minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Alcuni documenti che testimoniano i rapporti tra Pisa e l'Oriente tra la fine del XIII e l'inizio del XIV secolo


Indice




Alcuni documenti che testimoniano i rapporti tra Pisa e l'Oriente tra la fine del XIII e l'inizio del XIV secolo.




1. A.S.P. Diplomatico Olivetani; Limassol, 2 ottobre 1292.

In Dei nomine, amen. Ex hoc publico instrumento sit omnibus manifestum, quod Jacobus de Cascina quondam Ildebrandini de Cascina per hoc publicum instrumentum fecit, constituit et ordina- vit suos procuratores legitipmos et nuntios speciales Benvenutum Grassum et Ciolum Rossum dictum cinquinam et quemcumque eorum insolidum ita quod non sit melior condictio occupantis, licet absentes tanquam presentes, ad petendum, exigendum et recipiendum a Gualterio Michaelis, de civitate Ancone, illas libras septingentas septuaginta quatuor et solidos septem et denarios octo denariorum minutorum de Ancona, ut patet per cartam rogatam et firmatam a Matheo notario quondam Dominici, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, indictione quinta,
[p. 170]
sede appostolica pastore vacante, die XI intrando septembris, et ad vocandum se pro eo bene quietos et pacatos, et ad cartam et cartas cassandum et cassari faciendum in curia et extra, in agendo et defendendo, et ad litem et lites incipiendum, protestandum et prosequendum, et ad petissionem et petissiones mictendum, interro- gationes faciendum et testes et instrumenta producendum, et testi- monium et testimonios petendum, et sententiam et sententias audiendum, petendum et executori mandandum, et ad appellandum si necesse fuerit, et ad omnia et singula faciendum que causarum merita exigunt et requirunt et quereri et legiptimi procuratores facere possunt, et etiam ad facere gerendum tractandum omnia et singula supradicta, et quodlibet supradictorum que eis et unicuique eorum utilia videbunt et eis placuerit, et quod credatur simplici verbo eorum de omnibus his que fecerint de predictis vel quis eorum fecerit, fecerit de predictis. Dans eis et unicuique eorum plenam bailiam et liberam potestatem atque mandatum cum administratione omnia et singula facere super predictis et quolibet predictorum. Promictens se firma et rata habiturum totum et quicquid dicti procuratores vel alter eorum, hoc est dictus Benvenutus et dictus Ciolus, procuratorio nomine, fecerint seu fecerit de predictis sub obligatione omnium bonorum suorum. Actum Nimotie insule Cipri, in domo pisano, presentibus Benvenuto de Balneo, quondam Riccomanni et Henrico de Aritio, speciario, quondam Leonis testi- bus ad hec rogatis, dominice incarnationis anno eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo tertio, indictione sexta, sexto nonas octo- bris, secundum cursum pisanorum. Ego Jacobus Follarius olim filius Marini Follari pisanus civis imperatoris dignitate notarius, predictis omnibus interfui et rogatus inde hanc cartam scripsi atque firmavi.

2. A.S.P. Diplomatico Olivetani; Nicosie, 20 settembre 1295


[p. 173]
In Dei nomine, amen. Anno a nativitate domini nostri Ihesu Christi, millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, indictione VIII, die XX mensis septembris. Per presens publicum instrumentum pateat omnibus evidenter, quod in presencia mei notarii publici infrascripti et testium subscriptorum, discretus vir dominus Thomas Grassus, civis acconensis, fecit, constituit et ordinavit suum verum et legittimum procuratorem ac nuncium specialem dominum Cholum de Benencasa, consanguineum eius, ad requirendum et petendum jura sua que sibi debentur, et maxime ea que percipere et habere debet in novem karobis de quadam navi que vocatur la Vachella que habet et tenet dominus Vachellus de Gliati de Ancona, et ad recipiendum et de receptis finem quitacionem et refutacionem ei vel eis faciendum de ulterius non petendo in iudicio vel extra, et ad proponendum et allegandum pro ipso et eius nomine coram quo- cumque iudice et curia dato vel dando, et ad agendum, defendendum litem contestandum, iuramentum calumpnie seu de veritate dicenda et cuiuslibet alterius generalis in animam ipsius domini prestandum, exceptiones cuiuscumque generalis proponendum, testes et instru- menta producendum alterius partis iurare videndum, sententiam audiendum, appellandum et appellacionem prosequendum, alium vel alios procurandum et revocandum, et ad omnia et singula facien- dum et exercendum in dicta causa que ipsemet facere et exercere
[p. 174]
posset si personaliter interesset. Promittens se firmum et ratum perpetuo tempore [habitu] rum quidquid per predictum procurato- rem eius seu substitutum vel substitutos ab eo factum fuerit in premissis et qualibet premissorum, insuper volens dictum suum procuratorem vel substitutum seu substitutos ab eo relevare ab omni onere satisdandi promisit mihi notarii stipulanti vice et nomine ipsius et omnium aliorum quorum interest vel interesse poterit iudicio sisti et iudicatum solvi in omnibus suis clausulis, sub ipo- theca et obligacione omnium bonorum suorum. Actum Nicossie, in domibus domine Aalis de Castella, presentibus dominis Corrado Allexandro, Georgio Galloche et Dominico de Vasillio, testibus ad hec proprie vocatis et rogatis. Ego Thebaldus de Verona aule imperiali auctoritate notarius publicus predictis omnibus rogatus interfui et scripsi ac signo meo proprio consignavi.

3. A.S.P. Diplomatico Primaziale; Clarence, 11 aprile 1317.

Vannes Gualandi, filius Pisini Gualandi de Pisis, procurator ipsius Pisini ad infrascripta, ut in infrascripto strumento continetur, veniens ad curiam legis pisane civitatis coram dominis Stefano Gaitano et Johanne Coccho publicis iudicibus dicte curie pro commu- ni pisane, petiit coram eis infrascriptum instrumentum in eorum curia exemplari et exemplatum autenticari eorum decreto et aucto- ritate ad eternam rei memoriam et ut ei fides plenaria in iudicio et extra iudicium detur et habeatur in posterum tamquam publico et auctentico instrumento. In eterni dei nomine, amen. Hoc est exemplum ciuisdam publici instrumenti inducti a suprascripto Vanne tenor cuius talis est. In nomine domini, amen. Anno a nactivitate eiusdem millesimo trecentesimo decimoseptimo, die undicesimo mensis aprilis,
[p. 175]
quintedecime indictione, apud Clarentiam, in presentia mei subscripti notarii et testium subscriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, Pisinus Gualandi de Pisis instituit et ordinavit et fecit suum verum et legiptimum procuratorem Vanni Gualandi suum filium, absentem tamquam presentem Janue, Pisis et ubique loco- rum et terrarum, ad exigendum et recipiendum a Raffo Longo Franciscino Veçoso, a domino Petro de Rivello ianuensibus et qui- buscumque aliis personis, finalem rationem de quibuscumque nego- tiis, factis mercantariis, seu aliis rebus que dictus Pisinus facere habuisset quoque modo cum eisdem usque in diem quo presens instrumentum confectum est, et etiam in quibuscumque causis que ipsum Pisinum tangere possent. Dans et concedens Dicto suo procura- tori plenam et liberam potestatem et generale mandatum exigendi et recipiendi, et si occasione predictorum questio aliqua oriretur in iudicio comparendi, litem contestandi, iuramentum de calumpnia et cuiuslibet alterius generis iuramenti in animam instituentis prestandi, cartas et quascumque alias scripturas producendi contra personas et dicta testium adverse partis opponenti, beneficium restituctionis in integrum petendi, sententiam audiendi et appellandi, de receptis finem generalem quietactionem et refutactionem faciendi cum pro- missionibus et obligactionibus opportunis, ita quod dicta iuramenta valeant et teneant. Et generaliter omnia et singula faciendi, procu- randi et exercendi que in predictis et quodlibet predictorum fuerint opportuna, et que causarum merita exigunt et requirunt etiam si mandatum exigerent specialem et que ipsemet instituens facere posset si personaliter interesset; promictens omnia et singula supra- dicta que acta et procurata fuerint in predictis per dictum procurato- rem perpetuo habere rata, grata et firma. Et in nullo contra facere vel venire. Et volens dictum suum procuratorem relevare ab omni honere satisdandi promisit michi notario subscripto tamquam pubbli- ce persone recipienti nomine eorum quorum interesse poterit de iudicio xisti et iudicato solvendo cum suis clausulis opportunis, sub ipotheca et obligactione omnium bonorum suorum. Actum Claren- tie, in instantia dicti Pisini, presentibus Comite Sannella, Magistro Matheo de Salerno, phisico, Raffo Rampicollo de Janua et Octaviano quondam Vitalis de Massa burgensibus et habictatoribus dicte terre Clarentie, qui testes precibus instituentis predicti et requisictioni mei subscripti notarii et ipsi idem instituens huic publico instrumento sigilla eorum pendentia opposuerunt secundum consuetudinem regionis. Et ego Iohannes de Neapoli publicus imperiali auctoritate notarius predictis omnibus et singulis presens fui rogatus et requisi- tus predicta scripsi et in hanc publicam formam redegi et meo solito singno singnavi. Et ego Johannes filius condam Francisci de Buiti imperiali auctoritate notarius et nunc curie legis pisane civitatis scriba publicus
[p. 176]
idoneum instrumentum non vitiatum non cancellatum neque maculatum in aliqua parte sui quod strumentum est sigillatum quinque sigillis pendentibus de cera vermilia vidi, legi, exemplavi nichil ibi addito vel diminuto, et excultavi tam cum suprascriptis iudicibus et cum infrascriptis Taddeo et Bartholomeo, notariis et scribis publicis suprascripte curie pro communi pisane, et quia dicti iudices et nos notarii suprascripti invenerunt et invenimus concordare in omnibus et per omnia nichil addito vel diminuto idcirco auctoritate suprascriptorum iudicum et decreto in actis dicte curie in publicam formam redegi et meum singnum et nomen apposui et subscripsi. Que omnia acta facta fuerunt Pisis, in palatio novo pisani communis, ubi tenentur curie presentibus suprascriptis notariis et presentibus Lapo Pancia quondam Guidonis Pancie de Pisis, et Vanne Bindi de Senis testibus ad hoc vocatis et rogatis, et presente et petente suprascripto Vanne, dominice incarnactionis anno millesimo trecentesimo octavodecimo, indictione quintadecima, duodecimo kal. iulii. Ego Taddeus Henrigi Ruggerii quondam filius, imperatoris dignitatis iudex ordinarius et notarius, et nunc supradicte curie legis scriba publicus, predictum instrumentum non vitiatum, non cancellatum neque maculatum in aliqua parte sui quod instrumentum est sigillatum quinque sigillis pendentibus de cera vermilica vidi, legi, [exemplavi] nichil ibi addito vel diminuto, et excultavi tum cum suprascriptis iudicibus et cum suprascriptis Iohanne et Bartholomeo, notaris et scribis publicis suprascripte curie pro com- muni pisane, et quia dicti iudices et nos notarii suprascripti invene- runt et invenimus concordare in omnibus et per omnia nichil addito vel diminuto id circho auctoritate suprascriptorum iudicium et de- creto me subscripsi et meum signum apposui. Ego Bartholomeus Bonardis Manfredi de Ripafracta quondam filius imperiali auctoritate notarius et iudex ordinarius, et nunc scriba publicus suprascripte curie legis, predictum instrumentum non visiatum, non cancellatum neque maculatum in aliqua parte sui quod instrumentum est sigillatum quinque sigillis pendentibus de cera vermilia vidi, legi nichil ibi adito vel diminuto et excultavi cum suprascriptis iudicibus et cum suprascriptis Taddeo et Iohanne notariis et scribis publicis suprascripte curie pro communi pisane, et quia dicti iudices et nos suprascripti notarii invenerunt et invenimus concordare omnibus et per omnia nichil adito vel diminuto id circo auctoritate et decreto suprascriptorum iudicum me subscripsi et meum singnum apposui.

4. A.S.P. Diplomatico Cappelli; Famagouste, 20 gennaio 1331.


[p. 177]
In nomine domini, amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo CCC trigesimo primo, indictione XIIII, pontificatus domini Johan- nis papae XXII, mensis januarii, die vigesimo, per hoc presens pu- blicum instrumentum pateat universis presentibus et futuris quod in presentia mei notarii et testium subscriptorum ad hec spetialiter vocatorum et rogatorum, ser Hugo de Pisis, mercerius, deliberate et ex certa scientia concessit et destinavit Dimencettam nutritam quon- dam Heustatii Cannovri in futuram sponsam et uxorem Jacobo
[p. 180]
quondam Marquise presenti pro se et suis heredibus legitime stipu- lanti, promittens cum effectu omni exceptione remota facere et procurare quod dicta Dimencetta contrahet sponsalia et matrimo- nium cum dicto Jacobo in ista septimana inmediate sequenti, eidemque Jacobo [dare et solvere pro] dote et nom [ine dotis] dicte Dimencette tres centum bizantios albos de Cipro, et ………… pro guarranto seu munitione dicte Dimencette, et quicquid aliud de bonis matris dicte Dimencette ad manus suas pervenerit nec non eidemque dari et solvi facere centum alios bisantios recommendatos seu depositos per curiam secularem de Famagosta ser Raimundo de Stifino, ad opus et utilitatem dicte Domincette et centum alios bisantios per eandem curiam recommendatos seu depositos domine Bone conditionibus infrascriptis, videlicet quod si contigat dictam Dimencettam premori ipsi Jacobo absque liberis uno vel pluribus, quod de predictis quingentis bisantiis dicta Dimenceta possit testari et disponere de centum bisantios, videlicet relinquere quinquaginta bisantios hospitali Sancti Stephani de Famagusta pro anima sua, et quinquaginta alios bisantios prout sibi videbitur distri- buere seu relinquere, et si eam premori contingat dicto Jacobo cum liberis uno vel pluribus, quod eius tota dos ad ipsum Jacobus libere devolvatur. Qui Jacobus promisit et ex certa scientia se obligavit ipsi ser Hugoni et michi notario subscripto stipulanti et recipienti vice et nomine dicte Dimencette, cum ipsa Domincetta, in dicta septimana, omni exceptione remota, contrahere sponsalia et matri- monium, et si contingat eum premori dicte Domincette, quod dicta Domincetta habeat et habere debeat de bonis suis in universo ottingentos bisantios, videlicet predictos quingentos bisantios eius dotis et trecentum bisantios quos ex nunc eidem dedit, pro quibus ottingentis bisantiis obligavit eidem omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura quecumque etc., ad predictam consti- tuit se precario nomine dicte Dimencette tenere et possidere, que omnia et singula et quodlibet predictorum promiserunt predicti Jacobus per se et suos heredes et prefatus ser Hugo vice et nomine dicte Dimencette solempni inter ipsos stipulatione contracta mihi notario subscripto tamquam persone publice stipulanti et recipienti vice et nomine quorum interest et interesse poterit infuturum perpe- tuo firma et rata habere et tenere et non contra facere vel venire, aliqua ratione vel causa, de iure vel de facto, sub pena et obligatione bonorum et refectione dampnorum et expensarum litis et executionis, qua pena soluta vel non presens publicum instrumentum in sua firmi- tate perduret. Actum Famagusta, in maiori ecclesia famagustana, presentibus venerabili et discretis viris domino Johanne Ducis, canonico Famagusta, Philippo de Osio, matriculario, ser Ramundo de Stifino et ser Jacobo Anglico, mercerio, testibus ad predicta vocatis et rogatis.
[p. 181]
Et ego Leonardus Honeste de Signa publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius pro predictis interfui ea scripsi et publicavi meoque solito signo signavi in testimonium predictorum rogatus.

5. A.M.A.P., notarile; Pise, 6 febbraio 1331.

In Iehsu Christi nomine, amen. Universis et singulis ad quos pervenerit presens publicum instrumentum pateat evidenter quod Reverendus in Christo pater et dominus dominus frater Simon archiepiscopus suprascriptus etc. Cum pro parte presbiteri Pardi, rectoris ecclesie Sancti Petri ad Ischiam de Pisis, cappellani ecclesie Sancti Petri de Conistantinopolis Romanie eidem reverendo patri fuerit expositum quod ad dictam gubernandam ecclesiam aliis pluribus prepeditiis negotiis nequant interesse, ac etiam terminus quingenii ad quem dictus presbiter Pardus ad ipsam ecclesiam institutus fuit, sit trasactus, et eidem patri humiliter supplicatum quod cappellania predicta absolvere dignaretur et eidem ecelesie de alio providere, volens prout de iure et antiqua consuetudine collatio et provisio ipsius ecclesie ad eundem patrem noscitur pertinere, ne dicta ecclesia per sacerdotis absentiam in spiritualibus vel tempo- ralibus lesionem aliquam patiatur, eidemque ecclesie ac indemp- nitati animarum pisanorum ac aliorum Christi fidelium ibidem degen- tium providere desiderans, considerans quod de legalitate, bonitate et industria ac discretione presbiteri Coli, rectoris ecclesie Sancti Stephani de Pontone, plebatus de Calcinaria, pisani diocesis,
[p. 182]
suprascriptam ecclesiam Sancti Petri de Constantinopoli cum porticu, volta, seu magazeno et utilitatibus suis eidem presbitero Colo usque ad quinquenium proximo secuturum, et ultra, et inde prout de ipsius patris processerit voluntate duxit presentibus providendum et concedendum in curam et administrationem ipsius ecelesie cum magazeno et utilitatibus suis eidem plenarie commictendo, declarans insuper dictus pater per commissionem huiusmodi commissionem et provisionem factam de presbitero Pardo suprascripte ecclesie esse esse irritam et manere ipsum ab administratione prefate ecclesie penitus absolvendo, in quorum omnium testimonium et certitudi- nem pleniorem idem reverendus pater mandavit mihi Andree, suo notario infrascripto, quod de predictis confecerem publicum instru- mentum et sui sigilli magni archiepiscopalis appensione muniri. Actum Pisis, in palatio archiepiscopali, presentibus venerabilibus viris dominis Thomasio de Florentia, premicerio pisano, Bonaiuncta de Calcinaria, rectore Sancti Donati Gaitanorum de Pisis, iurisperito, et presbitero Segna, rectore ecclesie Sancti Christofori Kinçice de Pisis, vocatis et rogatis testibus, anno dominice incarnatione MCCCXXXI, indictione XIIII, die VI mensis februari.

6. A.M.A.P., notarile; Pise, 6 febbraio 1331.

Frater Simon et cetera. Universis et singulis mercatoribus pisanis aliisque ceteris Christi fidelibus degentibus et moram tra- hentibus in Constantinopoli de partibus Romanie, salutem in domino sempiternam; de discretione, bonitate et industria presbi- teri Coli, rectoris ecelesie, ut supra, latoris presentis admodum confi- dentes in cappellanum ecclesie Sancti Petri de Constantinopolis instrumento publico nostro sigillo pendenti munito duxerimus et ordinandum pro salute animarum omnium Christi fidelium et curam et administrationem in spiritualibus et temporalibus ipsius ecclesie gerat et vobis in prefata ecclesia sacramenta ecelesiastica
[p. 183]
subministret, quare prudentiam et discretionem vestram requirimus et exortamus in domino, quod eundem presbiterum Colum, cappella- num ecelesie suprascripte, ad vos nostro mandato personaliter accen- detur ab dei et vestram reverentiam habere volitis in singulis co- mendatum. Erga eum taliter vos gerentes quod inde possitis in domino merito comendari, in quorum omnium testimonium et plenam fidem et certitudinem eorumdem presentes litteris fieri fecimus nostrique magni sigilli archiepiscopalis iussimus con- muniri. Datum Pisis, in suprascripto palatio, die et indictione predictis.

7. A.S.P. Diplomatico Raù; Nicosie, 5 dicembre 1333.

In nomine domini, amen. Anno domini a nativitate eiusdem millesimo trecentesimo tricesimo tertio, indicione prima, die quinto decembris. Pateat omnibus evidenter per hoc presens publicum instrumentum, quod ego Johannes, filius condam domini Frederici de Rau, civis pisanus, de capella seu parochia Sancti Cassiani in Quingega civitatis eiusdem, sanus mente et intellectu, quamvis sim in infirmitate corporis constitutus, considerans humane fragili- tatis iudicium quod naturaliter in est mori et quod homini melius est spe mortis vivere quam mortis vinculo subito subiacere, volens meum pernuncupativum condere testamentum, ne bona mea post meum dicessum inordinata permaneant, meum testamentum nun- cupativum facio et bona mea ordino et dispono, prout inferius conti- netur. In primis namque facio, instituo et ordido meos et huius mei testamenti fideicomissarios et executores discretos viros dominum Paulum Bandi burgensem famagustanum, licet absentem, dominum Lappum Fardinum et dominum Johanotum de Arecio, burgenses famagustanos ibidem presentes, et huiusmodi mei testamenti onus executionem et fideicomissionem in se sponte recipientes, quibus do
[p. 184]
et concedo plenam meram generalem et liberam potestatem exigendi, recipiendi, recuperandi et aprehendendi omnia bona mea et iura, que habeo et a quibuscumque personis michi debita tam in Cipro quam alibi ubicumque et quandocumque in iudicio et extra iudicium, necnon alienandi et vendendi et precium recipiendi dictorum bono- rum rerum et iurium sic venditorum, et de receptis quoslibet ple- narie et libere quitandi et distribuendi de meis bonis prout et sicut inferius continetur. Item lego et volo quod mille bisantii quos dictus dominus Fredericus condam pater meus in suo testamento ecclesie romane reliquid debeant libere tradi et solvi per meos fidei- comissarios supradictos prout in ipsius testamento voluit et manda- vit. Item lego ecclesie seu hospitali Sancti Stephani de Famagusta, de cuius fraternitate est et fuit dictus pater meus, de meis bonis centum quinquagenta bisancios albos de Cipro pro anima mea et dicti mei patris. Item lego monialibus et monasterio monialium Sancte Clare de Famagusta pro fabrica eiusdem ecclesie centum bisantios albos de Cipro pro anima mea et dicti mei patris. Item volo, lego et iubeo quod predicti mei fideicomissarii et executores debeant emere panum pro quinquagenta coctis quos confici faciant secundum discretionem eorum et eos dare et distribuere debeant quinquagenta pauperibus Christi pro anima mea et dicti patris mei, quorum volo conscientiam onerare. Item lego fratribus minoribus de Fama- gusta viginti quinque bisancios pro anima mea. Item lego fratribus predicatoribus eiusdem loci viginti quinque bisancios pro anima mea. Item lego fratribus ordinis carmelictarum eiusdem loci viginti quinque bisancios. Item lego fratribus et conventui ordinis Sancti Agustini eiusdem loci viginti quinque bisancios. Item lego fratribus minoribus de Nicosia quinque bisancios. Item lego fratribus pre- dicatoribus de Nicosia quinque bisancios. Item fratribus ordinis Sancte Marie de Monte Carmelli de Nicosia quinque bisancios. Item lego fratribus ordinis Sancti Agustini de Nicosia quinque bisancios. Item lego Anthocce sorori mee tantum modo naturali uxori Nicolini Francisci, criditatoris de Famagusta, ducentos bisancios albos de Cipro de meis bonis, de quibus debeat sibi emere quoddam iocale seu quedam iocalia ad ipsius usum. Item lego domine Lappe matri mee, ultra dotem suam, medietatem omnium bonorum meorum, mobilium et iurium, que habeo et quoquo modo michi de- bentur tam in regno Cipri quam alibi ubicumque, et in dicta me- dietate ipsam michi heredem instituo et quod amplius nichil aliud de meis bonis habere vel percipere possit. Aliam vero medietatem dictorum bonorum meorum et iurium lego Petro de Rau consangui- neo meo. Item volo, lego et iubeo quod si contingeret quod dicta domina Lappa mater mea mortua esset, seu quamdiu eam mori contingerit, quod dicta medietas dictorum bonorum et iurium quam eidem matri mee legavi, ad dictum Petrum de Rau
[p. 185]
consanguineum meum seu eius filios et heredes legitimos libere perveniat et pervenire debeat. Item lego dicte domine Lappe matri mee habi- tationem usum et usumfructum omnium domorum mearum quas habeo in civitate pisana toto tempore vite ipsius, et post mortem ipsius, volo quod dicte domus libere perveniant et debeant pervenire ad dictum Petrum de Rau consanguineum meum, cui proprietatem dictarum domorum logo, vel eius filios legittimos et heredes; et si contingeret dictum Petrum mori sine filiis legittimis, volo quod dicte domus ad proximiorem consanguineum meum ex parte patris mei libere debeant pervenire, mortua tamen dicta matre mea. Item volo, lego et iubeo quod predicti mei fideicomissarii et executores debeant de meis bonis providere medico qui michi servivit in infirmitate mea et patris mei condam predicti nec non et servitoribus. Item eligo mei corporis sepulturam apud ecclesiam maiorem civitatis Nicosiensis, et lego colegio canonicorum et assi- siorum dicte ecelesie pro anima mea vigintiquinque bisancios qui distribuantur inter eos, secundum consuetudinem que observatur in talibus in dicta ecclesia. Item volo quod si dicti mei fideicomissa- rii et executores omnes simul commissioni et execucioni huiusmodi non possent comode seu nolent interesse, quod saltem duo ex eis nichilominus exequantur eamdem, quibus duobus do et concedo liberam potestatem, ut supra. Et volo quod hoc meum testamentum valeat et valere debeat iure testamenti et si iure testamenti non valet vel valebit quod valeat et valere debeat iure codicillorum I / non valet vel valebit, quod valeat et valere debeat iure cuiuslibet mee ultime voluntatis et omni modo iure et forma quibus melius de iure valere potest. Actum Nicosie, in domo domine Marie Selure, in qua moratur dictus testator, presentibus domino magistro Monte de Bononia artis medicine professore, Stephanino de Tripoli clerico et familiari domini archidiaconi nicosiensis, Thoma de Accon, Michae- le filio Hacnoni de Cipro, Nino Tintoris de Pisis, Silvestro Pucii de Florencia et Andrea Franchi de Pisis, testibus ad hec vocatis et rogatis. Ego Marchus ser Rolandini de Parma imperiali auctoritate notarius hiis omnibus et singulis interfui et rogatus scripsi et pu- blicavi, et infrascriptam additionem quam per errorem dimiseram, videlicet et si iure codicillorum supra in quinquagesima secunda linea signata isto signo I / propria manu scripsi et addidi.

8. A.S.P. Diplomatico Roncioni; Famagouste, 18 settembre 1361.

In Christi nomine, amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo trecentesimo sexagesimo primo, indictione quartadecima, die de- cimo octavo mensis septembris, in civitate Famaguste regni et insule Cipri, in in capitulo monasterii fratrum minorum, pre- sentibus Petro quondam Blanchi de Senis familiari reverendi patris, domini fratris Antimo de Senis, ministri ordinis sancti Francisci in provincia terre sancte, et Simone Morecha, sergente domini baiuli venetorum Cipri, ac me notario infrascripto testibus ad hoc specialiter vocatis et rogatis. Ibique ser Franciscus filius quondam Bartholomei notarii de Pisis dominam Magdalenam filiam quondam Johannis Mamilla de Pisis ibidem presentem, volentem et consentem accepit per verba de presenti in suam legittimam sponsam et uxorem, et eam secondum ritum sacrosancte romane ecclesie annulo des- ponsavit, mandans mihi notario infrascripto ut de predicto matri- monio sue inter predictos contrahentes solemniter celebrato publi- cum conficerem instrumentum. Ego Nicolaus filius quondam Antonii de Boateriis Mantue publicus imperiali et duchali auctoritate notarius, ac egregii et potentis viri domini Nicolai Barbadico honorabilis baiuli venetorum in regno Cipri cancellarius, hiis omnibus presens interfui et rogatus ei scribere scripsi et publicavi meoque signo consueto et nomine proprio roboravit.



(revised 28-02-2002) (revised Bulleri Monia).
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa