis predictarum terrarum sepes ibi constituere; et ut si quis ipsas sepes fregerit, vel in dictas terras aut ortos pro dampno dando intraverit, penam X solidorum Communi pisano solvere com- pellatur: et insuper dampnum in duplum emendare. Et ut predicta debitum sortiantur effectum, ut iudex et arbiter pisane civitatis ad executionem predictorum plenariam habeant potestatem, firmiter ordinamus, statuentes, ut omnes et singulos habentes terras in pre- dictis locis, arbiter ad predicta facienda compellat; et ut si quis eius arbitrium in predictis contempserit adimplere, eidem penam XX solidorum imponat, quam potestas contemptori tollere te- neatur.
[p. 729]
Hoc constitutum est commune legis et usus. Quia vero in di- visionis iudicio, et in aliis que ad officium arbitrorum pertinent; questiones subtilem tractatum legum exigentes sepe incidere connsue- verunt; ideo ut in arbitratus officio publico de cetero unus iurispe- ritus de melioribus et peritioribus, qui in illis tribus diebus, quibus curia teneri debet, scilicet die lune et die mercurii et die veneris, non advocet in aliqua curiarum pisane civitatis, nec in curia assessoris; et pro suo feodo habeat libras XXX.; et unus de usu sciens de mensuris habens notitiam legendi et scribendi eligantur, et semper esse debeant, hac constitutione firmamus, qui vero de usu pote- statem non habeat iudicandi; cui detur pro suo feodo libras XX.

20. XX. De contractibus locorum venerabilium.

Contractus ecclesiarum et aliorum locorum venerabilium com- muni nostre civitatis iure procedant; hoc tamen excipiendo et
[p. 730]
observando, ut administratores locorum venerabilium donare non possint rem inmobilem cuiuslibet venerabilis loci, nec predictarum rerum contractum aliquem inire cum agnatis vel cognatis usque ad tertium gradum, nec cum his quibus sunt affines usque ad tertium gradum, secundum Decreta; nisi eo tempore quo contrahitur, administrator, et is cum quo contrahit, iuraverit nil in eo contractu se sciente factum esse ad lesionem religiosi loci. Monasteriorum vero in civi- tate Pisana vel extra positorum, et canonicarum collegiatarum in civitate positarum, prelatis et capitulo sancte Marie pisane ecclesie, res inmobiles predictorum venerabilium locorum alienare vel obli- gare liceat, cum maioris partis consensu ibidem servientium et non alio modo. Ceteris autem prelatis quorumcumque locorum venera- bilium pisani archiepiscopatus, videlicet plebium, cappellarum omnium et hospitalium, vel aliorum locorum religiosorum, in civitate vel extra esistentium, et canonicarum extra civitatem positarum, res inmobiles sive sacras vel divino usui deputatas, sine presentia et auctoritate domini archiepiscopi pisani, vel eo absente, aut etiam non esistente, pisane ecclesie archipresbiteri, vel eiusdem ecclesie capituli alienationis causa necessaria vel utili ab ipso archiepiscopo, vel archipresbitero, seu capitulo approbata, nullatenus liceat alie- nare vel obligare: ita tamen ut si locus venerabilis capitulum habeat vel collegium, sine consensu maioris partis fratrum eiusdem loci alienatio vel obligatio non fiat; et in hoc casu, etiam ante con- tractum alienationis vel obligationis in presentia fratrum faciendum, possit a domino archiepiscopo vel archipresbitero aut a capitulo per scripturam publicam auctoritas adhiberi, et causa, ut dlictum est, adprobari. De predictis autem excipimus, ut pro dirictura cause cuiuslibet loci venerabilis possit apud curiam fieri predictarum mobilium rerum ipsius loci, absque predicta sollempnitate, obli- gatio.

21. XXI. De tutoribus et curatoribus.


[p. 732]
Si minorum aliqui creditores vel debitores sint, non ideo a tutela vel cura excusentur vel removeantur, nec aliquam penam idcirco substineant; sed si in dactione vel confirmatione tutoris vel curatoris a iudice facienda, vel in satisdactione a legittimo prestanda oppositum fuerit aliquem esse debitorem, in arbitrio iudicis sit a tutela vel cura ipsum ideo removere, si hoc minori ex quantitate vel qualitate debiti vel persone putaverit expedire. Ubicumque au- tem iudici, ab aliquo postulatione vel denuntiatione facta, ex qua- litate persone vel rei equum visum fuerit aliquem satisdare debere, et satisdare nolit, eum ut satisdet compellere vel removere sine infamia possit. Sed si plures fuerint qui satisdare voluerint ar- bitrio iudicum vel iudicis; preferatur in administratione quem iudex elegerit. Nulla mulier admictatur ad tutelam vel curam, nec bona admi- nistret, sine aliquo vel aliquibus masculis, de patrimonio minoris, qui sint de civitate vel districtu, et in tertio gradu secundum Ca- nones intellecto, vel proximiori, minori actineant, a iudicibus Nove curie adiuncto vel adiunctis. Iudices vero unum vel plures quem vel quos pro utilitate minoris, de cuius tutela vel cura tractatur, meliorem vel meliores de ipsius minoris patrimonio cognoverint, adiungant vel adiungi per potestatem vel consulem, si opus fuerit, fa- ciant. Quod si minor aliquem infrascriptorum aliquo graduum sibi acti- nentem de patrimonio in civitate vel in districtu ad tutelam vel curam convenientem non habuerit, vel licet habeat, aliquem ex eis habere non poterit; in arbitrio iudicum sit, quem vel quos ei adiungere pro
[p. 733]
minorum utilitate viderit expedire. Hec ubi defunctus masculum collegam mulieri non adiunxit, vel adiunctus ad tutelam vel curam haberi non potest; si enim mulieri ab eo aliquis adiunctus fuerit et haberi poterit, ille cum ipsa administret. Sedictionis materiam tollentes, ordinamus ut sicut in successio- nibus decedentium iure nostro, ita et in tutelis vel curis que ab intestato deferuntur, agnati, salva gradus prerogativa, sed ad honus tulele vel cure suscipiendum sunt habiles, qui tamen in tertio gradu secundum Canones intellecto, vel proximiori, minori, vel aliis qui curatoribus indigent, actinent, omnibus aliis preferantur. De aliis vero qui longiori gradu minori vel aliis supradictis iunguntur, licet non sint de patrimonio minoris vel aliorum predictorum, si nullus suprascriptorum proximorum existit, vel si sit inhabilis in potestate iudicum Nove curie sit, quem vel quos minori vel alicui predictorum tutorem vel curatorem unum vel plures dare voluerint, matri tamen et avie circa tutele vel cure susceptionem, iure romano eis permissam, salvo quod in superiori capitulo dicitur, ex hac nostra constitutione nullo preiudicio generando. De avo autem ma- terno statuimus, ut omnibus ex latere agnatis et cognatis, excepto fratre consanguineo et patruo, qui cum eo, salvo graduum ordine, admictantur ad tutelam suorum nepotum ab intestato suscipiendam preferatur. Excusationes a tutela vel cura propter sacramentum sepius pre- tendi considerantes, ne ex hoc ceteris exemplum sumentibus
[p. 734]
minores sine consilio deserantur; statuimus, ut si quis occasione facti deinceps, scilicet ab anno Domini MCCXX, indictione octava, quinto kalendas decembris, iuramenti, se a tutela vel cura excusaverit minori, a cuius primum tutela vel cura se propter iusiurandum excusat, libras XX, et Comuni pisano decem, nomine pene, ex hac constitutione solvere compellatur. Pupillorum vel adultorum pecunia a tutoribus vel curatoribus fenerari possit, pignoribus vel alia interveniente securitate; sed per mare usque ad tertiam partem mittere possint, ita ut fiat cum auctoritate iudicum Nove curie. Et iudices sciant personam que se- cum portat, et havere, scriptura publica interveniente, nisi a patre societas ordinata sit, ut in Constituto usus continetur. Sed si a te- statore aliquid super ipsa pecunia statutum est, ita observetur, nisi nova causa postea superveniente, pro minorum utilitate, aliter a predictis iudicibus decernatur. Si vero noluerit tutor vel curator pe- cuniam minoris ad usuram dare, neque per mare mandare, nullum dampnum inde predictus tutor vel curator patiatur. Statuimus ut usu- rarum nomine ultra duos denarios per libram in mense a quoquam exigi non possit, quacumque ratione petantur, salvo quod dicitur de his que dantur ad proficuum maris in Constituto usus. Pro minorum et aliorum qui curatoribus indigent utilitate no- stri districtus, ne illorum negotia inconsulte deserantur, hac salubri constitutione a capitaneo. Vallis Here et capitaneo Maremme, et castellaneo seu capitaneo Plumbini, minoribus et aliis qui cura- toribus indigent de eorum territorio, videlicet ab unoquoque ipso- rum tantum in sua iurisdictione, minus librarum LX in bonis habenti- bus tutores et curatores de cetero dari posse, et quorumlibet minorum et aliorum sub cura degentium sue iurisdictioni, quantumcumque in bonis habentium solutiones debiti vel rei non maioris quantitatis vel valentie librarum XX celebrari posse, sicut a iudicibus Nove curie ex eorum officio fieri permittitur, feliciter ordinamus. A ca- stellano vero castri Kalleritani, sive eius iudice, minoribus et aliis qui curatoribus indigent sue iurisdictionis, et etiam filiis omnium
[p. 735]
pisanorum de Sardinea, seu in quacumque parte Sardinee moranti- bus, tutores et curatores dari quantumcumque in bonis habeant; et eisdem, auctoritate eiusdem castellani vel eius iudicis, solutiones quantitatis vel valentie quantecumque fieri posse constituimus. Quoniam superioris constituti occasione, plurimosque mino- rum, qui rerum mobilium substantiam possidebant, facultatibus de- fectos esse cognovimus, tutores etenim vel curatores eorum pecuniam negligenter infructuosam relinquentes, aut forte turpiter eam ad suum commodum abutentes, in victualibus et aliis negotiis minorum eam esse consumptam renuntiaverunt, dignum duximus eos qui sub tu- tela vel cura fuerint in hoc articulo adiuvare. Ideoque statuimus, ut quicumque deinceps tutor vel curator fuerit, qui in numerata pe- cunia aut in rebus mobilibus aut semoventibus in pecuniam con- vertendis, vel in nominibus talia continentibus, librarum XX vel plu- rium habuerint quantitatem vel estimationem, inventarium a se de bonis illius confectum infra dies VIII postquam fuerit consumatum, iudicibus Nove curie ostendat, et quicquid sibi de iam dictis rebus pro pupillorum vel quorumlibet sub cura agentium utilitate a iudi- cibus iniunctum fuerit, fideliter faciant et observent. Iudices autem predictorum utilitatem diligenter actendentes, imprimis debita que presentialiter solvi opportet, ut ex talibus solvantur precipiant. Pro his vero que in diem vel sub condictione debentur, vel apud ydoneam personam collocari pecuniam faciant, ut ex ea lucrum interim possit sine peccato provenire, vel in tuto loco eam conser- vari, ut, die vel condictione veniente, illorum debitorum possit so- lutio fieri. Si vero aut nulla sint debita, aut, eis solutis, superfuerit pecunia, tunc, secundum persone qualitatem et pecunie quantitatem, aut in emptionem prediorum pecuniam converti, aut alicui ydoneo viro vel aliquibus, cum securitate si opportuerit convenienti, pro lucro faciendo, ut supra dictum est, eam committi, vel partem ex ea, secundum formam superius constitutam, per mare mandari, aut si quid aliud melius pro utilitate persone sub tutela vel cura posite faciendum putaverint, ex ea pecunia fieri iubeant, notitiam
[p. 737]
secundum quod preceperint vel dixerint, in actis publicis faciendo. Si vero tutor vel curator in ostendendo iudicibus inventarium, ut su- pra dictum est, et observando predicta fuerit negligens vel remis- sus, predicti iudices, quocumque eis denuntiante ad ostentionem inventarii, et observationem predictorum ex officio suo, denuntiantis nomine non expresso, tutores et curatores compellere teneantur. Illud tamen ubi plures tutores vel curatores fuerint, ipsis a iudicibus ante alia precipiatur, ut nullam inter se divisionem pecunie fa- ciant, nisi forte per testatorem·vel iudicem facta esset divisio; sed vel in domo minoris seu alterius persone sub cura constitute, aut, si ibi secure esse non posset, apud edem sacram arbitrio ipso- rum iudicum sub tuta firmatura vel firmaturis duarum scilicet di- versarum clavium vel plurium, secundum numerum tutorum vel
[p. 738]
curatorum, quando plures fuerint, ut quisque eorum unam habeat, reponatur, ut ex ea pecunia quod a iudicibus preceptum fuerit possit facile adimpleri: salvo tamen in predictis omnibus, quod in superiori constituto continetur, quando super ipsa pecunia aliquid a testatore fuerit statutum. Si quis autem tutor vel curator omnia que su- prascripta sunt non observaverit, et ut suspectus a tutela vel cura propter hoc aliqua legittima persona id postulante, si hoc minoribus expedire iudicibus videatur, removeatur: et si statuti suprascripti, de ostendendo inventario, facti ignarus non fuerit, et circa id iudicibus negligens fuisse videatur, ad interesse domino condempnetur. Cavere autem opportet, ne tutores vel curatores in conficiendo inven- tario negligentes existant; sed infra trium mensium spatium a tutele vel cure susceptione computandum, inventarium, sicut de iure fieri debet, perficiant. Et si predia in illis bonis sint, quantitatem red- dituum cuiusque predii, que tunc sit; vel si non sit certus reddi- tus, secundum quod predium tenetur, scilicet ad medium, vel alio modo, iuxta ipsum predium in inventario comprehendant. Si vero ita non fecerint, et in predictam penam remotionis, si hoc iudicibus conveniens videatur,·incidant; et insuper quanti in litem iuratum fuerit, cum iudicis taxatione ei cuius tutelam vel curam gesserint vel gerere debuerint, ex hac constitutione dependant. Statuimus ut cum iudices curie Nove minoribus et aliis sub cura degentibus et eorum familiis alimenta duxerint decernenda, his quibus minores et alii sub cura degentes, de iure dare tenentur, et
[p. 739]
etiam matribus et aviis eorum cum eis existentibus et suas rationes non habentibus, ad postulationem tutorum vel curatorum, ea prout equum viderint, decernere possint; si visum fuerit eis hoc minoribus vel aliis sub cura degentibus expedire. Licet secundum leges pupillus vel adultus, adversus quondam tutorem vel curatorem ipsorum tutele actione, et aliis actionibus sibi competentibus agere, compelli non valeat; verum ut tutores. et cu- ratores adversus futuram calumpniam, et securitati filiorum suorum valeant providere; hac constitutione provida ordinamus, quatenus li- ceat olim tutoribus et curatoribus pupillos et adultos suos et heredes eorum, postquam ad etatem XX annorum pervenerint, et duos de consanguineis ipsorum, de proximioribus eis, auctoritate iudicum curie legis ubi ad dictam curiam causa pertinet vel curie foretaneo- rum, si eorum esset iurisdictio si causa ageretur de ea cognoscere, per nuntium publice curie, trina denuntiatione publice requirere, ut ante predictos iudices actiones suas moveant, et ab olim suis tutoribus vel curatoribus exigant et recipiant rationem. Quod si pupilli vel adulti, aut eorum heredes presentes in civitate vel di- strictu, taliter requisiti infra biennium continnum a tempore denun- tiationum adversus quondam tutorem vel curatorem sibi compe- tentes non intentaverint actiones, non valeant postea tutores vel curatores aut eorum heredes seu eorum bona pro administratione tutele vel cure in aliquo molestari.

22. XXII. De rebus eorum qui in alienis partibus moriuntur sine periculo ducentis vel mittentis reducendis.

Res eorum qui in alienis partibus moriuntur, date tamen vel accepte presente consule vel vicecomite, si ibi fuerit, scriptura publica interveniente, si notarii copia haberi potest, alioquin pri- vata, testibus tamen ad hoc specialiter convocatis, que esse debeat
[p. 740]
apud scribam navis, et etiam apud consulem vel vicecomitem; et si aliquis eorum ibi non esset, apud aliquem ydoneum de nostra civitate; et si nullus ibi esset pisanus, sit apud eum qui res ipsas habuerit sine periculo ducentis vel mittentis; duci vel remitti sine fraude possint et debeant: et si ex eis investita facta fuerit, quam fieri posse permictimus, octavam lucri partem inde pervenientis, qui investitam fecerit et retulerit vel referri fecerit, consequatur. Sed si eas Pisas mittere non potest, et ipse in aliud tassedium ire vo- luerit, possit sine periculo eas secum tractando vel investiendo portare, et lucri ex quo portaverit pervenientis, quartam partem ut socius retinere, prius tamen facta mercium inventarum, quas portat, diligenti estimatione; et post illud tassedium Pisas mittere vel re- ducere, testibus tamen ad hoc et ad predictam estimationem spe- cialiter vocatis, scriptura publica vel privata, ut supra dicitur, inde interveniente.

23. XXIII. De exactione dotis.


[p. 741]
Mulier manens in domo viri vel parentis viri propria vel con- ducta a viro vel eius parente, in qua vir cum ipsa tempore mortis vel quo abesse de civitate ceperit postea non reddiens habitabat, infra annun, pro facultatibus quondam mariti et parentis eius in cuius erat potestate, si matrimonio consentiit, nutriatur in victualibus et indumentis et habitatione domus. Sed ita demum parens viri vel eius filii indumenta, ul dictum est, dare teneatur, si deducto here alieno et rationibus uxoris, eis vel ei tantum in bonis remaneat quod valeat libras C. Idem sit si cohacta est exire. Si autem sponte exierit, medietatem habeat eius quod ma- nens in ea domo de iure consequeretur. Post annum vero dotem cum duorum denariorum additamento, post interpellationem idest repetitionem, demum sive in domo viri moretur, sive extra, per libram in mense recipiat; si inquisita de manifestatione bonorum mariti sacramentum fecerit, aut per eam quominus faciat non ste- terit. Quousque vero per eam cum sit inde ab herede vel ab alio pro ea inquisita steterit, suprascriptum additamentum ei non detur, nec dotem, nec alias suas rationes, nec etiam res pro suis rationibus obligatas a quocumque petere possit. Post mortem vero viri in domo, ut supra scriptum est, manens, si aliquid ex sua re etiam denuntiatione vel inquisitione ei facta ut de havere domus opere- tur per se ipsam vel per aliam personam, que non sit de familia domus fuerit operata, apud eam remaneat. Si vero per aliquam per- sonam de familia de suo aliquid operata fuerit, heredis sit; sed quod in eo de suo expendit mulier, ipsi ab herede reddatur; de quibus si questio fuerit, suo sacramento credatur, nisi contrarium fuerit probatum. Sed et quod de corredis eius extat, statim a morte viri mulieri volenti restituatur et exactio detur; et si penes eam sint, retentionem habeat; eo excepto quod superfluum est, quod in domo viri manere debeat, ut infra de guarnimentis dicitur. Si autem inmobilia in dote sint, vel species inextimate, que ex ipsis extent, illico mulieri petenti post mortem viri restituantur. Sed hoc casu mulieri pro rata rerum restitutarum et aliarum suarum rationum, scilicet dotis et antefacti et donamentorum, que sibi re- manent ad solvendum, predicta alimenta minuantur. Sed si
[p. 742]
indumentis vel alimentis ultra quam debeat aliquid post annum ac- ceperit, cum ipso additamento usque ad similem quantitatem com- pensetur vel restituat. De indumentis vero que infra annum habuit, et post annum supersunt, dicimus ut mulier post annum vel re- stituat quod superest, vel cum debito usque ad similem quantitatem compenset. Interpellatio autem intelligatur facta per sententiam contumacie ab eius recitatione, si suprascripto modo interpellatio facta non sit. Si vero non interpellaverit, et victualia de domo viri in eiusdem domo manens susceperit, propterea dos non minuatur, sed additamentum non habeat. Si vero interpellatione facta, nichi- lominus alimenta perceperit, nisi rationes suas fuerit consecuta, dos ipsius, si usuras vel additamentum remiserit, diminui non de- beat. Ubi autem propter absentiam suam non fraudulentam heres mariti interpellari non potuit, ex quo attestatio ad propinquos vel procuratorem absentis facta fuerit, vel ad domum eius, si propinqui vel eius procurator non inveniantur, idem quod in presente inter- pellato obtineat.
[p. 744]
contra minorem autem XX annis ita demum usure currant, si contra eum sententia contumacie, ut supra dictum est, lata fuerit, vel si reclamatione facta per iudicem vel eius nuntium, ipsi minori, si intellectum habet, et tutoribus et curatoribus minoris et aliis cum tutorem vel curatorem minor non habeat, qui per legem inquiri debent, fuerit nuntiatum ut solvant solo peremptorio usuras non inducente. Quoniam mulieres circa exactionem dotis omnibus creditoribus etiam anterioribus tempore simile ius cum eis habentibus iura pre- ferre voluerunt, ideoque, equitate pensata, ut mulieres in rebus datis in dotem estimatis, licet mariti debitores velut summe pretii effi- ciantur, creditoribus etiam habentibus pignora seu ypothecas expres- sas etiam anterioribus tempore in predictis rebus preferantur, salu- briter ordinamus. Ut in exactione dotis et antefacti, mulieres que ad secundas vo- lunt nunptias convolare, facilitatem et non difficultatem inveniant, cum publice intersit, quod mulieres salvas habeant dotes suas ut nu- bere valeant ad sobolem procreandam et replendam liberis civitatem; hac constitutione sancimus: ut si postquam matrimonium solutum fuerit morte viri, mulier de dote et antefacto suo agens tempore licito contra successores viri viginti annis minores, consecuta fuerit ex sententia contumacie missionem in possessionem bonorum olim viri post lapsos tres annos continuos in minori etate usque in quan- titatem dotis et antefacti tantum dominium consequatur. Eo tamen salvo et intellecto, quod si postquam minores heredes ad etatem XX annorum pervenerint, infra biennium probaverint, in petitione dotis et antefacti deceptionem aliquam vel fraudem fore commissam,
[p. 745]
recuperare valeant ipsa bona, in quorum possessionem mulier missa fuerit.

24. XXIIII. De guarnimentis.

De guarnimentis statuimus, ut si consumpta sint vel deteriorata, sibi quondam uxor, vel que pro uxore cum viro stetit, licet uxorem non fuisse legittime quacumque ratione constiterit, imputet. Et si postea sint renovata vel meliorata, eadem vel alia de novo facta, vel quecumque muliebria correda non etiam communia, que scilicet sunt promiscui usus, si consimilia mulier habet, nisi talia sint que haberi duplicia consueverunt, ad utendum fuerint a viro uxori expressim vel tacite concessa, usque ad quantitatem quam in guarnimentis habuit sibi computet, etiam in dissimilibus
[p. 746]
muliebribus guarnimentis: superfluum vero in domo rema- neat. Si sponsus sponse corredum aliquod miserit sive dederit, vi- delicet frontale, sive anulum vel bindam, sive savanam seu cingulum vel fibularium, quantecumque estimationis, aut aliquid aliud, quod in estimatione quantitatem solidorum XL non excedat, dona- tum quod missum sive datum fuerit, intelligatur. Si vero aliud corredum, quod sit maioris valentie solidorum XL, sponsus miserit vel dederit, non donationis causa, sed ut sponsa magis ornata ad eum veniat, vel alia causa ad donationem non pertinente eum
[p. 747]
misisse vel dedisse iudicetur; nisi in aliquo predictorum casuum aliter ab eo qui miserit vel dederit, per se vel per alium, cum mittitur vel datur, exprimatur.

25. XXV. De sacramento manifestationis bonorum quondam mariti ab eius uxore prestando.

Ne super sacramento quod mulieres prestare de rerum quondam maritorum manifestatione tenentur, de cetero dubietas oriatur; constituimus ut mulier iuret quod quicquid de bonis mobilibus vel semoventibus, que fuerunt mariti, apud se habet, vel alia persona pro ea, sive habuit, a LX diebus a mariti morte retro computandis, et ubicumque, vel apud quemcumque inde esse cognoscit per aper- tum scriptum infra dies octo heredi mariti vel alii pro eo, vel iu- dici publico secundum suam conscientiam manifestabit; et quod si de eo quod manifestabit, dixerit ad maritum vel alium pro eo, vel ad heredem mariti aliquid fuisse reversum, vel in eius utilitatem con- versum, veritatem inde dicet, nullo mendacio apposito; sacramento non preiudicante, quin de predictis omnibus possit probari con- trarium per testes vel per confessiones eius in iudicio factas vel faciendas, vel alio modo; et ea que mulier de bonis mariti sacra- mento manifestationis bonorum se vel alium pro se habuisse dixerit, que ad virum vel alium pro eo vel eius heredem reversa, vel in eius utilitatem conversa fuisse sub hoc eodem sacramento non dixe- rit, vel heres mariti eam vel alium pro ea habuisse probaverit, in iudicio dotis vel donationis nuntialis seu donamentorum si extant, iudicantes, vel restitui faciant, vel in compensationem deducant. Quod si mulier restituere noluerit, et de facili res estimari non possit, de estimatione, heredis sacramento cum iudicum taxatione credatur. Si vero res de facili estimari possint, iudicantium arbitrio estimentur; et in utroque casu, predicta estimatio in dote seu do- natione nunptiali vel donamentis quoad quantitates concurrunt compensetur. Idem dicimus de predictis rebus non extantibus ut iudicantium arbitrio estimentur. Si vero predictum sacramentum mu- lier ab herede mariti, vel ab alio pro eo, inquisita non fecerit, non
[p. 748]
solum a petitione suarum rationum, donec illud non fecerit repel- latur, sed etiam quanti in litem heres mariti iuraverit cum taxa- tione iudicum, secundum qualitatem personarum et rerum facienda, condempnetur. Quod iuramentum contra heredem mulieris sufficere statuimus, occasione non prestiti a muliere sacramenti, quamvis inde inquisita fuisset, ipsum a petitione rationum quondam mulieris non excludentes. Hac nostra constitutione firmamus, ut nulli mulieri licet ra- tionum suarum alienationem, seu obligationem inter vivos facere, nisi prius sacramentum manifestationis bonorum quondam mariti sui vel eius heredi, vel iudici prestiterit, vel per eam non steterit quominus fecerit. Quod si ut dictum est non observaverit, quod fecit nullius sit momenti; nisi ab ea, si vivit, predictum sacra- mentum prestitum fuerit. Idem obtineat si defuncta sit, et de sa- cramento inquisita, illud facere recusavit. Ceterum si ante inqui- sitionem decesserit, predicta alienatio vel obligatio sacramenti non prestiti occasione nullatenus infirmetur. Ubi autem vivit, et sacra- mentum ad petitionem illius, cui rationum donatio, seu quocum- que modo dactio vel cessio facta fuerit, vel successoris eius facere noluerit, per consulem iustitie vel potestatis officium mulier illud facere cogatur. Si qua mulier constante matrimonio de dote vel suis rationi- bus contra virum suum egerit, ut collusionis materia deinceps valeat admoveri, statuimus ut sententia contumacie contra virum suum non detur, sed denuntiatione creditoribus viri sub iuramento ipsius lite cepta iudici nominatis, vel eorum maiori parti pro debiti quan- titate publice missa ut cause agende debeant interesse, presentibus ipsis creditoribus vel eorum aliquo, aut procuratore ipsorum, ipsis etiam interrogationes facere et probationes alias afferre valentibus, sub iuramento veritatis vel calumpnie, sub una computatione cum pre- dicto, a viro prestando, causa tractetur. Ut tamen circa dotis et alio- rum ractionum quantitatem non ex eius confessione, sed orriginalibus tantum instrumentis non in fraudem·confectis, vel testibus, intentio- nem suam mulier valeat comprobare, permissa creditoribus etiam qui non interfuerint appellandi facultate, si contra virum contigerit sententiam promulgari. Addimus etiam huic constitutioni, ut
[p. 749]
assessor potestatis vel consul, ex confessione viri, nullum preceptum ei fiat, nisi de ea quantitate tantum vel rebus que in orriginalibus instrumentis non in fraudem confectis viderit contineri.

26. XXVI. Quibus mulieribus permissum sit dotem et donamenta suo sacramento probare.

Item, alio tempore, idest A. D. MCXLVI, sexto kalendas martii, constitutum fuit, ut dotes mulierum que ammodo maritabuntur, in scriptis viris prestentur. Sin autem nec testibus vel instrumento pro- bari possit, minime mulieris sacramento solummodo credi statuimus. De dotibus anterioribus, ut sacramento mulieris publicari pos- sint, etiam causa non cepta, statuimus; hoc in isto sacramento ad- dicendo, ut manifestet iudici in publicatione, si in aliquo sibi sit pro dote solutio facta, et quicquid inde habet secundum suam con- scientiam, quod sit sine preiudicio rei, si in contrarium probare poterit. Donamenta vero mulierum que ammodo maritabuntur, idest ab anno Domini MCLXXXVI, Indictione quarta, pridie kalendas fe- bruarii, in scriptis viris prestentur; alioquin, sacramento mulieris non credatur, nisi per maritum se habuisse non inficiantem, nec aliam iustam causam proponentem steterit quominus scribantur: tunc enim mulieris sacramento credatur, ut supradictum est. Et si
[p. 750]
aliter quam per mulieris sacramentum probatio fiat donamentorum, ea que mulierem propriis parentibus ultra XII denarios donavisse probatum fuerit, in compensationem deducantur.

27. XXVII. De exceptione pecunie non numerate.

Generali nostra civili constitutione ordinamus, ut exceptio non numerate pecunie infra IIII menses a tempore confessionis in pu- blico instrumento facte, dumtaxat opponatur; si tamen in publico instrumento fuerit renuntiatum exceptioni, infra duos menses tantum possit opponi. Et non numerate dotis querela seu exceptio, a pu- blici instrumenti, in quo confessio continetur, confectione infra annum possit opponi, nec ultra porrigatur; si vero in publico in- strumento exceptioni fuerit renuntiatum infra tres menses tantum possit opponi. Si autem post dies XX a die prime renuntiationis computandos, iterum exceptioni in publico instrumento renuntiatum fuerit, non numerate pecunie vel dotis querela, seu exceptio ulterius opponi non valeat, nisi confessio facta fuerit a minore XX an- nis; tunc enim incipiat ei currere post legittimam etatem. Hec in futuris confessionibus obtineant. In factis autem confessionibus, a tempore publicationis huius constitutionis quatuor menses vel annus, ut predictum est, currere incipiant. Si vero maiori XX annis infra tempus exceptionis mortuo minor successerit, tempus, quod illi supererat post etatem viginti annorum, et non antea, in persona heredis currat. Sed et si minori minor successerit, postquam minor XX annis fuerit, exceptionis tempus ei currere incipiat.

28. XXVIII. Quo casu pater de dote filio prestita in solidum teneatur.


[p. 751]
Si filius suscepit dotem, patre ipsius quandocumque con- sentiente, pater de reddenda dote in solidum teneatur cum dotis privilegio et ypotheca, salva tamen aliorum liberorum legittima, etiam patre vivente; nisi antequam filio dos solveretur, partem mu- lieris pater certioraverit, ut non filio sed sibi dos solvatur; e tunc licet filio dos sit promissa, solvendo patri liberatio contingat, et hec de solvenda dote patri obtineant, si pater bone fuerit oppinionis, et honera matrimonii subire, et paternam erga filium exhibere vo- luerit affectionem.

29. XXVIIII. De donatione propter nunptias.

De antefactis secundum quod consuevimus teneatur. In hisau- tem pigneribus vel ypothecis que pro antefactis fuerint, statuimus, ut completo tenoris tempore, qui est in cartula,res pro antefacto obli- gata sit mulieris, si voluerit, usque ad summam antefacti de duobus tres, et non ultra, si in denariis non fuerit antefactum solutum ante terminum et in alia re contra voluntatem mulieris antefacti solu- tionem fieri prohibentes. Si quis autemuxori sue medietatem pro antefacto fecerit, non habeat nisi quartam totius substantie: que duo capitula locum te- neant in futuris matrimoniis, id est ab anno Domini MCLVI, quarto
[p. 752]
kalendas februarii, Indictione quarta. Quod dictum est si voluerit, usque ad summam antefacti, de duobus tres et non ultra, locum habeat in matrimoniis nondum solutis et in futuris. Sed cum minor XX annis de antefacto solvendo tenetur, ita demum post cartule terminum res pro antefacto obligata sit mulie- ris, si ipsum minorem, cum intellectum habet, et tutores vel cu- ratores eius qui presentes sunt, aut tutor vel curator eius qui pre- sens est, vel si non habet tutorem vel curatorem, alios de quibus dictum est ad eius defensionem venire, sola mulier vel procurator eius ut sibi antefactum solveretur interpellaverit, et ab ea inter- pellatione tres menses transierint. Idemque sit in minore in pote- state constituto, ita tamen ut parentem in cuius est potestate, et ipsum minorem quando habet intellectum interpellare sufficiat, in integrum restitutione in istis casibus minori non competente. Sed cum maritus in absentia obierit, sive in presentia, heredibus omni- bus tamen absentibus, res pro antefacto obligata ita demum sit mu- lieris, si post cartule terminum ipsa vel procurator eius heredes inter- pellaverit, et tres menses postea transierint, tempore termini qui est in cartula currere incipiente, ex quo mortuus in presentia vel publica fama de eius morte, vociferatione tamen facta de eius morte fuerit. Quia cognovimus per effectum, matres circa filios in exactione dotis et antefacti non maternum affectum sed impietatem habere sepius novercalem; idcirco, huic rei salubre remedium adhiben- tes, hac piissima constitutione sancimus, ut si quando accide- rit mulierem dotem et antefactum a filio vel filiis propriis velle exigere, iudex in condempnatione antefacti, deducto here alieno, filiorum inspecta qualitate personarum ne egeant habeat rationem, dotis condempnationem in solidum faciendo. Idem vero in filiabus obtineant cum ipse sole succedunt, et in
[p. 753]
nepotibus, patribus eorum non extantibus, reservato tamen iure eis de eo quod minus consecuti sunt, si contigerit filios aut filias vel nepotes absque liberis, ipsis mulieribus viventibus, decedere.

30. XXX. Quid mariti ex morte uxoris sine pacto lucrantur.

Si uxor sine liberis ex eo matrimonio in quo decedit, viro premoriatur, medietatem dotis et donamentorum vir eius ex morte lucretur. Alia vero dotis medietas, si sine iudicio et sine liberis alte- rius matrimonii decedat, ad eum a quo profecta fuerit et eius here- dem revertatur, licet non sit agnatus nec cognatus. Si vero ex alio matrimonio vel ex aliis liberos unum vel plures habens dece- dat, ad eos dotis medietas postea a quocumque date pertineat, excepto quod alii iudicare potuit, et iudicavit, nisi is qui dotare non tenebatur cum de proprio noviter dotaret, eam sibi reddi fuerit
[p. 754]
stipulatus; tunc enim, expensis funeris pro medietate septimi et trigesimi in totum deductis ad eum revertatur. His vero non extan- tibus, revertatur ad eum vel eos, qui de iure mulieri succedere debent. Anuli vero sponsalicii, aut alii in eorum locum usque ad ipsorum estimationem subrogati, tamquam mulieris proprii, heredi eius in totum restituantur. Expensas vero funeris libras VIII non excedentes maritus ex lucro dotis pro medietate faciat. Relique expense et septimi et trigesimi ex altera parte dotis, seu ex bonis mulieris, fiant; quas si maritus inmoderatas fecerit, sibi debeat super- fluum imputare. Si vero filium vel filiam vel deinceps descendentem dereliquerit, et ipse filius vel filia vel deinceps descendens, viro mulieris adhuc superstite vel mortuo infra annum a morte matris, sine liberis decesserit, medietas dotis et donamentorum, computata quarta in eadem medietate quam iudicavit, ad eum et eius heredem a quo profecta dos fuerit, vel ad alios, ut suprascriptum est, reverta- tur, nisi de ea mater fuerit testata; de qua ipsam in casu mortis filii vel filie vel alterius descendentis, si infra annum decesserit, testari posse ordinamus. Et a morte filii vel filie vel alterius de- scendentis, vel ab obitu uxoris in superiori casu, statim post men- sem peti possit, non expectato anno. In supradictis, si mulier unam rem totam vel plures iudicaverit, usque ad estimationem partis quam dare potest et non ultra valeat, et in ea parte computetur, etiam si vir ei consensit. Si vero predicta filia vel alia descendens vixerit, et maritum patre consentiente vel alio per virilem sexum ascendente acceperit, dotem et alia bona omnia sue matris vel avie vel alterius ascendentis, liberis masculini sexus ex ea de cuius bonis agitur non derelictis, pater integre ei dare cogatur pro ea parte, quam matri vel alteri ascendenti succe- deret. Si vero, nolente vel ignorante patre, vel alio per virilem sexum adscendente, filia vel alia descendens minor XX annis maritum ac- ceperit, cum pater seu alius de ascendentibus non malitiose eam maritare distulerit, veritate parentis iuramento cognita, nichil in
[p. 755]
dotem vel alio modo se vivente ei dare parens cogatur. Si autem quocumque casu filiam vel aliam ex se descendentem aliquis iurave- rit, vel pro ea nubenda ei reliquerit, quicquid in dotem ei dederit vel pro dote ei reliquerit, videatur de dote et·aliis bonis matris vel alterius ascendentis, in quibus per se vel etiam aliquo mediano succedit, ei esse datum usque ad quantitatem illorum bonorum, licet in dissimilibus rebus dos data fuerit, nisi nominatim aliud actum fue- rit. Hoc capitulum, videlicet " Si autem quocumque casu etc. ", lo- cum habeat in preteritis et futuris et adhuc pendentibus negotiis.

31. XXXI. De ultimis voluntatibus.

De ultimis voluntatibus per legem romanam iudicetur; et excepto ut agnatione postume, que testatori si moriretur intestati nostro iure non succederet, testamentum non rumpatur, et ut etiam agnatione postumi utriusque sexus, qui nostro iure ab intestato succederet, testamentum similiter non rumpatur, nisi ad pu- bertatem pervenerit, iure interim veri successoris apud eum integ permanente; et excepto ut filiifamilias habitatoris pisane civitatis vel districtus super se vel cum domino, et alterius omnis qui Pisis
[p. 756]
vel extra pro pisano habetur, vel nomine pisanus censetur, paren- tem in cuius est potestate alterius civitatis vel districtus habitato- rem habentis, ultima voluntas in omnibus bonis eius undecumque etiam a patre provenientibus, exceptis his que a parente, non alimen- torum causa datis, repetendi animo se ei dedisse parens ostenderit ac si sui iuris esset, valeat: dum tamen parentem legittima quam de bonis defuncti si esset sui iuris haberet, fraudare non possit. Eo etiam excepto ut hereditatem ad aliquem a quocumque ex testamento vel aliter de voluntate possit quis, etiam non adi- tam, ad istar legati ad heredes suos vel extraneos transmittere: et hoc non solum in futuris et pendentibus, sed etiam in preteritis nondum finitis, obtineat; et remota sollempnitate testium, si- gillorum, et testium rogationis, et subscriptione testium et testatoris, ita tamen ut tres testes intersint, et illi sufficiant, in quo numero non computetur notarius, quando per ipsum ultima volun- tas scribitur, si ex ea scriptura tantum probatio inducitur. Et eo remoto ut quia non fecit heredem vel eum non rogavit, voluntas defuncte persone non deficiat, sed actiones etiam in possidentes in- tendantur cum species legatur, nec heredes qui ab intestato suc- cessuri sunt, quibus legittima non debetur, ad huius defuncti suc- cessionem hereditario iure ullam habeant petitionem, cum omnia distribuit vel distribuenda commisit, sed ipsis distributoribus, vel qui vulgo fideicommissarii dicuntur, quorum fides a testatore electa est, bonorum defuncti petitio tamquam heredibus detur, si non infra annum ex quo presentes fuerunt, defuncti voluntatem adim- plere neglexerint. In petitione tamen speciei legate, vel alte- rius cuiuscumque legati, in quantum scilicet ei petitio competit, fideicommissario, seu distributori bonorum defuncti, legatarius pre- feratur. Predicto vero tempore transhacto, vel ipsis distributoribus iam defunctis, legatariis tamquam heredibus petitio detur. Lega- tarii vero in eo quod summam sibi legatorum de iure competen- tium excedit, voluntatem defuncti per iudicis officium adimplere cogantur Legatariis autem non agentibus, etiam post annum pro adimplenda voluntate defuncti fideicommissariis seu distributoribus superstitibus petitio concedatur. Extantibus vero qui successuri sunt ab intestato, quibus nostro iure civili non refragante legittima de- betur, secundum legem romanam, remotis sollempnitatibus predictis observetur. Sed si quod aliqua persona debet legatum fuerit, lega- tarius utilem habeat actionem tamquam ex nominum legato. Si vero liberi testatori fuerint usque ad annos XX directo eius sub- stituere possit, si hoc expressim dixerit; quo casu ipsis ante puber- tatem vel post sine liberis et legittima voluntate decedentibus, valeat, in totum defuncti voluntas propter pubertatem non retractan- dam. Sed si legittimam condiderit voluntatem in sola eorum legittima defuncti voluntatem retractare possint. Si vero per fideicommissum substituerit, aut bona sua per legata vel fideiconmissa in casu mortis liberorum distribuerit, ipsis infra pubertatem vel post sine
[p. 757]
liberis et legittima voluntate defunctis, persone que eis nostro iure ab intestato succederent, eorum legittimam, in qua gravari de iure non potuerint, percipiant: in eadem legittima computato legato vel fidei- commisso, eisdem personis a testatore relicto, in nullo alio defuncti voluntate diminuta. Sed et si liberi legittimam condiderint volun- tatem, in sola legittima defuncti voluntatem possint retractare. Si autem liberi, quibus directo vel per fideiconmissam est facta sub- stitutio, vel quando per singularia relicta in casu mortis eorum est facta bonorum distributio, non sine liberis qui pervenerint ad puber- tatem decesserint, in totum evanescat talis voluntas, nisi alium testator iure non impediente expressim voluerit. Si pater legavit filie que in capillo sit, vel vidue cuius patris bona pervenerunt ad filium, qui postea uxorem accepit fratre defuncto, filia in bonis que fue- runt patris sit potior uxore fratris defuncti, cum prior sit tempore. Humanitatis intuitu hac constitutione decernimus, ut fratre vel nepote aut alio virilis sexus et per virilem sexum descendente defuncto, qui sororem vel amitam aut magnam amitam vel proami- tam, in capillo, vel viduam, nostro iure dotare tenebatur, uxo- rem quam post mortem patris vel alterius virilis sexus et per vi- rilem sexum ascendentis parentis acceperat, vel quicumque fratris vel nepotis creditores, quos tamen ex successione parentis non habuerit, predicte sorori vel amite seu proamite, in bonis que fuerunt fratris vel nepotis non preferatur; sed ipsa soror vel amita seu proamita in capillo, vel vidua, in quantum sibi frater vel nepos, secundum quantitatem bonorum, que ex
[p. 759]
successione patris vel avi ad eum pervenerunt, dotis nomine pre- stare tenebatur, relicte fratris vel nepotis aliisque creditoribus predictis preferatur. Et hec etiam fratre vel nepote viventibus optineant quam dotis quantitatem iudices curie legis inter cives, et iudices foretaneorum inter foretaneos, ex bono et equo, in hoc casu et etiam quando a vivente fratre vel nepote soror vel amita vel proamita non dotatur, reclamatione inde iudicibus facta suo officio extra ordinem arbitrentur, reservando tamen filiis legit- timam; quod tamen arbitrium estimationem tertie partis bonorum que ex successione parentis ad filium vel nepotem pervenerunt mi- nime excedat, etiam si plures sint que dotande sunt. Hoc idem obtineat, si aliqua suprascriptarum nubere noluerit, sed vel morari innupta, vel ad religionem transire; a quo arbitrio possit
[p. 760]
appellari, et iudices appellationum extra ordinem infra VIII dies in scriptis diffiniant, nisi iusta causa remanserit. Si is cum quo agi- tur de aliquo legato coram se ipso relicto quandocumque confitea- tur, relictum licet in minus sollempni voluntate, aut eius sacramen- tum si sciat relictum ab actore eligatur, et is cum non referat facere recuset, aut relatum, vel cum recusatur et non refertur, iu- dicis officio interveniente, quod se presente relictum fuerit ab actore iuretur, licet nullus testis interfuerit, peti et exigi possit quod relictum dicitur, ac si legittimo testium numero probaretur. Equitatis ratione considerantes, hac constitutione firmamus, ut mulieri in capillo sine facultatibus aliis ab hereditate parentis per liberos masculini sexus ab intestato vel facto testamento excluse ab aliquo parente pro dote sibi relicto, vel non ab eisdem liberis ultra eorum legittimam, non modicum de parentis hereditate habenti- bus, usquequo nupserit, vel aliam vitam elegerit iudicis arbitrio, iudicio etiam sibi a parente facto propter hoc non minuendo, ali- menta prestentur, nisi aliud fuerit a testatore super eius alimentis statutum. Hoc tamen de predictis excipiendo, quod si per mulierem cum honeste nubere possit, steterit quominus nubat, vel si nubere non vult, quominus vitam religiosam eligat, ex hac constitutione alimenta aliquis ei dare non teneatur. Dubitationis scrupulum tollentes, pro communi utilitate statui- mus, ut nulla mulier minor XX annis apud matrem que ad secun- das convolaverit nuptias, invitis agnatis usque ad tertium gradum secundum canones intellectum eidem mulieri actinentibus, educe- tur, sed apud eum vel eos alatur, apud quem vel quos omni
[p. 761]
suspitione remota, et pro moribus et honestate, mulieri iudices curie Nove magis cognoverint expedire. Omnem a fideicommissariis fraudem excludere volentes, sta- tuimus, ut fideicommissarii de bonis defuncti nullam inter se faciant divisionem, sed qui presentes sunt et officium fideicommissarie ge- rere volunt, simul vel unus aliorum voluntate, alienationes bonorum defuncti, quas fieri opportet, et cetera que ab eis agenda sunt, fa- ciant. Si vero contra fecerint, quandocumque alienatio sine volun- tate aliorum qui presentes erant facta fuerit, nullius sit momenti: et si de eorum dactione vel distributione sive gestione questio fuerit, eorum sacramento minime credatur, et insuper qui divisionem de bonis defuncti fecerint, communi Pisano libras XX de suo proprio, nomine pene, dare cogantur. Agere tamen et respondere in causa et uni fideicommissariorum in solidum concedimus, dum tamen ce- teris qui presentes sunt, ab eorum vel eius fideicommissario noti- ficetur, et si cause interesse voluerint ad agendum et respondendum communiter admictantur; et tunc sive admissi ab adversario fuerint sive non, vel si ut dictum est eis denuntiatum non fuerit in con- fessionibus et in sententia atque in aliis que ad causam pertinent perinde censeatur, ac si pro virilibus tantum partibus predictum offi- cium eis testator commisisset. Si vero discordia inter fideicommissa- rios de his que ad eorum officium pertinent acciderit, aditi curie legis iudices, prout bono et equo convenit, de plano ipsam discordiam, remota appellatione, inter ipsos in scriptis finire procu- rent, et secundum quod dixerint observetur. Addimus etiam, ut si quando vir uxorem suam solam fideicommissariam aut uxor virum suum solum fideicommis- sarium reliquerit, fideicommissarie officium exercere non valeat, nisi alius ab archiepiscopo, vel, eo absente, vel vacante archiepi- scopatu, ab archipresbitero, cum consensu Capituli, ei fuerit
[p. 762]
adiunctus; et tunc perinde censeatur ac si a testatore fuerit relictus. Et si mulier ad secunda vota convolaverit, statim fideicommissaria esse desinat, et adiunctus officium fideicommissarie fideliter exequatur.
[p. 763]
Si quis pauperibus vel alias incertis personis vel locis bona sua vel eorum partem, aut aliquid aliud reliquerit, nullo relicto distributore, vel relicto seu relictis, sed nullo eorum estante, vel eo qui superest, vel omnibus qui supersunt voluntatem adimplere defuncti infra annum negligentibus, dominus archiepiscopus per sindicum suum, vel archipresbiter aut prelatus ecclesie in cuius parrocchia defunctus habitabat, per se vel per sindicum sue ecclesie, si habet sindicum, bonorum defuncti petitionem et distributionem habeant, pro iam dicta defuncti voluntate implenda; nullo predicto- rum sacramentum calumpnie vel aliud sacramentum exinde facere cogendo. His autem, post inquisitionem vel nuntiationem inde eis factam, et mensibus tribus transhactis cessantibus, etiam extraneo cuicumque, approbato tamen a iudicibus curie legis, et iuranti coram eisdem quod pro suo posse defuncti voluntatem adimplebit, peti- tionem et distributionem concedimus, vigesimam partem relicte quantitatis vel rei sibi pro merito bone operationis hac pia
[p. 764]
largientes constitutione. Pluribus autem ad hoc accedentibus, vel omnes simul, ut dictum est, faciant, vel magis ydoneus a iudicibus admicta- tur. Quousque autem aliquod suprascriptorum factum non fuerit, qui primo relictus erat officium fideicommissarie valeat exercere.

32. XXXII. De inventario faciendo.

In inventario faciendo hoc addicimus, ut heres habeat anni spa- tium, ex quo inventarium conficiendi habuerit facultatem, et unus tabellio ad eius confectionem sufficiat, et ut sollempnitates subscriptionum heres observare minime teneatur: dum tamen rerum quantitatem in inventario confiteatur. Infra annum vero de eo quod habet conveniatur. Statuimus etiam ut descendentes propterea quod inventarium non fecerint, circa eorum legittimam penam non patiantur, nec in eo quod a defuncto eis debebatur, aliquod preiudicium sibi generetur.

33. XXXIII. De eo quod pater filiis vel filiabus necesse habet relinquere.


[p. 765]
Si quis uni filiorum plus quam alteri vel aliis reliquerit, non valeat in eo quod plus est relictum, nisi is melius ei secundum Deum servierit, et obediens fuerit cui reliquerit; ita videlicet ut si duo sint filii, in tertiam partem sue substantie possit eum melio- rare, qui, ut dictum est, melius ei servierit; et si fuerint tres filii, quartam partem; et sic deinceps: hoc intellecto, ut idem observetur in nepotibus cum filiis, et in nepotibus solis, aliisque virilis sexus et per virilem sexum descendentibus: nec intelligatur melius servire, cum alter est minor XX annis, nec is qui impubes est melius ser- vire intelligatur. Idem de filiabus sibi melius servientibus, cum filium filiosve aut alium virilis sexus et per virilem sexum descendentem non habeat. Si autem cum filiis filiam habeat, dotare eam dum vivit solummodo debet, ita quod legittima filiis vel filio, quos vel quem tunc habet, non diminuatur, sine eorum maiorum XX annis voluntate. Sed et moriens, si eam vivens non dotavit, et liberis masculini sexus ultra legittimam iure nostro eis debitam tantum unde convenienter dotari possit non dereliquit, in quantum conveniens est pro se dotanda ei parens relinquere teneatur. Quod si non fecerit, contra eos qui a parente de bonis eius ultima voluntate vel titulo lucrativo tempore mortis parentis fuerunt con- secuti, eidem filie uni, vel pluribus, ius revocandi seu petendi que
[p. 766]
relicta sive donata sunt pro medietate competat. Idemque in matre observetur, eo excepto quod filiam dotare non teneatur, nisi quando ipsa locuplex est, et aliunde filia dotem habere non potest. Hoc etiam addito, ut ubi parens plus uni quam alteri relinquere non potest, nec illi qui in eius est potestate vel ex eo descendenti possit relinquere. Que dicta sunt in relictis, eadem et inter vivos datis intelligantur, quatenus tempore mortis illius qui dedit ea que data fuerint exstant, vel in substantiam eius qui recepit conversa sunt. Me- lius vero servisse filius vel filia; vel deinceps descendens non intel- ligatur, nisi expressim parens filium vel filiam vel deinceps de- scendentem melius servivisse in ultima voluntate dixerit, non ablata filiis vel nepotibus aliisve descendentibus facultate probandi in contrarium. Sed cum neptem ex premortuo filio et filium su- perstitem, vel ex ipso prolem masculinam parens habet, possit neptem usque ad legittimam iure Romano intellectam, si quat- tuor sint vel pauciores etc. pregravare, filie tamen persona minime computanda.

34. XXXIIII. De legittima filii.

Si unum filium pater habet, medietas; si vero plures, compu- tata persona patris, reliquum filiorum legittima intelligatur. De matre autem dicimus, ut si tres vel pauciores habeat filios legitti- mos, tres partes; si vero plures, computata eius persona, secundum numerum filiorum sit legittima ipsorum. Idem in filiabus, cum sole sint. Ceteri etiam liberi in locum suorum parentum succedant, et eam legittimam percipiant, que parentibus eorum, si viverent, per hanc deberetur constitutionem: salvo quod dictum est supra in titulo " De eo quod pater filiis etc., de nepote ex filio premortuo alio filio superstite ".

35. XXXV. De successionibus ab intestato.

Cum successionum tres sint ordines, descendentium, ascenden- tium, collateralium, in successione semper prima causa sit libero- rum, etsi ulteriori gradu quis sit constitutus: dummodo masculo estante, idest persone defuncte filio, vel eius sobole masculini sexus et per masculinum sexum descendente, soror idest defuncte per- sone filia, vel eius soboles nou succedat; et liberi cuiuscumque sexus loco suorum parentum antea defunctorum vel defunctarum ad suc- cessionem avi vel proavi, avie vel proavie, vel ceterorum, secundum iam dictum modum, succedant, nisi cum parens sine sobole ma- sculini sexus decesserit, filia vel filiabus relictis, et ex premortuo filio vel filiis, filia vel filiabus et non filiis derelictis, tunc enim in capita ad avi vel proavi, avie vel proavie, successionem veniant. Si tamen ex diversis filiis neptes cum filia vel filiabus relinquun- tur, filia vel filie quantum ex successione in capita eis contingit, facta filiarum et neptum omnium connumeratione percipiant. In reliquum autem neptes ex diversis filiis inter se in stirpem succe- dant. Hoc tamen distinguendo et observando, quod matre mortua, fìliis vel aliis virilis sexus et per virilem sexum descendentibus cuius- cumque matrimonii derelictis, vel his cessantibus, filiabus aliisque feminini sexus, vel per femininum sexum descendentibus, succes- sio equaliter deferatur: excepto eo quod in dotem in posteriori ma- trimonio datum est, vel temporenumptiali donatum; quod liberi illius matrimonii masculi vel femine lucrantur, muliere in
[p. 767]
matrimonio, idest ante mortem viri, decedente. Si vero dissoluto ma- trimonio, idest post mortem viri, mulier decesserit, omnes liberi cuiuscumque matrimonii virilis sexus et per virilem sexum descen- dentes, vel nullo eorum extante, feminini sexus liberi, et per fe- mininum sexum descendentes, in iam dicta dote et donamentis in capita succedant. Si tamen ex posteriori matrimonio femina vel fe- mine et per femininum sexum descendentes, et ex priore masculus vel masculi et per masculinum sexum descendentes supersint, femina vel femine vel per femininum sexum descendentes cum masculo vel masculis, et per masculinum sexum descendentibus prioris matrimo- nii, in iam dicta dote et donamentis succedant in capita. E converso autem ex posteriori matrimonio masculus per virilem sexum descen- dens, femine ex priori matrimonio suscepte eiusque liberis cuius- cumque sexus preferatur; precipuam tamen liberi illius matrimonii donationem nuptialem habeant, ex cuius matrimonio mater lucrata est, si in dotem eam cum secundo nubit non dedit: datam enim in dotem liberi illius matrimonii, pro quo data fuit, muliere in ma- trimonio decedente habeant; muliere vero post mortem viri mo- riente, donatio propter nuptias liberis illius matrimonii ex quo eam lucri fecit in totum competat. Liberis autem defuncte persone non extantibus, ascendentes virilis sexus qui per agnationem defuncte persone iunguntur, ex ordine ad successionem vocentur, ut qui prior est in gradu, potior sit in successione: fratribus vero consan- guineis virilis sexus defuncti, et filiis masculini sexus fratrum pre- mortuorum in stirpem cum patre defuncti ad successionem vocandis.
[p. 769]
Sed et patre non superstite, avus paternus cum fratre consanguineo defuncti et cum liberis masculini sexus premortui fratris in stirpem, vel nullo suprascriptorum existente, cum sorore germana defuncti, et cum filiabus alterius premortui consanguinei fratris, in stirpem similiter admictatur. Idem sit de proavo paterno, avo non exi- stente, dum tamen per fratrem consanguineum defuncti vel eius filios masculos proavus excludatur. Sed nullo suprascriptorum existente, filiam vel filias sororis vel sororum defuncti proavus pa- ternus non excludat, sed cum ea vel eis in stirpem ad successio- nem admictatur. Filio autem mortuo vel filia sine liberis, patre et sorore vel eius filiis, et non fratre vel eius liberis virilis sexus exstan- tibus, in rebus maternis pariter succedant, in aliis vero solus pater. Si quis aut si qua fratrem ex patre tantum, et fratrem ex utroque parente eorumve liberos habens, intestatus vel intestata decesserit, in rebus maternis et materni generis, frater ex utroque parente, vel eius liberi, eo qui tantum ex patre est, eiusque liberis exclusis, ad successionem solummodo admictantur. Idemque in so- rore ex utroque parente eiusque liberis, cum defuncti fratre ex patre tantum et eius liberis existentibus obtineat, scilicet ut fratrem ex patre tantum et eius liberos in predictis rebus excludatur, quando frater ex utroque parente vel eius liberi non existunt. Uterinus au- tem vel filius eius masculus, vel uterino vel eius filio non existente, uterina, fratre vel sorore ex utroque parente eorumve liberis non extantibus, cum fratre ex patre tantum, vel eius liberis, in predictis rebus in stirpem pariter admictantur. Salvo quod supra dictum est de patre ad successionem filii vel filie admictendo. Descendentibus vero et ascendentibus predictis non exstantibus, qui sunt ex latere et ex agnatis vocantur, et primo quidem frater ad successionem tam fratris quam sororis cum filiis et nepotibus virilis sexus agnatis premortui fratris in stirpem vocatur. Horum autem nullo existente, filia premortui fratris cum sorore et cum sororis premortue filiis masculini sexus, vel his non extantibus fe- minini sexus, in stirpem divisione facienda succedant, ex quibus
[p. 770]
aliquo seu aliqua non extante, patruus cum fratre patrueli defuncte persone, et cum premortui patruelis filiis masculini sexus, in stirpem ad successionem admictantur. His autem omnibus deficientibus, qui vel que agnatorum iure ad successionem vocantur usque ad quartum gradum vulgariter intellectum succedant, ita ut masculus proximior mulieri eodem gradu constitute preferatur. Agnatis vero usque ad iam dictum gradum, aliisque personis supradictis non extantibus, iure romano successio deferatur, dummodo agnatus co- gnato eodem gradu existenti preferatur. Et soror ad nullius defuncte persone successionem vocetur, fratre ipsius sororis defuncte persone pariter actinente, aut eius filio vel nepote agnato existente; salvo tamen quod supra dictum est. Sed frater sororem germanam et filius fratris et nepos et pronepos amitam suam et sui patris et avi paterni alere et dotare cogantur, si in capillo est vel nupta sine dote, secundum quantitatem bonorum ex successione venientium. Idem statuimus in vidua, scilicet ut eam dotare cogantur, si non est do- tata de suprascriptis bonis, nisi pro aliqua legittima causa se eam viduam, vel nuptam sine dote, dotare non teneri monstraverit. Et in nullis successionibus melior cuiusquam conditio habeatur, quia sit ex utroque parente coniunctus, sed sola consanguinitas spectetur, salvo quod in capitulo novo " Si quis aut si qua " continetur. Hoc tamen inspiciendum est, ut in rebus patrimonii, idest ex patre pro- venientibus, uterinus suo fratri uterino, cum persone de patrimonio in tertio gradu secundum canones non supersint; item uterinus filio vel filie uterini; itemque filius vel filia uterini uterino fratri sui patris cum persone de patrimonio in quarto gradu non supersunt; in rebus vero, que non sunt patrimonii, uterinus, eiusque filius, fra- tre consanguineo defuncti vel eiusdem fratris filiis vel filiabus seu nepotibus vel neptibus, vel sorore consanguinea vel eius sororis filiis vel filiabus, vel qui cum his vel eos ante admicterentur non
[p. 771]
extantibus, uterino fratri vel eius filio vel filie succedant. Idemque de so- rore et fratre et duabus sororibus uterinis et eorum earumque filiis et filiabus obtineat; salvo quod de masculo, mulieri eodem gradu existenti, preferendo supradicitur. Si frater qui sororem a successione bonorum parentis patris vel alicuius per patrem ascendentis agnati excludit, sine liberis et fra- tre consanguineo eiusque filio et nepote agnato scilicet masculini sexus decedens, legittimam voluntatem condiderit, aut monasterium vel quemcumque alium venerabilem locum ingrediens, expressim vel tacite sua offerat vel det, seu sine proprio se victurum esse profi- teatur, sorori vel sororibus eorumque filiis masculini sexus rnedie- tatem omnium bonorum que tempore mortis habet ex his que ex successione vel lucrativo tictulo a parente vel ab aliquo per patrem ascendente agnato, seu ex parente descendente agnato, qui cum ipso eidem parenti successisset ad eum pervenerunt, vel ex eis empta vel acquisita sunt, relinquat; computatis in ipsa medietate his que a fra- tre vel parente, aut aliquo ex parente descendente agnato, qui cum eodem fratre eidem parenti successisset, dotis vel donationis non mo- dice, seu quoquo relicti titulo data fuerunt, nec aliqua de causa, nisi propter ingratitudinem, possit frater de prefata medietate sororem vel eius filios masculos defraudare. Et si de bonis, que ut dictum est ad eum a parente, vel ab aliquo per patrem ascendente agnato, pervenerunt, frater alienavit, sive ultima voluntate condita sive non condita decesserit, si quidem in fraudem sororis vel filiorum eius masculini sexus alienavit, eo cui alienatum est fraudem partici- pante revocetur, et vendicari possit ac si non esset alienatum. Si tamen quocumque lucrativo titulo frater alienavit, et alia sint in hereditate fratris, ex quibus donatorum portio possit restaurari, ex ipsis restauretur Alioquin etiam fraude non probata, in quantum medietati suprascripte deest, et restaurari non potest, quod donatum est revocetur, rationibus uxoris fratris et aliis debitis non in fraudem vel lucrativo tictulo factis, ex predicta medietate sororis vel filiorum
[p. 772]
eius masculini sexus, et ex aliis bonis que remanent pro rata sol- vendis. Si tamen monasterium vel alium locum venerabilem ingre- diens, minus librarum vel libratis L ingressus ipse habuerit, nichil inde sorori vel liberis alterius sororis relinquere teneatur: de alie- natis vero in fraudem sive donatis a fratre suprascriptis personis, iure ut supra dictum est integro reservato. In successionibus autem, in quibus soror vel eius liberi cum sorore vel eius liberis fratri vel avunculo liberisve ipsorum ex hac nostra constitutione vel alias ab intestato succedunt, dotes et do- nationes a fratre vel a liberis fratris, cum de fratris vel liberorum successione agitur, vel a comuni parente, aut ab aliquo ex parente descendente agnato profectas, conferri statuimus. Hac constitutione, ne decetero inter aliquos dubietas oriatur, constituimus ut frater qui de bonis parentis non ultra legittimam, quam per Constitutum habere debet, est consecutus, nichil sorori vel sororibus, vel alicuius seu aliquarum sororum filiis aliqua sorore superstite vel non, testamento vel aliqua ultima voluntate relinquere teneatur. De matre autem sic observetur, ut dum vivit quousque non nubit usufructum, vel quasi, bonorum filii mortui intestati, vel filie sine liberis, habeat pro ea parte, qua secundum legem romanam filio vel filie in proprietatem succederet ab intestato, si ante quam pre- dictum usufructum perciperet alteri non nupsit, dum tamen soro- res fratribus extantibus partem non faciant; cautione tamen prius heredibus prestita, quam ex lege usufructuarii prestant. Sed et ipsi filio vel filie intestato morienti tunc succedat in rebus tantum,
[p. 773]
que non sunt patrimonii, cum nec frater eiusque filius, nec patrue- lis, nec alia persona, que cum his vel ante eos succederet super- sunt. In rebus vero patrimonii, cum persona de patrimonio in quarto gradu vulgariter intellecto, seu sororis germane defuncte filius vel filia, nepos sive neptis non superest, mater omnibus agnatis et cognatis aliis preferatur, exceptis uterino et uterina defuncte persone, et eorum filiis masculis primi gradus in stirpem admictendis, cum quibus mater pariter admictatur; dumtamen uterino, vel eius filio extante, uterina vel eius filius non succedat. Filius autem facto testa- mento decedens, eo casu quo predicta constitutione in usufructum vel in proprietatem mater ipsi succederet, in testamento tertiam partem, vel valens eorum in quibus eis succederet, matri relinquat; dummodo ultra valens librarum CC denariorum ei relinquere non te- neatur: aliter vero, vel in alio ultimam voluntatem filii mater non possit infringere. Alia vero mulier de ascendentibus, vel quicumque per femineum sexum ascendens voluntatem ultimam ex se descen- dentis non valeat in aliquo retractare. Deficientibus agnatis et co- gnatis usque ad quartum gradum vulgariter intellectum, vir sue uxori succedat; et e converso. Ambiguitatem qua, obtentu consuetudinis non scripte, quibus ingredientium monasteria successio competeret, quibusque ipsi mo- naci succedere possent, dubitabatur, ex urbe nostra resecare neces- sarium fore existimavimus, ut, incertitudine remota, quod iuris in predictis observandum omnibus clareat evidenter. Statuimus itaque, ut si quando monasterium ingrediens cuius- cumque sexus vel gradus, unum vel plures liberos in seculo relin- querit, ex eius bonis nichil monasterio competat, nisi quod ingressu vel ante, legittima liberis reservata, ipsi monasterio expressim con- cesserit. Liberis autem, vel aliquo eorum non extantibus, pater vel avus sive proavus paternus, salva gradus prerogativa, cum fratre consanguineo, et fratris filio, et aliis personis que cum avo vel proavo admictuntur, ut supra dictum est, et quivis eorum aliis non extan- tibus, in partem tertiam bonorum eius monasterium ingredienti
[p. 774]
succedat. Et licet rerum suarum dispositionem fecerit, patri vel avo vel proavo tertiam predictam, nisi ex ingratitudinis causa, au- ferre non valeat. Mater autem vidua in tantum et eo modo ingre- dienti monasterium succedat, quantum et quomodo filius, si ultimam voluntatem componeret, ei nostra constitutione relinquere tenere- tur. Reliqua vero, quando predictorum ascendentium vel collate- ralium aliquis succedit, et omnia bona, quando nullus predictorum superest, nisi ante ingressum aliter de eis qui ingreditur disposuerit, monasterium habere decernimus; salva tamen constitutione. " Si fra- ter qui sororem " usque ad finem. E converso autem monacus taliter succedat, ut si pater eius vel aliquis ex ascendentibus masculini vel feminini sexus, a quo ei legittima in seculo deberetur, sine aliis liberis masculini vel feminini sexus decesserit, eam legittimam quam in seculo relinquere deberet, et monacho relinquere teneatur, et si intestatus decesserit, sicut ei si laicus esset succederet, etiam mo- nacus succedat. Si vero alio vel aliis relictis liberis, qui cum eo qui monacus est, si laicus esset, pariter succederent, decesserit, monacus in legittimam sibi iure romano debitam succedat, et ea per testamen- tum vel per aliam ultimam voluntatem aut alio modo non valeat de- fraudari: dum tamen occasione predicte legittime ultra valens librarum CL de bonis defuncti non valeat monacus vel monasterium eius nomine vendicare. Quod si tales sint liberi, quibus monacus, si esset in seculo, preponeretur, qui eo non existente succederet, cum eis in stirpem ve- nientibus pariter ad successionem admictatur, et hac successione testa- mento vel alio modo escludi non valeat, nisi forte in quantum pater aliusve ascendens, ex sua persona cum liberis connumerata, relin- quendi alii nostro iure suprascripto habeat facultatem. Si tamen ex ipso monacho liberi sint masculini sexus, cum eis in nichilum ab intestato succedat; predicta autem etiam in monacha, cui in seculo existenti legittima deberetur obtineant. Alteri vero qui non sit ex adscenden- tibus, tunc ab intestato monacus succedat, quando si laicus esset solus ad successionem admicteretur. Nimirum aliquo existente qui cum ipso succederet, monacus a successione in totum excludatur; quando autem si esset laicus solus succederet, totam monacus habeat successionem, nisi aliqua persona feminini sexus supersit, que si masculus esset cum eo succederet; tunc enim ipsa, et qui vel que
[p. 775]
alias ab intestato cum ea succederent, cum monacho in stirpem ad successionem pariter admictantur. Et si ex monachi descendentibus fuerit is de cuius successione tractatur, si ultimam voluntatem con- diderit, quam eam condere posse statuimus, utpote ab ingressu pa- rentis sui in monasterium ab eius potestate liberatum, non obstante aliquo de his qui cum intestato succederent, parenti monacho le- gittimam, que sibi laico deberetur, scilicet tertiam partem bonorum, omni modo relinquere teneatur: quod si non fecerit, usque ad eam legittimam, possit monasterium nomine sui monachi illius infringere voluntatem. Et que de successione collateralium et descendentium superius in monacho dicta sunt, eadem in monacha observentur. Insuper, que de monachis supra dicta sunt, eadem et de conversis vel profexis utriusque sexus, qui in quamcumque ecelesiam vel in quemcumque locum venerabilem conversionis vel profectionis causa ingrediuntur obtineant, si se et omnia sua illi ecclesie vel loco expresse obtulerint, vel sine proprio se victuros esse professi fuerint. Si quis christiane religionis ab intestato, vel condito testamento, decesserit, nullus indeus vel saracenus occasione propinquitatis eius bona valeat vendicare: sed ab intestato eo decedente, ad propinquos christianos, etsi ulteriori gradu fuerint, salva gradus prerogativa, illis vero et uxore christiana defuncti non extantibus, ad Commune no- stre civitatis successio devolvatur.

36. XXXVI. De successionibus libertorum.

Bonorum autem libertorum patronis successio detur, sicut ius dictat romanum.

37. XXXVII. Quando civitas iure fisci succedit.


[p. 776]
Civitas iure fisci secundum legem romanam succedat. Utilitati reipublice providentes, ordinamus, ut si aliquis habi- tator super se, vel sub alio, in civitate pisana vel eius comitatu, sive sub eius iurisdictione existens, sine liberis legittimis ab intestato decesserit, et in civitate vel districtu habitantes super se vel sub alio in gradu proximiores successores non habuerit, civitas in par- tem tertiam bonorum eius, non tamen rerum immobilium extra civitatem et districtum positarum, que iure successionis vel titulo lucrativo per aliquem qui non sit de civitate Pisana vel districtu ei obvenerunt, ei succedat; et si testamentum vel aliam quamlibet ultimam voluntatem fecerit personis extra civitatem pisanam vel di- strictum commorantibus, civitas nichilominus, nostra constitutione, de eo quod predictis personis relictum est, excepto quam de supra- scriptis rebus immobilibus, ut dictum est, pro suprascripta parte suc- cedat Hoc idem observetur et in legittima, que parenti extra no- strum districtum commoranti de bonis filii debetur, etiam si parens eam habere noluerit: et si aliquid in fraudem huius constitutionis fuerit factum, nichil valeat.
[p. 777]
Constituimus ut si quis foretaneus, qui non sit nostri districtus, contra civem vel foretaneum nostri districtus rationem petierit, in potestate civis vel foretanei nostri districtus sit utrum iure quod Pisana civitas tenet, velit causam iudicari, an eo iure quo civitas vel terra unde est foretaneus utitur, preterquam in contractibus in
[p. 778]
pisana civitate vel eius districtu, et in ultimis voluntatibus ubicum- que factis: dum tamen in quibus predictam potestatem habuerit ante sententiam eligat quo iure causam velit iudicari, ita ut eodem iure in tota causa iudicata utatur.

38. XXXVIII. De alienatione minorum.

De alienatione minorum XX annis, tam masculorum quam feminarum, secundum legem romanam observetur; dum tamen ut pro famis necessitate, seu pro alimentorum indigentia, sicut pro debito res minoris alienari possit vel obligari; et ut auctoritate cu- ratoris vel propinquorum magis ydoneorum consilio, uxori sue clo- nationem propter nunptias facere, et immobilia pro ea minor valeat obligare. Hoc etiam addito, ut eum tutoris vel curatoris auctoritate provocare possit ad divisionem vel licitationem, et quod inde ab arbitris statutum fuerit, sicut de aliis maioribus, nulla distinctione liberos habeat, vel non, facienda, valeat. Maiori autem XX annis, preter quam in alterius tutela vel cura suscipienda, sit nostro iure legittima etas; dum tamen, si sit minor annis XXV, nec cum decreto rem immobilem vel actionem inde competentem, inter vi- vos donare possit. In dotem tamen coniunctis personis, vel causa pietatis, etiam sine decreto dare possit, et salvo quod in sequenti titulo " De alienationibus mulieru " continetur. Item, tutores vel cu- ratores minorum, et ipsimet minores, si intellectum habuerint, cum auctoritate tutoris vel curatoris etiam specialiter ad hoc dati,
[p. 779]
medietatem proprii muri et terre, pro communi muro edificando, si eis minoribus expedierit ac utile fuerit, vendere et alienare sine de- creto possint. Hoc idem curatores aliarum personarum facere pos- sint. Ubicumque minor vel quecumque mulier, qui vel que prohibetur alienare in alienationis contractu quem facit, vel post ipsum con- tractum, prohibitione durante, etiam finem vel refutationem fecerit, sicut alienatio non valet, ita et finis vel refutatio, que cum ea vel post eam fit, non valere iudicetur. Saluberrima constitutione ordinamus, ut sacramenta puberum sponte facta consensu curatoris generalis, et si plures curatores ge- nerales habuerit, consensu omnium quos habet presentes, vel etiam specialis, si ad hoc expressim a iudicibus fuerit datus, cum hoc mi- nori, causa prius a dictis iudicibus cognita, videatur expedire, in omnibus negotiis, que non sunt finita iudicio vel transhactione seu amicabili conventione, firma et inviolata teneantur, actione nichilominus contra curatorem vel curatores competente, si eius vel eorum·culpa minor exinde lesus fuerit. Vendictiones vel pignorationes vel in solutum dactiones, que pro civitatis data, imposita vel imponenda, sive expensis que facte sunt vel fient pro hoste a tutoribus vel curatoribus, cum decreto factas vel faciendas de rebus inmobilibus minorum sive maiorum fu- riosorum, mentecaptorum, prodigorum et aliorum omnium sub
[p. 781]
tutela vel cura existentium, firmas ratasque in perpetuum fore te- nendas, et eas ut dictum est, fieri posse statuimus.

39. XXXVIIII. Qualiter mulieribus permissum est alienare vel in ultima voluntate relinquere.

Mulier non minor annis XX, non habens liberos legittimos ma- sculos vel feminas, neque virum, in totum: virum autem et non liberos habens, preter dotem et donamenta, similiter in totum: habens vero liberos sine viro, pro medietate: virum autem et libe- ros habens, pro quarta parte iure possit alienare, et se et res suas obligare: dum tamen sine consilio propinquorum, qui ad hoc magis ydonei videantur, ab anno vigesimo usque ad vigesimum quin- tum res immobiles alienare vel obligare non valeat. Si vero aliter vel pro maiore parte, nisi ut infra dicitur, mulier alienaverit, vel se aut res suas obligaverit, non valeat quod ab ea factum fuerit, nisi cum sit maior annis XX ad divisionem vel licitationem provo- cans vel provocata id faciat, vel ut melius vel eque bonum sibi prospiciat: et hoc in veritate fiat, auctoritate et arbitrio iudicum Nove curie adprobetur. Nam pro debito ab ea persona cui successit facto, vel quod ab ipsa maiore XX annis factum in eius voluntatem conversum sit solvendo, quin possit mulier, non inspecta predicta- rum partium quantitate, alienare vel obligare, cum tamen minus in bonis habeat, non videtur dubitabile. Sed ut omnis cesset dubitatio, eam pro suprascripto debito iure alienare et obligare posse statui- mus. Hoc addito in capitulis predictis omnibus, ut mulier maior XX annis, totum quod habet possit alienare et obligare necessitatis causa, eius sacramento coram iudicibus Nove curie cognita. Tem- pore vero mortis, mulier ab anno duodecimo in antea, si liberos legittimos cuiuscumque sexus, unum vel plures, ex eo matrimonio in quo decedit et virum habeat, quartam solummodo partem dotis
[p. 782]
et donamentorum, et aliorum omnium bonorum suorum, dum tamen legittima filiorum non minuatur; si vero·non ex eo matri- monio, sed ex alio liberos habet, quartam partem medietatis dotis et donamentorum et aliorum omnium bonorum suorum; et ubi virum non habet, tantum quartam partem omnium bonorum suo- rum possit relinquere. Hoc tamen intellecto, ut si plures tribus filiis sibi succedentes habuerit, secundum numerum filiorum, vel ipsis non existentibus, filiarum, computata sua persona, relinquendi de suprascriptis tantum habeat facultatem. In alienationibus autem a viro vel socero, vel alio pro eo, de rebus propriis pro antefacto expressim non obligatis vel donatis fa- ciendis, si mulier maior vel minor consenserit, vel se quocumque modo interposuerit, non possit mulier alienatum petere quando- cumque, si tempore alienationis alia viro supererant, ex quibus pro suis rationibus mulieri consuli possit sufficienter. Alioquin con- sensu vel obligatione tali non obstante, valent mulier tempore li- cito, iure sibi competente, alienata recuperare, nisi propinquorum eius consilium, qui ad hoc magis ydonei videantur, consensu mulie- ris tempore alienationis corroboraverit. Si vero in alienatione rei pro donatione propter nunptias expressim obligate vel donate mulier consenserit, vel quocumque modo se interposuerit, nullatenus ei consensus talis vel obligatio noceat, nisi ante ipsius consensum vel obligationem maritus, vel alius pro eo, aliam vel alias res, vel de omnibus bonis obligatis, unam rem vel plures mulieri pro
[p. 783]
antefacto obligaverit vel donaverit, ex qua vel quibus ei secundum nostre urbis consuetudinem satis idonee consulatur. In rebus autem soli dotalibus, tam extimatis quam inextimatis alienandis, si mulier consilio propinquorum magis ydoneorum consensum, adhibuerit, vel se inde obligaverit, et alia viro tempore alienationis super- sint, ex quibus mulieri plenarie valeat satisfieri, alienatio facta, firma perseveret; aliter vero mulieri nullum sit preiudicium. De predictis autem rebus dotalibus, et quibuslibet aliis, vel pro antefacto expressim obligatis, excipimus ut in alienatione vel obligatione pro victualium indigentia facienda, et pro dotanda filia atque pro donatione propter nunptias pro filio constituenda, cum predictorum propinquorum consilio possit mulier efficaciter consentire. Ubicumque autem propinquorum consilium hac exigitur constitutione, si mu- lier propinquos non habet vel eos habere non potest, possint fieri que suprascripta sunt, cum iudicum Nove curie auctoritate. Iudices tamen auctoritatem non interponant, nisi utile esse mulieri, vel ei expedire cognoverint. Quia vero in alienationibus rerum propriarum viri et in con- tractibus negotiorum eius, et in contractibus mutui qui fiunt ab uxoribus simul cum viris, mulieres cum viris pariter cognovimus aliquotiens obligari, et pretium sibi solutum, et pecuniam sibi nu- meratam vel solutam esse confiteri; constituimus, ut mulier, licet ei ex hoc consensus tacitus quo ad repetitionem rerum velut expressus obstet, ex tali obligatione vel confessione nullo modo deinceps a contrahentibus vel eorum successoribus valeat conveniri, neque
[p. 784]
ex tali confessione pretii aut pecunie sibi numerate vel solute aliquod preiudicium sibi valeat generari. Quod autem dictum est de medietate, seu quarta, sic observetur, ut in una re seu pluribus suorum bonorum totam medietatem vel quartam alienare vel relinquere vel causa mor- tis donare possit. Hoc tamen intellecto, ut medietate vel quarta sponte, non ut tantundem in eius patrimonium reverteretur alienata, quartam postea relinquere, vel mortis causa donare non valeat. Mulier maior XXV annis omnia bona sua in dotem dare possit, licet liberos habeat. Idem et de minore sui iuris nubilis etatis obser- vetur; dum tamen hoc fiat propinquorum consilio sine fraude vel aliqua malitia habito, qui in hoc magis ydonei videantur, et inter ceteros non mediocris sint extimationis; dum tamen si res immobiles in dotem estimatas dare voluerit, fiat auctoritate iudicum curie Nove, qui diligenter de rerum extimatione perquirant, et de unaquaque libra estimationis, que facta fuerit a parte mulieris, pro dirictura curie tol- lant denarios duos, dum tamen summam librarum trium non excedat. Quia cognovimus quosdam ut propinquos mulieris in negotiis consensum adhibuisse, et per hoc damnum contrahentibus non mo- dicum accidisse; ideoque constituimus, ut omnes qui de cetero scien- tes se non esse propinquos, in contractibus mulieri ut propinqui consenserint, totum dampnum quod ea occasione contrahentes incur- rerint, ipsi de eorum proprio exsolvere compellantur. Hoc tamen ni- chilominus addito, si mulier, cum sciret aliquos non esse propinquos, eos ut propinquos in contractibus, ignorantibus contrahentibus, nullam vim passa adhibuerit, ea in quibus consensit, sicut si vere essent propinqui, firma tenere cogatur, cum decipere voluerit; et iura pu- blica, non decipere volentibus, sed deceptis subveniant.

40. XL. Quandomulier de rebus mariti vel suis possit alienare.

Mulier de rebus mariti absentis vel presentis, cum eam exibere non vult, vendere vel pignorare possit causa necessitatis sue et
[p. 785]
liberorum et familie, sacramento eius cognita, arbitrio iudicum curie Nove, non solum pro futuris alimentis, sed etiam pro debito pre- teritorum alimentorum, in quantum iudicibus conveniens videatur; dum tamen prius inquiratur maritus, si presens est: eo vero absente, inquirantur propinqui et affines mariti, qui iudicibus videbuntur in- quirendi, quos verisimile esse pro marito se debere interponere, si voluerint mulieri necessaria ministrare, et creditoribus eius pro de- bito suprascripto satisfacere. In cause autem cognitione versetur quid vel quantum obligari vel alienari debeat, et quid horum magis expe- diat. Si vero maritus non habet aliquid, quod facile vendere vel alienare seu obligare posset; vel si habet, et de eis alienare non po- test, de suis propriis, sicut supra permissum est, alienet; et cum pro se exibenda vel pro viri utilitate mulier de suis alienat, de his que in eam causam expendit habeat contra virum repetitionem.

41. XLI. De his que a viro in uxorem dantur vel relinquuntur.

Non liceat viro uxori sue vel alii per quem ad ipsam reverti debeat causa mortis vel ultima voluntate relinquere nisi usumfru- ctum vel quasi bonorum suorum, secundum numerum liberorum omnium, quos ex ipsa habet, vel ex alia, ut infra dicitur: videlicet, si unum habet vel duos tantum, tertiam partem tantum usufructus vel quasi omnium bonorum suorum ei possit relinquere: si tres, quartam: si quatuor, quintam: et sic deinceps: dum tamen filie iam nupte, masculo herede existente testatori, partem non faciant, et nepotibus seu neptibus vel deinceps existentibus liberorum numerus in stirpem computetur, et usufructus vel quasi exstimatio per annum librarum XV non excedat quantitatem, vel nisi alimenta, vel pro alimentis aliquid, vel annuum aliquid ei relinquerit; quod tamen relictum usque ad eam quantitatem tantum valeat, quam ex legato usufructus, vel quasi, nostro iure percipere possit. Predictum vero usumfructum vel quasi, vel alimentorum aut annui relictum,
[p. 786]
quousque mulier vivit et non nubit, tantum habere vel percipere valeat, vel nisi sextam partem bonorum suorum, dummodo solidorum CCC summam non excedat, ut nec etiam simplices donationes inter eos morte confirmentur, nisi in supradictam quantitatem XV librarum cum nichil in ultima voluntate ei relictum sit. Si autem usumfructum vel quasi, vel alimenta aut aliquod annuum seu aliquid aliud quod sit in- fra sextam partem bonorum, et non sit ultra CCC solidorum, et sextam partem bonorum, ut dictum est, ei relinquerit, mulieris sit electio quod petere voluerit. Idem e converso, et hoc amplius, ut nec alicui ex parentibus ascendentibus, vel liberis utriusque sexus viri, aut ipsius agnatis vel cognatis usque ad tertium gradum secundum ca- nones intellectum, nec ei qui virum, aut quem vir habet in po- testate, nec matri vel avie, aut ipsius agnatis vel cognatis sibi non actinentibus usque ad secundum gradum vulgariter intel- lectum; nec alii, per quem ad virum debeat reverti, vel reverti sit verisimile, nisi quantum supra dictum est mulier donare vel relinquere possit. Et similiter maritus non possit donare vel relin- quere alicui ex parentibus ascendentibus, vel liberis utriusque sexus uxoris aut ipsius agnatis vel cognatis usque ad predictum gradum sibi viro non actinentibus, nec alii per quem ad uxorem debeat reverti, vel reverti sit verisimile. Et sicut supradictis personis maritus vel uxor donare vel relinquere non potest, ita nec eorum uxoribus vel viris donare vel relinquere possit. In dote autem et donamentis taliter sexta pars intelligatur, ut si sine liberis decesserit, sextam partem me- dietatis, si vero liberis relictis sextam partem quarte partis dotis et donamentorum tantum mulier marito possit relinquere. Dotem vero post etatem XX annorum, mulier infirmitate non gravata, que sine liberis est ex alio matrimonio natis possit augere, dum- modo antefactum augeatur, auctoritate propinquorum ipsius mulie- ris in utroque interveniente. Idem in viro infirmitate non gravato ut antefactum uxori augere possit, dummodo dos augeatur.

42. XLII. Quo casu filiafamilias a patria potestate liberatur.


[p. 787]
Filiafamilias, si voluntate parentis, in cuius est potestate, inter- veniente vel precedente aut sequente virum acceperit, et ab eo ducta fuerit, vel ipsa eum duxerit, exinde sit libera a patria potestate.

43. XLIII. De prohibitis numptiis.

De numptiis hoc teneatur, ut secundum canones copulate va- leant et legittime iudicentur. Si vero non fuerint secundum canones copulate, inutiles et inlicite censeantur, et qui ex talibus numptiis nati fuerint, a legum beneficiis in successione habeantur alieni, nisi ecclesia tempore mortis matrimonium patiatur. Pati autem hoc loco sic accipitur, eum matrimonium palam steterit, et in excomunica- tionis sententia matrimonio constante non decesserint. Sed nec pa- tientia prosit in noverca, privigna, socru, nuru, prosocru et sur- sum pronuru, et deorsum commatre et ea quam de sacro fonte la- vasti, uxore virove alterius, nec in affinitate, que est ad virum per uxorem, et e converso usque ad tertium gradum primi generis affinitatis, secundum decreta; nec in ortodoxo et heretica, vel e con- verso; nec in christiana et iudeo, et e converso; nec in christiano et saracena, et e converso, matrimonio copulatis; nec in ascen- dentibus et descendentibus in infinitum; nec in his qui sunt ex utroque latere in quarto vel proximiore gradu per agnationem vel cognationem coniuncti. Sed licet ecclesia non patiatur cum quarto sint gradu pariter, et matrimonium palam steterit, sive post prohi- bitionem et excomunicationem concepti probabuntur, sive post prohibitionem, dum tamen ante excomunicationem, licet postea separati sint; nichilominus nati pro legittimis habeantur. Si vero
[p. 788]
fuerint separati, et postea ecclesia in matrimonio expressim eos stare concesserit, in nullo excomunicatio seu separatio, genitos, licet post excomunicationem, ledat. Sed si separati coniuges fue- rint, et satisfecerint, et postea ecclesia non concedente, iterum matrimonio se coniunxerint, ex tali coniunctione iterata postea concepti, non sint legittimi. Si quis autem ante hec tempora, idest ab a. D. MCLXVI, a die Omnium Sanctorum, ex his qui in quinto gradu vel supra coniuncti erant geniti sunt, et si ecclesia matrimonium passa non sit, si genitores eorum satisfecerint, legit- timorum liberorum iura nati ante satisfactionem integra habeant.

44. XLIIII. De raptu mulierum.

In rapinis vero statuimus, ut si aliquo tempore de matrimonio inter raptorem et raptam concordia fuerit, valeat matrimonium; quod in preteritis rapinis tantum locum habeat, idest ab anno Do- mini MCLXVI, a die Omnium Sanctorum: in futurum autem non valeat matrimonium, nisi cum muliere propinquiores eius, qui inter ceteros mediocris extimationis esse videantur, matrimonio consen- serint. Mulierem XX annis minorem in potestate constitutam, vel sui iuris, patrem habentem, contra patris voluntatem, aut si fratrem germanum puberem habeat, et non patrem, contra ipsius fratris voluntatem, vel nullum horum habentem, illa renitente, qui- cumque tulerit in uxorem vel rapuerit, libras C nomine pene ipsi mulieri, que violentiam passa est, persolvat, aut patri vel fratri, cum illa non consenserit. Et insuper, quando mulierem invitam
[p. 789]
rapuerit, alias libras C, nomine pene, pisano Comuni tribuere compellatur. Si tamen frater a sorore maiore XV annis requi- situs vel matre sororis, vel ab avo materno, sive ab alia persona ydonea puelle actinente, sororem sine manifesta et ydonea causa maritare distulerit, predicta cesset pena, licet sine consensu fra- tris maritum acceperit. Sed si unus ex fratribus matrimonio eam copulaverit, aut predictis absentibus communicato absque fraude consilio necessariorum, marito, ea volente, copulata fuerit, predicta cesset pena. Que dicta sunt de minore XX annis contra suam voluntatem rapta, eadem in maiore XX annis, que contra suam voluntatem rapta fuerit, obtineant.

45. XLV. De coniugiis servorum.

Coniugia servorum secundum canones contracta, etiam si di- versos dominos habuerint, non dirimantur, sed in eodem coniugio servi permanentes, dominis suis serviant. Nulli liceat, excepta causa fornicationis, uxorem suam relin- quere, neque ea vivente aliam sibi copulare. Si vero contrafecerit, per iudicis et consulis seu potestatis auctoritatem et officium, etiam sine placito, cum eam uxorem esse constiterit, uxorem quam primo habebat recipere, atque necessaria ei cogatur secundum suas facul- tates subministrare. Sed si maritus adeo crudelis sit contra uxorem a se expulsam, quod ipsa cum eo timeat habitare; maritus de
[p. 790]
offendendo eam in personam, sufficientem mulieri prestet, ad iudicis arbitrium, cautionem; aut ad eiusdem iudicis arbitrium, alimenta prestet uxori, etiam extra domum viri, in loco honesto moranti. Huic quoque addimus constituto, ut si quis maior XIIII an- nis sponsam etiam per verba de futuro habens, vel uxorem aliam ea vivente sibi desponsaverit vel copulaverit in uxorem, nisi sit inter eos secundum ecclesiam vel canones divortium celebratum, penam XXV librarum Comuni pisano solvere compellatur, vel in duplum dampnificetur. Si vero quid solvat, vel in quo dampnifi- cetur non habeat, exbanniatur, et per biennium extra civitatem Pisanam morari debeat exbannitus. Si qua vero maior XII annis sponsum etiam per verba de futuro habens, ante quam sponsus aliam accipiat, alium acceperit, libras XXV, et qui eam scienter ac- ceperit tantumdem, Communi pisano nomine pene solvere compel- lantur, vel in tantumdem dampnificentur, nisi sit inter eos secun- dum ecclesiam vel canones divortium celebratum; et ille qui eam desponsaverat, vel securaverat, si aliam postea accepit, pro eo quod aliam accepit, penam non patiatur.
[p. 791]
Cum, lege testante, non premium sed pena debeat comitari criminosos; idcirco hac salubri constitutione statuimus, ut si quis habens uxorem publice in domo propria vel aliena fornicariam vel adulteram tenuerit, libras XXV denariorum nomine pene solvere compellatur. Qui vero uxorem alterius scienter secum in domo, vel alibi extra domum viri publice tenuerit, libras L denariorum pro pena eidem Communi persolvat, vel in tantumdem dampnifi- cetur. Mulierem etiam que, viri cohabitatione dimissa, publice alii adheserit, pena similis comitetur .

46. XLVI. De adoptionibus et emancipationibus.

Adoptiones, adrogationes atque quorumcumque liberorum emancipationes, apud iudices Nove curie publice et in curia pu- blica fieri debere constituimus. Valitudinis tamen adverse unius ex iudicibus vel alicuius partium aut alterius iuste et evidentis cause impedimento, vel etiam ratione sexus alibi apud eosdem iudices fieri posse concedimus. Si vero aliter vel apud alium deinceps facte fue- rint, eas irritas esse, nichilque valere decernimus.

47. XLVII. De prescriptionibus.

Si rem aliquam soli comunis parentis fuisse constiterit, non possit aliquis fratrum sive consortum, aut qui ab eo causam habet,
[p. 792]
si accessione temporis eius uti velit, se ab altero fratre vel con- sorte vendicante defendere, nisi bona fide et pro suo possessu habita XL annorum fuerit prescriptione munitus. Locatam rem mobilem si quis iudicio petens probare po- tuerit, locationem infra XL annos a se vel ab alio, a quo eam habet ex ea re factam, ei qui eam tenet, vel ei a quo causam habet vel obedientiam cuilibet eorum similiter infra XL annos inde factam ab eo qui eam tenet, aut ab eo a quo causam habet, si te- nens eam retinere tentaverit, non audiatur, sed eam restituere co- gatur, nisi detentione vel prescriptione XL annorum, nulla pensione inde data, vel obedientia seu legittima interruptione infra predictum tempus XL annorum facta se tueatur; et nisi titulum vel causam habeat ab eo qui eam rem petit, vel ab eo a quo causam petitor habeat predicta prescriptione XL annorum tantum maiori XX annis currente, et si, ut dictum est, se tueri non potuerit, restituere dictam
[p. 793]
rem cogatur. De fructibus tamen ille qui dictam rem locationis titulo tenuit, actori condempnetur.

48. XLVIII. De interrutionibus.


[p. 794]
Statuimus ut ex reclamatione iudici facta et reo per iudicem vel eius nuntium cognita, si de facili arbitrio iudicum ei innote- scere potest, interruptio facta intelligatur, nisi per actorem, cum inde inquisitus esset, sine iusta causa steterit quod lis non conte- stetur. Dum tamen reo extra Pisanum districtum existenti et LX milibus a civitate remoto, non sit necesse reclamationem notificari, proclamatio tamen de reclamatione publice ad domum rei fiat, quando ipsi, ut dictum est, reclamatio non innotescit: salvo quod dictum est de anno supra in tractatu De contumacibus.

49. XLVIIII. De evictionibus.

Si res donata evicta fuerit, donator rem alienam esse, aut al- terius pro quo evicta est, in ea competere donationis tempore igno- rans, meritum tamen si quod accepit reddere: sciens autem non solum meritum restituere, sed etiam omne dampnum quod dona- tarius exinde passus fuerit, ei exsolvere compellatur.

50. L. De possessionibus iniuste ablatis et invasis.

Vitium usitatum extirpare volentes, quo sub pretestu mitiga- tionis legalium penarum, ad invasiones, inquietationes atque inter- versiones alienarum possessionum homines irruere facile consueve- runt; hac constitutione pro communi omnium utilitate decernimus, ut in rebus immobilibus et in earum possessionibus imperialis con- stitutio " Si quis in tantam ", et alie constitutiones et leges romane, deiectores et invasores seu predones, atque possessionum alienarum
[p. 795]
interversores, ut conductores et precario acceptores, aliosve consi- miles punientes, suum contra eos vigorem obtineant. Hoc tamen in predictis intelligendo et observando, ut in his qui vacuam seu va- cantem possessionem alterius occupavit sine pene a lege romana introducte prestatione, reddere possessionem teneantur; salvo quod infra in Constituto " Materiam " continetur. Is autem qui alienam possessionem sine deiectione vel expul- sione inquietat, siquidem post notitiam de non inquietanda pos- sessione latam hoc fecerit, duplum dampni exinde inlati, usque ad XX soldos sub legalitate, supra vero sub sacramento eius qui est inquietatus cum iudicis taxatione declarati. Ante notitiam vero sim- plum per iudicis et consulis iustitie seu potestatis officium in- quietato prestare sine placito compellatur; et quando post notitiam inquietat, libras XX Communi pisano dependere cogatur. Si de quantitate fructuum vel damni notitia per iudices data fuerit, tam ipsa ad similitudinem sententie diffinitive, quam etiam notitia de non inquietanda possessione, lata secundum formam ipsius, exe- cutioni mandetur, dummodo ultra quantitatem in notitia com- prehensam possessio vel tenere non tribuatur. Eo tamen salvo, quod si is contra quem reclamatum fuerit ad iudicium veniens et a iu- dicibus admissus, responderit, possit a tali notitia, scilicet de fructibus vel dampno, data, non obstante quod eo absente feratur, ad similitudinem diffinitive sententie appellare. Si vero cum ad iudicium non venisset, aut veniens, ut.dictum est, non respondisset; contra eum fuerit de dampno vel fructibus notitia lata, ad simili- tudinem sententie contumacie eam valeat retractare. Tenere datum ex sententia. diffinitiva vel de contumacia; sive ex notitia vel ex laudamento aut convento a iudice vel provisore vel arbitro publico vel arbitris communiter electis, vel ex precepto ab assessore facto, vel ab alio iudicante dato vel data sive facto, si quis corruperit vel inquietaverit vel abstulerit, ei qui tenere
[p. 796]
consecutus fuerit, vel ipsi qui in iure eius successerit, sive per dactionem acceperit, si reclamatio contra eum consulibus vel potestati vel iudi- cibus facta fuerit, tenere restituere, et dampnum totum reclamatoris sacramento cum iudicis taxatione cognitum emendare, et insuper, nomine pene, extimationem rei quam abstulit, et duplum dampni dati quando inquietavit, et libras X nomine pene communi Pisano prestare compellatur; et insuper, iuret quod predictum tenere dein- ceps per se vel per alium ei vel qui in ius eius quocumque modo successerit non auferet, neque inquietabit, nec aliquem de familia sua, vel alium qui pro ipso id faceret, auferre vel inquietare per- mittet, nisi id faceret per rationem cum iudicis auctoritate. Quod si suprascripto modo non iuraverit, quandiu in contumacia non iu- randi steterit, nullum publicum officium, nec missaticiam publicam habeat, nec ab aliquo rationem recipiat, sed ipse aliis facere coga- tur. Si autem post soprascriptum iuramentum iterum aliquis tenere abstulerit vel inquietaverit, quotienscumque id fecerit, preter supra- scriptam penam, de estimatione rei danda vel dampno duplando, et alia pena prestanda Communi, hanc etiam penam substineat, ut nullum deinceps officium publicum, vel missaticiam publicam, habeat: et insuper libras L nomine pene Communi Pisano persol- vat. Si vero de turbatione teneris, utrum sit ei turbatum vel non, et a quo questio fuerit, reclamatoris sacramento credatur, si reus sacramento se defendere noluerit, quando non probat reclamator. Similem penam patiantur illi, qui cum aliquo fuerint pro corrum- pendo vel inquietando vel auferendo tenere, ut dictum est, nisi re- clamatore non probante iuraverint se non interfuisse. Materiam sedictionis amputare cupientes, statuimus ut aliquo laborante in extremis vel eo mortuo, nemini sua auctoritate liceat ingredi seu occupare vel turbare, per se vel per alium, posses- sionem eius bonorum, vel eorum que ab eo tempore mortis posside- bantur, sive fuerit defuncti vel non, sive predia vel res hereditarias; nisi sit talis persona, cui successio universalis in totum vel pro parte
[p. 797]
aut singularis pro re in quam ingreditur deferatur ex testamento vel ab intestato, iure veteri vel novo, vel quocumque modo seu aliqua ratione. Et si aliquis contra hanc nostram constitutionem fece- rit, talis occupatio vel ingressio seu apprehentio nichil ei prosit, nec alteri obsit; et quintam partem estimationis prefatarum rerum vel bonorum, insuper nomine pene, iniuriam passo dare teneatur. Novum malum et bonis hominibus, ut credimus, olim inopi- natum resecare cupimus. Quidam enim possessiones rerum haben- tes, quas per rationem ab adversario suo credere debent se defen- dere non posse, callida machinatione iudicia deluserunt. Cum enim possessiones violentas vel alio modo iniustas haberent, vel quas per contumacie sententiam vel diffinitivam restituere deberent, illas in detrimentum alterius partis in allos transtulerunt, vel eas dereliquerunt, ut aliis aperiretur locus eas detinere, sive etiam illas vi ammiserunt; et hoc modo delusi illi qui eas possessiones recuperare vel habere debebant, nullo iure eas habere potuerunt; quod nos, ne de cetero contingat previdentes, constituimus talem possessionem etiam si per multas iverit manus, apud quemcumque inveniatur, ei qui taliter delusus est restitui debere; nisi is apud quem invenitur, nesciens fraudem, titulo emptionis vel alio iusto, non tamen lucrativo ut donatione, possideat. Qui enim dono habue- rit, quamvis fraudem nesciat, possessionem restituat, salva proprie- tatis questione in ea curia unde esse videbitur. Idem dicimus, si in huius Constituti fraudem aliquid factum fuerit, sed et si is contra quem sententia vel notitia, sive laudamentum vel conventum vel preceptum ab assessore vel alio iudicante factum fuerit, ne aut ullo modo mandari possit executioni, vel ut supra aliqua certa vel super aliquibus non mandetur rem aliquam alienaverit, aut alicuius rei possessionem in alium transtulerit: nichilominus in re cuius
[p. 798]
alienatio vel possessionis translactio facta fuerit, executio fiat, pe- rinde ac si apud eum esset qui rem vel possessionem alienavit, nisi novus possessor fraudis ingnarus, titulo iusto non lucrativo rem illam vel possessionem habeat; de cuius fraude si dubium fuerit, iuramento eius, nisi contrarium probatum fuerit, declaretur. Si vero de alienatoris fraude in lucrativo titulo que vertitur et alia non supersint, in quibus fieri sufficienter executio possit, omni modo fraus facta intelligatur. Quando autem in aliis fieri executio potest, si fraus non probatur, suo sacramento qui alienavit fraudem se non fe- cisse ostendat: quod si non fecerit, ac si probata fraus esset, obtineat quod supra dicitur. Et hec omnia que de fraude executionis non fa- ciende dicta sunt, apud eam curiam, ad quam illius negotii cognitio, pro cuius sententia vel notitia aut laudamento vel convento vel pre- cepto executio postulatur, si finitum non esset pertineret, extra ordi- nem cognoscantur et finiantur.

51. LI. De instrumentis.

Si qua instrumenta per notarium confecta sine mense et die mensis, prolata fuerint, ut nullum vigorem habeant nichilque
[p. 799]
valeant, constituimus. Hoc capitulum sit comune legis et usus, et ponatur in constituto de penis in fine capituli: " Cum multa ".

52. LII. De cautela a notario in instrumentis contra contrahentes habenda.

Cum fides veritatis ex instrumentis que per tabelliones fiunt, moderno tempore maxime pendeat, ne falsitas vel simulatio illicita in eis sibi locum vendicet, opportet sollicite precavere. Statui- mus itaque, ut si quando inter ignotos sibi contrahentes, vel quo- rum unus sibi ignotus sit, quamvis tabellio instrumentum vel sce- dam confecerit, quantum sibi possibile, sine difficultate tamen, fuerit notitiam illorum vel illius, quos vel quem non cognoscit, signa vel qualitates ipsorum percipiat, ut si de persona con- trahentis quandocumque dubitatio emerserit, facilius valeat quis fue- rit inveniri: et hoc casu, non nisi notos sibi testes adhibeat, si in civitate vel villa aut castello, ubi scedam facit, eos habere potuerit: quod si non fecerit, instrumentum quidem, nichilominus suas vires haheat. Ipse autem tabellio sibi caveat, ne talia faciendo suam ledat oppinionem. Et ne occasione discordie, que de mercede instrumenti conficiendi vel scede ostendende aliquando solet contin- gere, dampnum inmodicum alicui proveniat; decernimus, ut si de quantitate mercedis inter notarium et eum cui sceda ostendi vel instrumentum fieri debet concordia non fuerit, iudices curie vel as- sessor ad quem iverit, quantitatem mercedis, secundum quod sibi pro utroque conveniens esse videbitur, bona fide, extra ordinem et sine mora arbitretur: et pro ea mercede quam iudex dixerit, no- tarius scedam ostendere vel instrumentum conficere, secundum quod opus fuerit, et ille qui hoc petit eam solvere teneantur.

53. LIII. Si cum iudex auctoritatem interponit, fraus intercesserit.


[p. 800]
Cum summa diligentia atque cautela, cum opportuerit, decretum sive auctoritatem iudices interponant, vel unus ex eis iurisperitus in solutionum sententiis; quod si fraus vel apprehentio aliquorum, quorum in hoc presentia et consensus desideratur, vel accipientis intercesserit, pro nullo habeatur quod geritur.

54. LIIII. Si quid in fraudem constitutionum factum fuerit.

Si quid in fraudem constitutionum aliquarum in hoc volumine scriptarum factum fuerit, tamquam si contra ipsam constitutionem nominatim factum fuisset, habeatur.

55. LV. Quando pater pro uno ex filiis antefactum fecerit.

Si parens pro aliquo ex filiis sive liberis per virilem sexum ex se descendente antefactum fecerit, et parens decesserit, ceteri eius filii virilis sexus ad eius hereditatem venientes, tantum de heredi- tate suprascripti parentis percipiant, quantum habituri fuissent si illud antefactum a parente factum non fuisset; hoc est, ut id totum in partem eius vel eorum computetur, qui ex eo descendit vel descen- dunt, pro quo parens fecit antefactum. Cum vero amita cum fratris filia succedit; quod de bonis pro antefacto relicte fratris detractum est vel detrahaendum, non in partem solius neptis computetur, sed hoc honus toti hereditati ascribatur.

56. LVI. Qualiter ambigua constituta interpretentur.


[p. 802]
Quoniam multos sepe littere solum adherentes nimium stricte, Constituti verba interpretari cognovimus; ideoque, a legis benigni- tate exemplum summentes, eam potius significationem, que vitio caret accipiendam, et benignora fore preferenda, statuimus.

57. LVII. Constitutiones ex quo tempore valeant.

Sicut leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta preterita revocari, nisi etiam de preterito tempore et adhuc pendentibus negotiis cautum sit; ita omnia huius voluminis constituta interpretari decernimus.

58. LVIII. De vendictionibus et in solutum dactionibus ut ad terminum rescindantur, factis.

Super venditionibus ita factis, ut liceat venditori infra tempus certum pretium reddere, et rem venditam recuperare, inter iuris prudentes nostre urbis magnam dubietatem esse cognovimus. Ple- rique enim eas pignus interpretantes, semper tales vendictiones
[p. 803]
rescindebant, pretio a venditore oblato. Quidam vero, termino trans- hacto, tamquam pure ab initio factas eas validas esse censentes, venditores a repetitione rei vendite excludebant. Alii etiam pro qualitate personarum et negotiorum, modo ad hanc modo ad illam sententtam declinabant. Ne igitur tali prudentium variatione diutius nostra civitas vexari permictatur, sive dictum fuerit ut possit vendi- tor infra certum tempus quod vendidit eodem pretio vel alio redi- mere, aut quod reddito pretio eodem vel alio vendictio rescin- datur, vel quibuscumque aliis verbis, vel pretium idem vel aliud reddendo, rem venditam recuperare venditori facultas tribuatur; omnem altercationem in talibus decidentes, ex quantitate rei vendite et pretii causarum finem summendum esse ordinamus. Si enim minus quatuor partibus iusti pretii fuerit solutum, liceat venditori ex hac nostra constitutione, et post terminum usque ad tempuss vite personalium actionum a legibus prestitutum, pretium solutum cum proficuo denariorum duorum, fructibus usque ad similem quantitatem in proficuo computatis per libras ex omni mense et tempore contractus offerendo, rem venditam cum fructi- bus, qui a predictis usuris superfuerint a contractus tempore, et cum omnibus fructibus a tempore tantum obligationis pretii per- cepti repetere, non obstante de eo quod plus valet donatione, vel qualicumque facta, promissione, vel fine seu refutatione. Tales enim vendictiones et donationes vel fines seu refutationes in fraudem le- gis commissorie, que in pignoribus rescinditur, factas esse in hoc casu interpretamur. Si autem quattuor partes de quinque partibus pretii, aut plus, emptor prestiterit, non valeat venditor post diem in conventione apposita, pretestu termini, vel quia loco pignoris factam dicat vendictionem, quod vendidit reposcere: sed tamquam sine pacto illo facta fuisset, rata maneat talis vendictio; nec adhibea- tur in his personarum distinctio quoniam personarum qualitas non facile in causis discernitur. Et si de solutione pretii in instrumento facta confessione, post mensem ab eo tempore pretium in totum vel pro parte solutum esse negatur, cum sacramento eius qui
[p. 804]
solvisse dicitur pro firmo, et eius successoris ex credulitate, et non aliter, predicte confessioni fides adhibeatur. Huic addimus constitu- tioni, ut cum res vendita pignus debet intelligi, liceat post termi- num emptori vel eius successori, venditorem vel eius heredem ut pretium solvat cum predictis usuris, et rem liberet inquirere et post annum a tempore inquisitionis elapsum, publice coram ven- ditore vel eius herede, aut, eo absente, ad domum eius exinde facta protestatione; et uno mense a protestatione transhacto, pos- sit emptor vel eius successor, tamquam ab initio pure facta esset venditio, rem iure dominii retinere, vel statim post annum rem bona fide vendere; et si quid sorti in utroque predictorum casuum deest, pretio toto vel rei extimatione arbitri officio facta, in sor- tem computatis a venditore vel eius herede, valeat recuperare. Si autem plus sorte et usuris predictis inde habuerit vel res exti- mata fuerit, superfluum pretii sive rei ei debeat restituere. Ante vero predictam protestationem emptori eiusque successori post ter- minum instrumenti, semper infra terminum personalium actionum, liceat sortem tantum, non autem usuras petere, fructibus usque ad predictam usurarum quantitatem perceptis in omni casu cum ipsis usuris, ultra vero in sortem computandis. Cum autem in solutum dactio vendictionis instar habere videatur, que in vendi- tionibus statuimus, eadem in solutum dactionibus obtinere firma- mus. Si tamen in huiusmodi contractibus venditor vel in solutum dator pretium sive quantitatem similem vel maiorem reddere vel rem redimere emptori vel in solutum acceptori obligatus fuerit, non vendictio vel in solutum dactio, sed pignus esse sine aliqua di- stinctione quantitatis vel rei valentie·vendite vel in solutum date censeatur. Et in isto casu non possit talis emptor vel in solutum
[p. 805]
acceptor ex hac constitutione usuram petere, vel fructus pro usuris sibi computare. Si quis igitur tali contractu laborat, per hanc nostram respiret constitutionem, que non solum futura mode- ratur, sed etiam presentia et preterita, nondum sententia vel lauda- mento aut compositione sopita disponit atque medetur. Quoniam parum prodest in civitatibus esse iura, nisi sint ibidem qui ea petentibus largiantur; ideo hac nostra felici constitutione statuimus, ut potestas, consules vel rectores, qui deinceps civitati Pi- sane presidebunt regimini, teneri curias ultra tres dies continuos nullatenus interdicant, absque senatus consilio, nisi propter adventum Summi Pontificis, Imperatoris vel Regis Romanorum, seu occasio- ne exercitus sive galearum ad gridum armandarum.
[p. 806]



(revised 28-02-2002) (revised Bulleri Monia).
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa