minimizza
Testi di Pisa
Tutti i testi | Testi della sezione | sezioni:

Alcuni documenti relativi ai rapporti economici tra la Sardegna e Pisa nel Medioevo


Indice




Alcuni documenti relativi ai rapporti economici tra la Sardegna e Pisa nel Medioevo.




1. I.1. A.S.P. Diplomatico Roncioni 6 XII 1185.

Pisa 6 dicembre 1185 (St. pis.) In nomine Domini nostri Jesus Cristi Dei eterni amen. Ex huius publici instrumenti lectione clare appareat quod ego Ranuccinus filius Boccii facio recordationem de rebus meis quas habeo ad recolligendum ab infrascriptis personis et similiter de bonis que debeo dare. In pri- mis a domino meo Barazone rege Arvoree debeo recipere libras du- centas septem denariorum pisane monete inter capitali et prode. Item ab episcopo Sancte Juste eiusdem loci quomodo ibi est libras viginti octo denariorum eiusdem monete inter capitali et prode. Item a Para- zone de Martj eiusdem loci bizantios viginti massamutinos de capitali. Et debeo dare Cortevecchino pro domino meo Barazone rege Ar- voree infrascripto libras septuaginta denariorum pisanorum. Et dico quod promisi dare Lanfranco fratri meo filio infrascripti Boccii pro prefato domino rege Arvoree libras viginti denariorum pisanorum tali tenore quod si a predicto domino rege essem pacatus de predictis viginti libris quod tenerer ego solvere ipsi Lanfranco prefatas libras viginti aliter non unde de predictis viginti libris iam habet infrascriptus Lanfrancus quos ego ei solvi solidos centum decem denariorum. Et debeo dare Rainaldello pannaiolo de Sancto Xisto libras tres denario- rum et solidos quinque de panno quod ab eo emi. Et Andree pan- naiolo eiusdem loci debeo dare de una cappa quam emi ab eo libras tres et dimidiam denariorum. Et debeo dare Manfredo genero meo pro dote Mingarde uxoris sue, filie mee, libras viginti denariorum et solidos centum de prestantia. Et hec omnia infrascripta ita esse dico et confiteor mea sponte et coram subscriptis testibus a me convocatis et rogatis. Et taliter hec scribere ad memoriam habendam et retinen- dam Pantaleum judicem et notarium domini Imperatoris rogavi. Ac- tum Pisis in domo infrascripti Boccii et nepotum eius, filiorum quon- dam Rosselmini fratris sui, in qua infrascriptus Ranuccinus inhabitat
[p. 3]
modoque est in Pellaria prope ecclesiam Sancti Nicholay Porte Maris. Presentibus Bottilio quondam Rubi de Cologole et Ciabatto pellario quondam Pinthuli et Ventura calsulario filio Moretty pellarii testibus ad hec specialiter convocatis atque rogatis. Dominice incarnationis anno millesimo centesimo octuagesimo quinto, indictione tertia, octavo jdus Decembris. Ego Pantaleus domini Frederici romanorum impera- toris iudex ordinarius eiusdemque notarius hec a infrascripto Rainuc- cino, presentia infrascriptorum, scribere rogatus ad veritatis memoriam scripsi et propria manu firmavi.

2. I.2. A.S.P. Diplomatico Roncioni 15 V 1186.

Oristano 15 maggio 1186 (St. pis.) In eterni Dei nomine Amen. Ex hac publica serie licterarum om- nibus clare appareat quod donnus Petrus iudex arborensis interroga- tus a Boccio quondam Bottaccii pro nepotibus suis, filiis quondam Ra- nuccini filii olim predicti Boccii, confessus est in veritate se dare debere predictis filiis quondam Ranuccini pro ipso patre eorum libras ducen- tas septem bonorum denariorum pisane monete. Quas libras ducentas septem bonorum denariorum pisane monete prefatus iudex Petrus infrascripto Boccio promisit et convenit et se suosque heredes obligavit ad penam de duobus tres totius iste pecunie et omnium expensarum curie advocatorum stipulatione promissam dare ipsis filiis quondam Ranuccini vel eorum certo misso pro eis ab hodie usque ad quatuor annos proximos, sine omni honere expensarum curie et advocatorum et sine aliqua eorum expensa, et sic dedit prefato Boccio osculum pacis sub fide cristiana ita sicut dictum est pro omnia facere et observare. Actum in Sardinea in Arborea in domo Mariani de Barca prope ecele- siam Sancte Marie de Arestano. Presentibus ipso Mariano et Bonac- curso quondam Lamberti de Guarnera et Gerardo Boccega quondam Scilenguati et Matheo quondam Guidocti et Barasone de Serra de Senuschi testibus ad hec rogatis. Dominice incarnationis anno mille- simo centesimo octuagesimo sexto, indictione tertia, jdus madii. Ego Nicholaus de Sancto Nicholao domini Henrici excellentissimi regis preterea imperatoris iudex ordinarius atque notarius predicta omnia a Guinathello notario rogata per eius scedam a me visam suo mandato scripsi et firmavi.

3. I.3. A.S.P. Diplomatico Roncioni 29 III 1196.


[p. 4]
Pisa 29 marzo 1196 (St. pis.) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Quoniam pacti et convenctiones atque securitates que consules aut civitatum rectores cum aliquibus componunt personis necesse est publica litterarum serie comprehendi ut veritas in posterum clarius appareat et omnis dubie- tas de medio resecetur, ideo nos Alcherius Anfossi et Bandinus Bur- gundii, Lamfrancus quondam Gerarduccii, Lamfrancus Boccii atque Battepalia, pisanorum Dei gratia consules, convenimus et promitimus tibi Sardo quondam Barilis recipienti pro judice Constantino turri- tano vel de Logudori et ad Sancta Dei Evangelia juramus quod citius quam poterimus facto omni apparatu galee in qua ituri sunt consul et socii et omnium aliarum expensarum que fieri debent et necessarie fuerint pro eundo Sardineam absque ulla fraude et malitia et malo ingenio mittemus unum ex nobis quem placuerit tibi Sardo et Lam- bercto quondam Lamberti Bononis et Gualfredo Jerassi cum duobus sociis a vobis concordatis in Sardineam videlicet transmare et ex quo illuc pervenerit in bona fide et sine fraude studebit et sollicitus erit inquirere Gulielmum marchionem et judicem caralitanum ut det sibi et sociis eius pro civitate pisana parabolam faciendi pacem cum judice Costantino turritano per se et eius terram et regno et hominibus sue terre et inquisitione facta omnia conventa et concordata sicut conti- netur in carta rogata a Bandino Marcii et Stefano iudicibus et notariis domini imperatoris firma tenebimus et observabimus et faciemus et eo non recusaremus vel si ante prefatus marchio premortuus fuerit post vigesimam sextum diem ex quo in Arvoream pervenerit omnia que inter nos consules pro pisana civitate et te prefatum Sardum pro iudice Constantino predicta conventa et ordinata sunt sicut continetur in carta inde rogata a scriptis iudicibus et notariis firma tenebimus faciemus et observabimus absque ulla malitia et malo ingenio. Et faciemus quod predictus consul et eius socii qui ituri sumt Sardineam bona fide et sine ulla malitia infra predictum terminum viginti sex dierum petent a Guilielmo marchione et judice caralitano, si eum inve- nerint, uxorem judicis Constantini et omnes alias mulieres que ducte fuerunt a Gutiano Caralim. In quo faciendo bonam fidem et diligen- tiam habebunt et studiose ac sollicite probabunt sine violentia
[p. 5]
predictas mulieres habere et judici Constantino reddere. Et faciemus quod post completum supradictum terminum vel si antea poterit pre- fatus consul et socii qui cum eo erunt de Arvorea in iudicatum turri- tanum intrabunt et absque mora et sine fraude recipient sacramentum pacis et securitatis judicis Constantini si iurare paratus fuerit sicuti scriptum est. Et ipsi similiter ilico iurabunt sacramentum pacis et securitatis facte sicuti scripta est et ordinata est in carta inde rogata a Stefano et Bandino Martii iudicibus et notariis continenter et dabi- mus eis parabolam ita iurandi super nostras animas et data non aufe- remus nec auferri faciemus. Quo facto incontinenti absque mora et sine fraude prenominatus consul et eius socii qui cum eo erunt ibunt ad castrum quod Constantinus vel alius pro eo elegerit, scilicet castrum Gutiani vel Monte di Verre, et ducent secum homines qui custodire debeant prefatum castrum et plenam bailiam et potestatem inde ha- bere debeant. Qui electi erunt cum concordia consulum et Sardi et Gualfredi et Lamberti in qua concordia facienda nullam fraudem nec malitiam committemus, eosque iurare faciemus que prefatum castrum in quo pro custodia erunt salvabunt et defendent pro pisana civitate et pro iudice Constantino vel eius herede seu descendente hoc modo que si prefatus judex Constantinus dederit vel dari fecerit con- sulibus pro pisana civitate vel eorum certo misso dehinc ad proximum medium mensem madii medietatem vigintiquinque milium bizanthio- rum massemutinorum in auro vel argento et aliam medietatem ab inde ad proximas kalendas augusti prefatum castrum integrum cum omnibus rebus pertinentibus ipsi castro vel judici Constantino vel eius heredi seu in regno descendenti, facta soluptione, restituent et dabunt sine mora, et plenam bailiam et potestatem de predicto castro eis dabunt et eos qui in predicto castro modo sunt inde extrahent nisi remanserit concordia judicis Constantini et suorum amicorum et fide- lium facta sit intra Guilielmum marchionem et prenominatum judi- cem Constantinum et bizanthii soluti ei fuerint et quos in predicto castro pro custodia erunt similiter jurare facient que facta solutione bizanthiorum ut dictum est prefatum castrum cum omnibus rebus pertinentibus ipsi castro vel judici similiter restituent prenominato judici Constantino vel eius heredi seu in regno descendenti. De cuius rei veritate, idest de solutione facta, si consul et socii tunc in Sardinea fuerint per se vel per socios seu socium quicum eo erunt vel erit certi- ficabunt vel certificabit custodes qui in prefato castro erunt solutionem factam esse vel si consul et eius socii tunc in Sardinea non erunt nun- tius quem ad hoc constituent certificabit prefatos custodes sacramento solutionem esse factam. Quorum bizanthiorum mediets debeat perma- nere in accomandisia apud socios qui cum consule in Sardinea erunt et detinebunt usque ad sex menses et eos eis non auferemus nec auferri faciemus infra predictum terminum, quo transacto, nobis ipsam
[p. 6]
medietatem dare debeant. Et predictus consul et socii qui cum eo erunt bona fide studebunt ut conveniens pax intra Guilielmum marchionem et iudicem caralitanum et Constantinum judicem turritanum pro se et terra et regno suo et hominibus eius fiat, iuretur atque firmetur, ante quam prefatus consul et eius socii de Sardinea exeant. Idem stu- debunt facere intra Petrum judicem Arvorensem et predictum Con- stantinum judicem turritanum et postquam consul qui in Sardinea iturus est et eius socii iter arripuerint pro eundo Sardineam qui facere debeant infra decem dies vel si citius ante potuerint ex quo a Sardo et Gualfredo inquisiti fuerint nullam menam recipient nec conven- tionem facient neque nos faciemus seu recipiemus nec ipsi recipient ab aliquo vel aliquibus nec etiam fecimus neque faciemus nec opera- bimus aliquid dicto vel facto nec erimus in consilio vel facto aut assensu ut fiat nec fieri patiemus aliquid qui sit vel esse possit circa ea vel aliquid eorum que a nobis pro civitate conventa et ordinata sunt cum Sardo pro judice Constantino et in regno descendente et eius herede in terra et regno turritano et eius hominibus et quominus compleantur ea omnia que scripta sunt et composita ut in carta inde rogata a Stefano et Bandino Marcii iudicibus et notariis continetur. Et castrum quod civitas pisana pro pace tenenda tenere debet non alienabimus nec alienari faciemus seu permittemus alicui persone vel loco nec dabimus nec dari consentiemus alicui amico vel fideli ali- cuius judicis Sardinee et dabimus legalibus civibus vel civi qui pro civitate pisana et pace servanda cum ipsa civitate custodire debeant et illos qui custodire debeant jurare faciemus qui de ipso castro nul- lam offensionem prefato judici Constantino vel in eius terra et regno in personis et rebus faciant et que juvabunt prenominatum judicem Constantinum et in regno descendentem et eius heredem de ipso castro sine incomodo castri et recipient ipsum judicem in predicto castro cum sex personis cum opus ei fuerit et quatuor guardiani iurabunt. Eos iurare faciemus ut dictum est. Hec omnia per bonam fidem sine fraude adimplere facere et observare juramus ad sancta Dei Evangelia remota omni fraude et malitia que dici vel cogitari possit ad purum et bonum intellectum scripti judicis Constantini. Et taliter hec scribere rogavimus Bandinum Marcii judicem et notarium domini imperatoris. Actum Pisis in ecclesia Sancti Petri in palude. Presentibus Galgano quondam Marsucci et Ugone Pellarii et Gerardo quondam Conetti et Stefano judice et notario rogatis testibus. Dominice vero incarnationis anno millesimo nonagesimo sexto, indictione tertia decima, quarto kalendas aprilis in nocte iam pulsante ad matutinum. Postea vero die sequenti videlicet tertio kalendas aprilis, Pisis justa ecclesia Sancti Petri in Palude. Presentibus Rabito quondam Guidonis Nani et Rainerio quondam Marthucci et Gerardo quondam Conetti et Stefano judice et notario rogatis testibus, Gallus quondam Lamberti
[p. 7]
Crassi et Marthuccus filius Rainerii Gaetani atque Treunganus quon- dam Tedischi de Sancto Clemente pisanorum Dei gratia consules supra scripta omnia prefato Sardo recipienti pro iamdicto judice Constan- tino turritano vel de Luguduri convenerunt et per solemnem stipula- tionem promiserunt et ad Sancta Dei Evangelia in totum juraverunt Et taliter hec prefatum Bandinum Marcii Judicem et notarium scri- bere rogaverunt. Post hec eodem anno et indictione eadem, sexto jdus februari, Pisis sub ecclesia Sancti Petri in palude presentibus Petro Piccia quondam Benenati et Galgano quondam Marthucci et Turchio quondam Guffredi et Stefano judice et notario rogatis testibus, Conet- tus quondam Raimundi pisanorum Dei gratia consul eadem omnia suprascripta juravit ad Sancta Dei Evangelia observare sicut scriptus Alcherius Anfossi juravit. Presente scripto Sardo quondam Barilis. Et taliter hec prefatum Bandinum Martii judicem et notarium scribere rogavit. Ego Bandinus Marcii judex et notarius domini Imperatoris pre- fatis interfui et hanc cartam scripti, complevi et dedi.

4. I.7. A.S.P. Diplomatico Coletti 22 VIII 1234.


[p. 8]
Cagliari 22 agosto 1234 (St. pis.) In eterni dei nomine amen. Ex hac publica scriptura omnibus sit notum quod Henricus Canaparius, quondam Gerardi, de contrata San- cte Marie Magdalene vendidit Bonaventure filio Rainerii Vaghetti li- bras viginti tres bonorum denariorum pisanorum dandas ei Pisis sicut inferius continetur pro certo et nominato pretio librarum duodecim bonorum denariorum Janue ad ractionem denariorum viginti tres pisanorum pro uno quoque solido januensi, quod pretium totum dic- tus Bonaventura coram me Rolando Vesdomino notario et coram testi- bus infrascriptis dicto Henrico dedit et solvit in veritate et se inde vocavit dictus Henricus bene pacatum et quietum pro suprascripta pisana pecunia danda ad riscum et ventura maris et gentis suprascripti Bonaventure et infrascripti pignoris specialis in ligno dicto Columba, Henrici et Gerardi de Messina, in viadium de Pisis quod ad presens peractum est facere in mercatantiam, incipienti risco quando de portu kallaretano collaverit et durante quo usque infrascriptum pignus fue- rit Pisis in terra discaricatum et sic ei concessit. Quas suprascriptas libras viginti tres denariorum pisanorum minutorum convenit et pro- misit dictus Henricus suprascripto Bonaventure sollempni stipulatione et se et suos heredes et nominatim cantaria XL aluminis de Sarabo caricatum in suprascripto ligno iure et tenore pignoris specialis et etiam sub ypotheca omnium bonorum et rerum suarum ei et suis heredibus obligavit ad penam dupli totius suprascripti pretii stipula- tionem promissam dare et solvere vel dari facere eidem suprascripto Bonaventure vel suo heredi aut suo certo misso pro eo infra dies quin- decim proximos ex quo suprascriptum pignus speciale fuerit in terra Pisis discaricatum sine briga et lite in denariis et non in alia re contra suam voluntatem et esse et permanere cum omnibus suis suorumque heredum expensis semper et de cetero omni tempore de toto supra- scripto pignore eidem suprascripto Bonaventure et suis heredibus et quibus dererint vel habere decreverint actorum et defensorum et di- sbrigatorum et eum inde conservare indempnem ab omni persona et loco et non imbrigare neque per placitum faticare aliquo modo vel iure per se vel per alium. Alioquin aut si contra factum fuerit
[p. 11]
suprascriptam penam et expensas curie judicum et advocatorum et alias omnes que si inde fierent ei sollempni stipulatione sub omnibus supra- scriptis obligationibus ad suprascriptam penam stipulationem promis- sam. Renuntiando omni iure legibus et constitutis et omnibus aliis auxi- liis et defensionibus et capitulis quibus se a suprascriptis vel aliquo suprascriptorum iuvari aut liberari possit aliquo modo et nominatim a suprascripta pena. Et sic dictus Henricus precepit ei sua auctoritate totius suprascripti pignoris intrare in possessionem vel quasi quando- cumque voluerit et suo nomine ipsam iure pignoris possidere et se pro eo constituti precario possidere quousque adeptus fuerit in possessio- nem. Et hec omnia taliter suprascriptus Henricus me suprascriptum notarium scribere rogavit. Actum in Kallari in Castello Castri in domo Dati Mangiantis presentibus Bonaiuncta Berardi quondam Cittadini et Barsolo quondam Sigerii et aliis testibus ad hec rogatis. Anno domi- nice incarnationis millesimo CCXXXIIII, indictione sexta, XI kalen- das septembris. Ego Rolandus Vesdominus, notarius domini Octonis romanorum imperatoris, hanc cartam, a me rogatam, rogatus publice scripsi et firmavi.

5. I.9. A.S.P. Diplomatico Colettii 19 X 1240.

Cagliari 19 ottobre 1240 (St. pis.) In eterni Dei nomine amen. Ex hoc publico instrumento sit omni- bus manifestum quod dominus Albithellus Mele, quondam Gualfredi Mele, publicus judex Castelli Castri Kallaritani et domini Ugolini de Ripafracta castellani eiusdem Castri, precepit sub sacramento Fulche- rio quondam Rustichelli Andree ut hodie per totam diem det et solvat Ildebrando Mele quondam scripti Gualfredi Mele libras octuaginta denariorum januensium capitalis quas confitetur se habere ab eo in societate et libras decem denariorum januensium (……. fuit …….) et evenitur ex ipsa societate salvo jure pluris. Hoc preceptum factum fuit
[p. 12]
in Curia dicti Castri qua est in domo que fuit Sigerii Corrigiari. Pre- sentibus domino Ferro vicario quondam Kimthicensis et Jacobo Co- mainome quondam Saraceni et Pericciolo Fulcherii et aliis. Dominice vero incarnationis anno millesimo ducentesimo quadragesimo, indic- tione tertiadecima, quartodecimo kalendas novembris. Ego Bonaccursus, filius Rossi de Butti, domini Friderici Dei gratia excellentissimi Romanorum Imperatoris Jerusalem et Sicilie Regis no- tarius et nunc dicti Castri scriba publicus, hanc cartam precepti a scripto judice coram me facti sua quoque parabola et mandato scripsi atque firmavi.

6. I.27. A.S.P. Diplomatico Alliata 3 X 1295.


[p. 14]
Cagliari 3 ottobre 1295 (St. pis.) In eterni dei nomine amen. Ex huius publici instrumenti clareat lectione quod Bartholomeus Garau de Barcellona quondam Guillelmi Garau pro se et suo nomine et Bonaccursus, dictus Coscius, Gamba- corta quondam Vernaccy pro se et suo nomine et vice et nomine Cec- chi Griffi, Petri Gambacorte et Gaddi Gambacorte sociorum suorum et pro eis et quoque eorum in solidum et Bectus Alliata quondam Galgani Alliate pro se et suo nomine mutuo consensu et voluntate con- cordi ob comodiorem usum et uberiorem questum inter se ad invicem fecerunt, contraxerunt et innuerunt talem societatem qualem inferius apparebit tractandam ab ipso Bartholomeo super quibuscumque mer- cationibus et negotiationibus tam maris quam terre, prout et sicut de voluntate suprascripti Bartholomei processerit, duraturam inter eos ab hodie ad duos annos proxime venturos. In qua societate supra- scriptus Bartholomeus mictit, ponet, infert et habet et habere debet se et operas suas et industriam sue persone et pro suo capitali libras quingentas denariorum aquilinorum minutorum; et suprascriptus Bo- naccursus suo nomine pro se in solidum et pro suprascriptis sociis suis et quoque eorum in solidum libras ducentas quinquaginta dena- riorum aquilinorum minutorum et suprascriptus Bectus suo nomine pro se alias libras ducentas quinquaginta denariorum aquilinorum minutorum. De quibus capitalibus unum corpus et unam henticam simul mistam esse fecerunt et voluerunt; et que quidem capitalia su- prascriptus Bartholomeus interrogatus a suprascriptis Bonaccurso et Becto, interrogantibus predictis nominibus et modo, est confessus in veritate se recepisse et penes se habere implicita in caseo, lana, pipere et aliis mercantiis. Renuntiando exceptioni suprascriptorum capita- lium non sibi missorum, collatorum et habitorum ut scriptum est. Et statuerunt et pactum inter se fecerunt quod pro hac societate trac- tanda ipse suprascriptus Bartholomeus debet suprascripta capitalia implicita vel non implicita totaliter et particulariter, semel et pluries, prout sibi visum fuerit, in quacumque navi vel ligno de Castello Castri
[p. 37]
ad quascumque partes ferre et in ipsis partibus, sive in terra sive per mare, ipsa capitalia, pro dictis negotiationibus exercendis, tractare et inde scilicet de suprascriptis partibus ad suprascriptum castrum et ad quascumque alias partes reducere seu mictere semel et pluries, tota- liter et particulariter, nec non implicare et rivestire in evitione na- vium seu aliorum quorumque lignorum prout de voluntate supra- scripti Bartholomei processerit. Euntibus et redeuntibus suprascriptis capitalibus in toto suprascripto termino risico et fortuna maris et gentis suprascriptorum sociorum et cuiusque eorum predictis partibus sive capitalibus super distintis. Et super hac societate tractanda idem Bartholomeus debet ponere, prestare et habere se et predictas operas suas et industriam sue persone. Et se a predictis vel aliquo predicto- rum non cessare. Et debet suprascriptus Bartholomeus hanc societa- tem et res et bona huius societatis agere, augere et tactare, custodire et salvare et inde aliquid non fraudare. Et debet etiam totum verum gestorem …… huius societatis in scripturis privatis redi- gere quibus scripturis suprascripti Bonacursus et Bectus credent et plenam fidem …… debent absque honere juramenti vel presun- tionis testium seu instrumentum et cum ipsis scripturis …… ponere, reddere et facere suprascriptis Bonaccurso et sociis suis et predicto Becto veram puram et non simulatam ractionem de hac societate et de omni actu, gestione et administratione huius …… in Castello Castri in fine suprascripti termini conferendo in ipsa ractione omnia data et acepta, vendita, emita et permutata ……. pro hac societate et eius occasione qua ractione facta, completo suprascripto termino, deductis expensis factis pro hac societate et eius occasione, deductis etiam sibi Bartholomeo suprascriptis suis libris quingentis suprascripte monete, et datis et solutis ab eo suprascriptis Bonacurso, Cecho, Petro et Gaddo vel aliter eorum in solidum suprascriptis eorum libris ducentis quinquaginta suprascripte monete et suprascripto Becto Alliate suprascriptis suis libris ducentis quinquaginta suprascripte mo- nete, lucrum licet quod superfuerit debent inter se dividere et partiri in duas partes de quibus ipse Bartholomeus debet sibi retinere unam partem et reliquam unam partem debet dare et consignare suprascripto Bonacurso pro se et pro suprascriptis Cecho, Petro et Gaddo pro medie- tate et suprascripto Becto pro alia medietate. Et hec omnia suprascripta et singula et suprascripto modo ut dictum est suprascriptus Bartholo- meus faciet et observabit sine briga et ullis expensis alioquin penam duppli suprascriptorum capitalis et lucri et omnes expensas que inde fierent suprascriptus Bartholomeus eisdem Bonacurso et Becto pro dic- tis nominibus et modo dare et solvere per stipulationem sollemnem
[p. 38]
convenit et promisit obligans inde se et suos heredes et bona sua omnia eis recipientibus pro dictis nominibus et modo et eorum heredum. Re- nuntians in predictis privilegio fori et domicily et omni alii juri sibi adversus predicta competenti ct competituro. Et sic suprascriptus Bar- tholomeus precepit et plenam baliam et liberam potestatem et licen- tiam dedit et concessit suprascriptis Bonacurso et Becto et cuique eorum recipienti pro dictis nominibus et modo et pro dictis eorum capitali et lucro et pena, elapso suprascripto termino, eorum propria auctoritate sine decreto vel nuntio alicuius magistratus, domini vel rectoris, ingredi et capere possessionem et tenere omnium bonorum eius et que quod ea bona omnia eorum nomine jure pignoris possideant et que et se pro eis constituit eadem bona omnia precario possidere. Hoc actum est inter eos quod non possit probari vel opponi aliqua solutio vel compensatio suprascripte pecunie vel alicuius eius partis contra presens instrumentum per testes vel ullo alio modo nisi per cartam publici notarii vel quod huius carte sceda sit cassata. Actum in Castello Castri in domo habitationis suprascripti Bonacursi que est in Ruga Merchatorum, presentibus Merchatuccio Manovelli et Becto de Septimo sensale, burgensibus Castelli Castri, testibus rogatis ad hec; dominice vero incarnationis anno millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, inditione octava, quarto nonas octubris. Ego Bulgarinus filius quondam Guidarelli, imperiali autoritate notarius, predicta omnia a Marçucco notario rogata ut in eius actis inveni ita sua parabola et mandato scripsi et firmavi meoque signo signavi. Iam aliis duabus cartis inde firmatis, prestito prius juramento consueto de carta perdita coram domino Filippo Pelliccia judice et assessore Comunis Castelli Castri, tempore dominorum Laurenty Rus- selmini et Masini Aliocti castellanorum suprascripti Castri, a Filippo Alliata quondam Johannis procuratore suprascripti Becti Alliate pro- curatorio nomine pro suprascripto Becto et quod superius est abrasum in ultima linea ubi legitur ducentesimo nonagesimo quinto per me Bul- garinum notarium fuit abrasum, correctum et emendatum.

7. I.58. A.S.P. Diplomatico Cappelli 19 VI 1308.


[p. 39]
Cagliari 19 giugno 1308 (St. pis.) In eterni dei nomine amen. Ex hoc publico instrumento clareat lectione quod Piccinus Vendemmia pisanus civis, quondam Rodolfini Vendemmie, per hoc publicum instrumentum constituit, fecit atque
[p. 92]
ordinavit Cellum Agnelli pisanum civem quondam Jacobi Angnelli quam- vis absentem suum procuratorem et certum nuntium ad petendum, exigendum, recolligendum atque percipiendum pro eo et eius vice et nomine in judicio et extra et coram quibuscumque judicantibus et in quibuscumque curiis tam ecclesiasticis quam secularibus, a Lippo Aglia- ta cive et mercatore pisano, quondam Galgani Alliate, et suis heredibus et in bonis et de bonis suis et a quocumque possessore et detentore ipso- rum bonorum et qui ea in antea possiderent, illas libras octingentas triginta unam et solidos quinque denariorum pisanorum minutorum capitalis et earum penam dupli et expensas quas et quos suprascriptus Lippus Alliata eidem suprascripto Piccino vendidit pro pretio et nomine certi pretii librarum trecentarum denariorum aquilinorum mi- nutorum, et convenit et promisit dare et reddere eidem suprascripto Piccino vel eius heredi aut suo certo nuntio pro eo, sive cui ipse prece- perit, ad certum terminum ut de dicta venditione continetur in carta inde rogata, scripta et firmata a me Rainerio Lanciapile notario, sub annis domini millesimo trecentesimo octavo, inditione quinta, tertio nonas aprilis. Et etiam illas alias libras octingentas triginta unam et solidos quinque denariorum pisanorum minutorum capitalis et earum penam dupli et expensas quas et quos Johannes Cinquinus, quondam Pericioli Cinquini, et Vannes Actavellium, quondam Venture Actavelli, cives et mercatores pisani, pro bono et utilitate societatis et compagnie eorum de Cinquinis, quam suprascriptus Vannes Actavellus in Castello Castri gerit, facit, tractat et administrat et pro factis ipsius societatis et compagnie in predicto castro faciendis, complendis et exequendis volentes teneri in solidum et se in solido obligantes ad omnia et sin- gula facienda, gerenda, tractanda et administranda que in subscripta carta rogata a me Rainerio Lanciapile notario continetur. Ita quod quisque eorum in solidum teneatur vendiderunt eidem suprascripto Pic- cino pro pretio et nomine certi pretii librarum trecentarum denario- rum aquilinorum minutorum et etiam ipsi et quisque eorum in solidum convenerunt et promiserunt eidem suprascripto Piccino dare, reddere et solvere vel dari et reddi et solvi facere eidem suprascripto Piccino vel eius heredi aut suo certo nuntio pro eo, sive cui ipse preceperit, in suprascripta civitate pisana ad certum terminum ut de ipsa venditione continetur in alia carta inde rogata, scripta et firmata a me Rainerio Lanciapile notario sub annis domini millesimo trecentesimo octavo, inditione quinta, pridie nonas aprilis. Et ad vocandum inde se pro eo et eius vice et nomine bene quietum, contentum et pagatum et inde eos et quemque eorum et eorum et cuiusque eorum heredes et bona penitus liberandum et absolvendum. Et ad faciendum et contrahendum inde cartas et scedas confessionis, finis, refutationis, liberactionis, quiectationis et absolutionis. Et ad predictas cartas et earum scedas et quamlibet earum cassandum et cassari faciendum et cassas et irritas
[p. 93]
vocandum et parabolam cassandi dandum. Et ad iura, nomina, actio- nes sibi suprascripto Piccino quoque modo et iure competentia et com- petentes adversus suprascriptos Lippum Alliatam, Johannem Cinqui- num et Vannem Actavellum et quemque eorum in dictis denariorum quantitatibus capitali pena et expensis dandum, cedendum et mandan- dum titulo donactionum seu quocumque alio titulo ipse procurator voluerit. Et ad capiendum tenere et possidere contra suprascriptos suos debitores et quemque eorum et in bonis et de bonis eorum et cuiusque eorum ex forma dictorum instrumentorum et cuiusque eorum et ipsa teneria possidendum, incamerandum, vendendum, alienandum et de- nuntiandum et denuntiari faciendum ut moris est, assignationes et ad- vindicationes petendum et sibi fieri faciendo extimationes, propterea eligendum et eligi faciendum inquisitiones, sequestrationes, staçinas et quaslibet monictiones, requisitiones et protestationes semel et pluries faciendum et fieri faciendum et ipsa cassando et relaxando et cassari et relaxari faciendo. Et in omnibus et singulis causis, litibus, questio- nibus, controversiis et dissentiis quas habet vel habere sperat cum suprascriptis suis debitoribus seu altero eorum seu cum quibuscumque aliis personis, universitatibus, corporibus, collegiis et locis pro dicta occasione aliquo modo vel iure sive qualibet ractione et quibuscumque causis, contractibus, negotiis et occasionibus coram quocumque iudice seu iudicante ecclesiastico vel seculari tam in agendo quam defendendo, ad agendum, defendendum, exicipiendum, opponendum et replican- dum tam in principali causa quam in causa appellationis sacramentum calumpnie et quodlibet alterius generis juramentum super animam suam faciendum et prestandum. Et ad contrahendum et faciendum et fieri faciendum inde cartas et scedas et omnia que in dictis cartis et scedis et quaque earum continebuntur et omnia sollempnia; et ab obli- gandum inde suprascriptum Piccinum et suos heredes et bona pro hiis omnibus que in dictis cartis et scedis et quaque earum continebuntur sub quacumque pena et penam promictendum et stipulandum; et faciendo in predictis et super predictis et occasione predictorum expen- sas valentes et necessarias. Et generaliter ad omnia alia et singula fa- cienda, gerenda, tractanda et procuranda et quidquid predictorum per- tinent facienda vel pertinere possunt et quod merita causarum postulant et requirunt et sine quibus predicta fieri vel applicari non possunt et sicut ipsemet si presens esset melius facere poterit vel posset. Promic- tens mihi Rainerio Lanciapili notario recipienti pro suprascripto Cello procuratore suo et pro omnibus aliis et singulis quorum interest vel intererit seu intereret, sub pena dupli totius eius de quo ageretur seu questio fieret stipulata promissa et sub ypotheca et obligatione sui suo- rumque heredes et bonorum omnium judicio xisti et judicatum solvi et semper et omni tempore habere firmum et ratum tenere et facere obser- vari et adimpleri facere id totum et quicquid dictus procurator
[p. 94]
procuratoris officio fecerit de predictis vel aliquo predictorum et contra non venire vel facere per se vel per alium aliquo modo vel iure sive quali- bet ractione in iudicio vel extra exceptione aliqua vel occasione. Et tali- ter predictus Piccinus me Rainerium Lanciapile notarium hanc inde cartam scribere rogavit. Actum in Castello Castri in apotheca de medio apothecarum domus Traverse Pontis Novi de Spina qua est in Ruga Mercatorum presentibus Frederico Ursi, quondam Jacobi Ursi, Ghele Archario, quondam Johannis spettiarii, et Rainerio notario de Valle- sercli, filio Bellomi de Vallesercli, testibus ad hec rogatis. Dominice incarnationis anno millesimo trecentesimo octavo, inditione quinta, tertiodecimo kalendas july. Ego Rainerius, quondam Ugolini Lanciapili, imperiali autoritate notarius hanc cartam a me rogatam rogatus scripsi et firmavi.

8. I.67. A.S.P. Diplomatico della Primaziale 26 VIII 1313.

Napoli 26 agosto 1313 In nomine domini nostri Jesus Christi amen. Per hoc publicum instrumentum sit omnibus manifestum quod in presencia mei Pancal- duccy de Mari notarii publici et testium subscriptorum, ad hec specia- liter vocatorum et rogatorum, ser Bondus Gerbj, quondam Jacobj Ger- bj, de dommo Bullorum de Pisis de Cappella Sancti Clementis, pisanus civis, sponte consentiente in donnam Mariam, quondam Johannis de
[p. 95]
Castello Castri, tamquam in uxorem suam legitimam, ad Sancta Dei Evangelia a se ipso corporaliter tacta, juravit eidem per verba de pre- senti ipsam sibi associary et ei sibi adhereri tamquam uxori sue legi- time et toto tempore vite sue ipsam tenere et tractare pro bona, cara et legitima uxore sua et donec vixerit nulli alteri mulieri se adhereri nec associarj. Et eadem predicta donna Maria consenciens sponte in predictum ser Bondum tamquam in legiptimum virum suum ad San- cta Dei Evangelia a se ipsa corporaliter tacta juravit eique per verba de presenti ipsum sibi associarj et sibi adhereri tamquam viro suo legi- timo et toto tempore vite sue ipsum tenere et tractare pro bono, caro et legitimo viro suo et donec vixerit se nulli alteri viro adhereri nec associari. Et cum comunis eorum voluntatis intervenienti consensu per horis bascium ipse ser Bondus continenti eadem donnam Mariam in dicta mei presencia anulo aureo disponsavit. Quapropter ipse ser Bondus interrogatus a dicta uxore sua sponte confessus est in veritate et non spe numerationis, receptionis aut ponderationis future, se rece- pisse et integre penitus se habere a dicta uxore sua in dotem et nomine dotis florenos auri centum quinquaginta boni auri et iusti ponderis. Generaliter renuntians exceptioni non habite et non recepte pecunie, non electi et ponderati auri. Et per sollemnem stipulationem predictus predictus Bondus convenit et promisit predicte uxori sue presenti et solventi, stipulanti pro se et heredibus suis quod si, quod absit, contin- gat dictum matrimonium dissolvi morte ipsius Bondi, dari et reddi faciet eidem uxori sue vel suis heredibus totam predictam pecuniam dotis predicte ad eius voluntatem et requisitionem sine molestia et ullis expensis sub pena duppli totius dotis predicte solvenda eidem uxori sue de bonis suis omnibus cum omnibus expensis, dampnis et interesses litis et, extra, obligans propterea ipse Bondus eidem uxori sue pro pignore et nomine pignoris omnia bona sua mobilia et stabilia habita et habenda ubicumque existentia que se interim tenere et possi- dere precario constituit per uxorem suam predictam cum potestate capiendi, pignorandi, vendendi et alienandi et tradendi et precium reci- piendi et sibi de dicta pecunia predicte dotis pena et expensis integre ac pleniter satisfaciendi autoritate sua propria sine decreto et nuntio alicuius judicis, domini vel rectoris cum reclamatione cessandi obmissis quoque omnibus judiciorum litibus et sollicitantibus de facto et factj. Et ulla possit probari solutio predicte pecunie dicte dotis per testes vel alio modo donec presens instrumentum in sua firmitate durabit. Renun- cians in hiis omnibus predictus Bondus exceptioni rei predicto modo non geste doli metus actioni in factum subsidiario sine causa et ex iniusta causa, fory privilegio et inde alii iuri scripto et non scripto, canonico et civili sibi adversus predicta vel aliquod predictorum com- petenti et competituro et ambo simul modo juri per quod se possent defendere vel tueri. Et taliter me predictum notarium scribere
[p. 113]
rogaverunt. Actum Neapoli in platea Sancte Barbare presentibus fratre Helia de Marinellis, fratre Jacobo de Nucaria, de ordine minorum, ser Sigerio de Barba, quondam Bonacursi, Banduccio Crasso, Petro An- tony, ser Jacobo Follarii et Bonaiuncta, quondam Cioli de Calce, civi- bus pisanis testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis; anno domini millesimo trecentesimo tertiodecimo, die vigesimo sexto mensis augusti, undecima inditione, secundum cursum Regni. Ego Pancalduccius, filius quondam magistri Antony de Mary de Neapoli, imperiali autoritate notarius publicus predictis omnibus pre- sens interfui et hec omnia que superius continentur rogatus scripsi et in publicam formam redegi, meoque consueto signo signavi.

9. II. 35. A.S.P. Diplomatico Alliata 28 II 1319.


[p. 114]
Cagliari 28 febbraio 1319 (St. pis.) In nomine sancte et individue trinitatis amen. Omnibus sit notum ac manifestum quod inter cetera que continentur in contractu transac- tionis et concordie celebrate inter Guillelmum Sabastida, de Barchi- nona, Guillelmum Admirallium, civem Maioricarum, eorum nomine proprio pro se ipsis, et ipsos eosdem Guillelmum Sabastida et Guil- lelmum Admirallium nec non Andream de Podio, de Maioricis, et Sansonem Allegrum, de Tortosa, procuratores Johannis de Linas, de Tortosa, Johannis Guasibi, de Tortosa, Ramundi Petri, de Barchi- nona, Guillelmum Gerassoni, de Barchinona, Ramundi Gerassoni, de Barchinona, Petri Salzotti, de Barchinona, Antonii de Arbosseto, de Maioricis, Ferrerii Ricciardi, de Maioricis, Manuelis de Camulio, ia- nuensis, Doardi de Saulo, ianuensis, Raimundi Rolandi, de Valentia, Bernardi Barcelloni, de Barchinona, Petri de Caules, de Barchinona, Juliani Moioli, de Valentia, Elmerici de Raucch de Barchinona, Ber- nardi Sarrovere, de Valentia, constitutorum ab eis ad hec et alia fa- cienda per cartam procurationis rogatam, ut dicti procuratores dixe- runt, a Gaddo notario de Fagiano, quondam Martini de Fagiano, pro- curatorio nomine pro eis, et quoque eorum et eorum et cuiusque eorum vice et nomine, et eorum et cuiusque eorum mandatorum nego- tium in hoc utilitatem gerendo, et Musam Benamari, iudeum, procura- torem et certum nuntium Salomonis Saluccii, iudei, Maimonis Soffe, iudei, Avad, filii Salomonis iudei, Bonedati Nahim, iudei, Marduchi Marmaimoni, iudei, constitutum ab eis ad hec et alia facienda, ut con- tineri dicebant in carta inde rogata a suprascripto Gaddo de Fagiano notario, procuratorio nomine pro eis et quoque eorum et eorum et cuiusque eorum vice et nomine, et in hoc eorum negotio utilitatem gerendo, et Cecchum Alliatam, filium Becti Alliate, pisanum civem, Nerium de Sancto Cassiano, pisanum civem, filium Simonis de Sancto Cassiano, Matheum Rugerii, quondam Johannis Rugerii, et Lemum Rugerii, eius filium, et Banduccium spetiarium, quondam Michaelis notarii, burgenses Castelli Castri, Peruccium Porcellinum, quondam Vannis Porcellini, civem pisanum, Villanum de Asciano, quondam Simonis, et Benutum, burgense predicti Castelli Castri, quondam
[p. 82]
Jannis Talercii, creditores Gaddi Bonapartis, burgensis Castelli Castri, quondam Bonapartis, in certis pecunie quantitatibus eis et cuique eorum debitis a dicto Gaddo, contrahentes et celebrantes dictam tran- sactionem et concordiam eorum nomine proprio pro se ipsis et vice et nomine aliorum creditorum suprascripti Gaddi et pro suo et aliorum creditorum dicti Gaddi commodo et utilitate, humaniorem in hec sententiam eligentes ex una parte, et suprascriptum Gaddum Bona- partis ex altera, continetur sic: Et quod suprascripti Cecchus Alliata, Matheus et Guillelmus Admirallius, et Andreas de Podio, et quilibet eorum in solidum, una cum suprascripto Gaddo, et etiam sine eo, pos- sint et valeant petere, exigere, percipere et recolligere a debitoribus suprascripti Gaddi Bonapartis, et in eorum et cuiusque eorum bonis, omnes et singulas denariorum et pecunie et rerum quantitates et to- tum et quicquid suprascripto Gaddo Bonapartis quoque modo et iure debetur a quibuscumque personis et locis, cum cartis et sine cartis, ex quibuscumque causis, contractibus et negotiis, occasionibus et modis. Et cartas et scedas confessionis, finis et refutationis, liberationis, quie- tationis, absolutionis et iurium et nominum cessionis, et alienationis, facere. Et cartas et scedas et scripturas, ad dictum Gaddum pertinen- tes, cassare et cassari facere, et parabolam cassandi dare. Et quod predictis debitis exigendis et recolligendis, suprascripti Gaddus, Cec- chus, Matheus, Guillelmus et Andreas, et etiam ipsi iidem Cecchus, Matheus, Guillelmus et Andreas, et quilibet eorum in solidum, sine suprascripto Gaddo, et bona ipsius Gaddi, possint et valeant appre- endere, distrahere et pretium inde percipere. Et omnem securitatem et cautelam, et cartam et cartas, omni debita solempnitate peracta, emptoribus dictorum bonorum facere permissionibus, obligationibus et quibuscumque penis et pactis, vallatam et vallatas. Et quod supra- scriptus Gaddus, una cum suprascripto Ceccho, Matheo, Guillelmo Admirallio et Andrea, et etiam ipsi Cecchus, Matheus, Guillelmus, Andreas et quilibet eorum in solidum, sine dicto Gaddo, possint et possit pro dictis et quoque eorum, et eorum et cuiusque eorum occa- sione et causa, agere et defendere in iudicio et extra, et comparere coram dominis castellanis et judice Castelli Castri et ab eis petere se- curitatem personalem predicto Gaddo cum intersit dictorum credito- rum suprascripti Gaddi et ad eorum commodum spectet et cedat dic- tam securitatem dari suprascripto Gaddo. Et omnia et singula facere in iudicio et extra que eorum merita postulant et requirunt; et qui possint et valeant, et quilibet eorum in solutum possit et valeat, in predictis et super predictis omnibus et singulis, predictorum substi- tuere unum et plures procuratorem et procuratores ad salarium et sa- laria vel quo et quibus eis et dicto Gaddo videbitur. Et ipsos procu- ratores substituendos et revocare quantum et quotiens eis videbitur. Et taliter dicti contrahentes predicta et alia in dicta carta suprascripte
[p. 83]
transactionis et concordie comprehensa, me Leonardum notarium scri- bere rogaverunt. Actum in Castello Castri, in ecclesia Sancte Marie ipsius Castri; presentibus domino Thomasio iudice, quondam domini Rainerii iudicis; domino Pedone iudice, quondam Laurentii, burgen- sibus Castelli Castri, et Johanne notario, filio Furati Polle, testibus ad hec rogatis. Dominice incarnationis anno millesimo trecentesimo no- nodecimo, indictione secunda, pridie kalendas martii, in hora com- pletendi. Ego Leonardus, filius quondam magistri Jannis Romani phisici, imperiali autoritate iudex ordinarius atque notarius publicus, pre- dictis omnibus interfui et ea omnia, inter cetera, in dicta carta supra- scripte transactionis et concordie comprehensa, a me rogata, rogatus, scripsi atque firmavi.

10. II.54. A.S.P. Diplomatico Cappelli 12 XI 1320.

Cagliari 12 novembre 1320 (St. pis.) In eterni dei nomine amen. Ex huius publici instrumenti clareat lectione quod Colus, quondam Andree Grancy, pisanus civis, domi- nus et patronus unius cocche duarum copertarum vocate Sanctus Fran- cischus, nunc in portu Bagnarie Castelli Castri existentis, dominatus et patronatus nomine pro predicta coccha in solidum, et etiam suo nomine proprio in solidum, sollemni stipulatione convenit et promisit Jacopo de Angnello, civi pisano, quondam Neri de Angnello, quod ipse Colus cum dicta coccha ibit et navigabit ad portum Arestani, ad quem quam citius poterit cum ea aplicabit, recto tramite navigando, et separando se cum dicta coccha de dicto portu Bagnarie suprascripti Castri hinc ad dies quindecim proxime venturos. Et quod, in ipso portu Arestani pervento cum dicta coccha, stabit et expectavit supra- scriptum Jacobum per dies decem tunc proxime venturos infra quos recipiet, sive recipi faciet, a suprascripto Jacobo totam illam quanti- tatem grani quam suprascripta coccha portare poterit ad eius sufficien- tiam et salvamentum, videlicet in eo loco dicti portus Arestani ubi diu obtentum et observatum est secundum modum et consuetudinem dicti loci. Quam suprascriptam quantitatem grani suprascriptus Colus por- tari faciet suprascripto Jacobo de suprascripto portu Arestani ad por- tum Janue supra dicta coccha ad omnem suum suprascripti Jacobi risicum et fortunam dei, maris et gentium. Pro naulo et nomine nauli cuisque mine dicti grani quod portabitur et consignabitur Janue soli- dos quatuor et dimidium denariorum aquilinorum minutorum. Sol- vendo nunc in principio libras trecentas denariorum aquilinorum mi- nutorum; residuum vero ut infra scribitur. Qui suprascriptus Colus interrogatus a suprascripto Jacobo est confessus in veritate se recepisse et apud se habere ab eo libras trecentas denariorum aquilinorum mi- nutorum de summa suprascripti nauli, de quibus suprascriptis libris trecentis denariorum aquilinorum minutorum suprascriptus Colus
[p. 84]
vocavit se a suprascripto Jacobo bene quietum, contentum et pacatum et inde eum et suos heredes et bona penitus liberavit et absolvit. Et etiam ipse suprascriptus Colus post receptionem dicti oneris, elapso suprascripto termino, de suprascripto portu Arestani cum dicta coccha sic onerata de suprascripto portu Arestani recedet et cum ea ibit et navigabit ad suprascriptum portum Janue, ad quem quam citius pote- rit aplicabit. Et quod custodiet et salvabit predictum onus et custodiri et salvari faciet a marinariis et serventibus dicte cocche contra omnem personam et locum iuxta suum posse. Et si de dicto onere, culpa su- prascripti patroni vel marinariorum aut servientum dicte cocche vel ipsius cocche seu alterius eorum, perderetur vel maganieretur sive devastaretur aut deesset id dicto Jacobo dabit, solvet et integre emen- dabit. Et quod incontinenti ex quo predicta coccha ad suprascrip- tum portum Janue pervenerit de ipsa coccha predictum onus exponet et discaricabit et exponi et discaricari faciet quod dabit, restituet et consignabit sive dari, restitui et consignari faciet suprascripto Jacobo vel eius heredi aut suo certo nuntio pro eo, sive cui ipse preceperit, videlicet in eo loco dicti portus Janue ubi diu obtentum et observatum est secundum modum et consuetudinem dicti loci ibi diu obtentum et observatum. Et hec omnia et singula predictorum suprascriptus Co- lus faciet et observabit et adimplebit, nisi iusto et manifesto impedi- mento dei, temporis aut gentis remanserit. Quo transacto, quam citius poterit, recuperabit et faciet, observabit et adimplebit et fieri et obser- vari et adimpleri faciet ut dicta sunt. Sine briga, molestia, reclama- tione et aliquibus expensis; alioquin penam librarum ducentarum de- nariorum aquilinorum minutorum in singulis et pro singulis capitulis suprascriptis interpositam. Et totum dampnum et dispendium et expen- sas que propterea haberentur et fierent ipse suprascriptus Colus eidem suprascripto Jacobo dare et solvere et integre resarcire per stipula- tionem sollemnem convenit et promisit. Obligando inde se suosque heredes et omnia bona sua. Renuntiando in predictis omni iuri et exceptioni sibi adversus predicta et quodque predictorum competenti et competituro, qua propter suprascriptus Jacobus conductor, sol- lempni stipulatione convenit et promisit suprascripto Colo quod infra dictos dies decem tunc proxime venturos ex quo dicta coccha ad su- prascriptum portum Arestani pervenerit dabit et consignabit sive dari et consignari faciet suprascripto Colo in suprascripto portu Arestani, videlicet in eo loco ipsius portus Arestani, ubi diu obtentum et obser- vatum est secundum modum et consuetudinem dicti loci ubi diu obten- tum et observatum, totam illam quantitatem grani quam suprascripta coccha portare poterit ad eius sufficientiam et salvamentum et quod incontinenti ex quo predicta coccha in suprascriptum portu Janue pervenerit recipiet sive recepi faciet a suprascripto Colo patrono pre- dictum suum onus grani videlicet in eo loco dicti portus Janue ubi
[p. 116]
diu obtentum et observatum est secundum modum et consuetudinem dicti loci ibi diu obtentum et observatum. Et quod dabit et solvet sive dari et solvi faciet ipsi eidem suprascripto Colo vel eius heredi aut suo certo nuntio pro eo, sive cui ipse preceperit, residuum supra- scripti nauli infra dies decem tunc proxime venturos ex quo dicta coccha ad suprascriptum portum Janue pervenerit et dicta coccha fue- rit discaricata, in denariis vel auro sive argento et non in alia re con- tra suam voluntatem. Et hec predicta omnia et singula predictorum suprascriptus Jacobus faciet et observabit et adimplebit, nisi iusto et manifesto impedimento dei, temporis aut gentis remanserit. Quo tran- xacto, quam citius poterit recuperabit et faciet, observabit et adim- plevit et fieri observari et adimpleri faciet ut dicta sunt sine briga, molestia, reclamatione et aliquibus expensis. Alioquin penam pre- dictam in singulis et pro singulis capitulis suprascriptis inter positam. Et totum dampnum et dispendium et expensas que propterea habe- rentur et fierent ipse suprascriptus Jacobus eidem suprascripto Colo dare et solvere et integre resarcire per stipulationem sollemnem con- venit et promisit. Obligando inde se suosque heredes et omnia bona sua, renuntiando in predictis omni iuri et exceptioni sui adversus pre- dicta et quodque predictorum competenti et competituro. Hoc pactum est sollempniter inter eos dictos contrahentes sollempniter appositum ante hunc contractum et in hoc contractu et post hunc contractum in- continenti appositum quod per quodcumque iuxtum et manifestum impedimentum dicta coccha ad suprascriptum portum Janue ire et navigare et illic dictum onus grani discaricari non poterit quod tunc et eo casu dictus Colus cum dicta coccha sicut onerata teneatur et debeat ire et navigare Saonam pro discaricando ibi ipsum onus in qua Saona et eius portu dicti Colus et Jacobus inter se facient et atten- dent et adimplebunt ea omnia et singula que unus alteri et alter alteri Janue et eius portus facere attendere et adimplere inter se tenentur ex tenore presentis contractus stipulantes aliis promissionibus in pre- senti instrumento comprehensis non obstantibus. Et taliter predicti contrahentes Rainerium de Vallesercli notarium hanc inde cartam scri- bere rogaverunt. Actum in Castello Castri, in apotheca domus filiorum quondam Rainerii Bindoci, que est in Ruga Mercatorum; presentibus Suppino Bindi, cive pisano, et Bartholo Merciadro, quondam Petri, burgense Castelli Castri, testibus ad hec rogatis, dominice incarnationis anno millesimo trecentesimo vigesimo, indictione tertia, pridie jdus novembris. Ego Johannes, quondam Benenati de Seta, imperiali autoritate notarius publicus, predicta omnia, a Rainerio notario, quondam Bel- lomi de Vallesercli, rogata, per eius scedam a me visam et lectam ut in eius actis inveni ita sua parabola et mandato scripsi atque firmavi.

11. II.60. A.S.P. Diplomatico Alliata 10 X 1321.


[p. 117]
Iglesias 10 ottobre 1321 (St. pis.) In nomine Domini amen. Cum unicuique liberum sit arbitrium liberaque potestas et res sententias et bona prout sibi placet et quibus eius placet legiptime disponendo, dare, relinquere et judicare, ideo ego domina Nella, uxor domini Puccini Jannis Belli, et filia quondam Gerardi Formentini, habitatrix nunc Ville Ecclesie de Sigherro ynsule Sardinie, infirma corpore, mente vero et intellectu sana existens, si deus me sine alia legiptima dispositione judicaverit sic testor et de bonis et rebus meis taliter meam condo ultimam voluntatem. In pri- mis quidem corpus meum apud Ecclesiam Sancte Clare de suprascripta Villa Ecclesie seppelliendum commicto et ibi meam eligo sepulturam; item judico diem mei obbitus, septimum et trigesimum, libras duode- cim denariorum aquilinorum minutorum pro expensis necessariis; item dico et volo et mihi placet quod medietas integra pro indiviso unius
[p. 126]
pety terre cum domibus et terra vacua et terra campia et ficubus su- per se, quod est sedium positum in Cappella Sancti Herimedy de Or- ticharia ex parte Kinthice, quod tenet unum caput in via publica, aliud in terra hospitalis sive ecclesie Sancti Andree in Baractulaia, et latus in terra Ugonis Grunei et aliud latus in via, vel si qui aly sunt eius confines, sit et esse debeat Cioli Formentini germani mei, fily quondam suprascripti Gerardi Formentini. Et que medietas supra- scripti petii terre fuit mihi donata et tradita a domina Coriaria, filia quondam Sinibaldi, et uxor olim Friderici de Camporis, per cartam ipsius donationis rogata a Rainerio, filio quondam Proficati, de Cap- pella Sancti Pauli ad Ortum, sub hac condicione quod post mortem meam dicta medietas reverteretur ad dictum Ciolum, vel eius heredes, ut in dicta carta dicte donactionis seu in alia carta inde rogata a su- prascripto Rainerio notario de hac condictione continetur. Et volens ego agnoscere bonam fidem, et intensionem et voluntatem suprascripte domine Coriarie executioni mandare, de qua intensione et voluntate ea vivente me personaliter certificavit, et non obstante quod in supra- scripta carta dicte donactionis, seu in alia carta de suprascripta con- dictione nulla esset mensio, quod non credo, dico et volo et mihi pla- cet quod suprascripta medietas suprascripti pety terre sit et esse de- beat post mortem meam suprascripti Cioli et ad eum pertineat pleno jure cum omnibus eius pertinentiis. Et si qua jura mihi competit vel competere potest in suprascripta medietate suprascripti pety terre eidem Ciolo post mortem meam do et concedo, cuius predicti pety al- tera medietas est suprascripti Cioli. Item judico Francischine nepoti mee, et filie suprascripti Cioli, libras quadraginta denariorum pisano- rum minutorum. Item judico Vannuccio, nepoti meo et filio supra- scripti Cioli, libras viginti denariorum pisanorum minutorum. Item judico domine Caterine, filie quondam Cecchi del Cherico, tunicam et guarnacciam meam panni mischiati dorsi mei. Item judico presbitero Gerardo, quondam Naldi, cappellano ecclesie Sancte Clare de Villa Ecclesie, mantellum meum dicti panni mischiati dorsi mei. Item ju- dico hospitali ecclesie Sancte Lucie de Villa Ecclesie lectum unum, prety librarum sedecim denariorum pisanorum minutorum. Item dico et volo et mihi placet quod de bonis meis expendantur libras duode- cim denariorum aquilinorum minutorum, de quibus libris duodecim denariorum aquilinorum minutorum emantur camicie mulierum, sive pannum inde fiant, quadraginta ad minus et dentur pauperibus mulie- ribus pro anima mea, mandato et voluntate infrascripti mei fideco- missary. Item judico pro missis canendis pro anima mea in civitate pisana libras decem denariorum pisanorum minutorum erogandas in- ter sacerdotes et fratres pisane civitatis, arbitrio infrascripti mei fidei- comissary. Item in omnibus aliis bonis mois, sive in residuo bonorum meorum omnium mobilium et immobilium, jurium et nominum, mihi
[p. 127]
heredem instituo Ceam, filiam meam et filiam suprascripti Puccini viri mei, hoc modo et sub hac condictione quod si contingerit dictum Puccinum virum meum decedere prius quam dicta Cea, filia mea et dicti Puccini, et post mortem dicti Puccini contingerit dictam Ceam filiam meam decedere sine liberis vel ante legiptimam etatem, in hoc casu judico Ciolo Formentino germano meo totum unum et integrum petium terre cum domo super se et omni sua pertinentia positum in civitate pisana in Cappella Sancti Bartholomei delle Risi quod olim fuit Cei Jannibelli, olim fratris suprascripti Puccini, et quod petium terre mihi assignavit pro rationibus meis dotalibus. Residuum vero omnium bonorum meorum, videlicet bonorum que contingerint eidem Cee ex hereditate mea, dicto casu interveniente, volo quod sit Hospi- talis Novi Misericordie pisane civitatis. Fideicomissarium et distribu- torem predictorum meorum judiciorum et legatorum et executorem suprascripte mee ultime voluntatis relinquo et esse volo suprascriptum Ciolum Formentinum, germanum meum, presentem et suscipientem, cuius fidei et legalitati predicta comicto; cui predicto Ciolo do, cedo et concedo atque mando, plenam bailiam et liberam potestatem mea bona et de meis bonis petendi, exigendi, recipiendi et etiam vendendi et tradendi, predictis meis judicys solvendis et disbrigandis. Et cartas cassandi et cassari faciendi, et cartas faciendi et fieri faciendi cum per- missionibus, obligationibus et penale stipulatione. Et omnia et singula faciendi que egomet si viverem facere possim. Et si quod vel si quam aliud vel aliam testamentum seu ultimam voluntatem usque hodie feci, illud et illam casso et nil valere volo et hoc meum presens testamen- tum confirmo. Et si hoc meum presens testamentum seu ultima volun- tas de jure testamenti non valeret saltem vi codicillorum et pisane con- stitutionis et omni jure et modo quibus melius valere potest volo quod valeat et firmitatem et vigorem habeat qui sic mihi placet et talis est mea ultima voluntas. Et taliter dicta domina Nella me Duodum nota- rium scribere rogavit. Actum in suprascripta Villa Ecclesie, in domo suprascripti Cioli, que est in Ruga Mercatorum, presentibus Parazone de Orru, caltholario, quondam Gonnary, Salvestro, pellipario, filio Vannis, Francischo del Fabro, quondam Guantini, Gomita de Asseni, quondam Gonnary, Johanne de Sancto Biagio, quondam Nicoli Balbi, Johanne Matao, filio Petri, et Bondie, sellario, quondam Guidonis, testibus rogatis. Anno vero dominice incarnationis millesimo trecente- simo vigesimo primo, inditione quarta, sexto jdus octubris. Ego Duodus, Juncte Soldani notary quondam filius, imperiali au- toritate judex ordinarius atque notarius predictis interfui et hec omnia a me rogata rogatus scripsi et firmavi. In nomine domini amen. Ego Ciolus Formentinus filius quondam Gerardi Formentini, habitator Ville Ecclesie de Sigherro, fideicomis- sarius judiciorum que quondam fuerunt domine Nelle sororis mee, et
[p. 128]
uxoris olim Puccini Jannis Belli, et filia quondam suprascripti Gerardi, relictus ab ea per suum ipsius domine Nelle testamentum ab ea con- ditum, et rogatum a Duodo notario infrascripto, sub annis domini millesimo trecentesimo vigesimo primo, inditione quarta, septimo jdus octubris, fideicomissario nomine et de bonis que quondam fuerunt suprascripte domine Nelle que sunt in suprascripta Villa Ecclesie pu- blicum conficio inventarium. In primis quidem dico et confiteor me invenisse in predictis bonis infrascriptas res videlicet: tunicham unam, guarnacciam unam et mantellum unum panni mischiati dorsi ipsius domine Nelle, comprehensis in suprascripto suo testamento; hec qui- dem omnia dico et confiteor me invenisse esse in dictis bonis, non de- ductis debitis et judiciis ipsius domine Nelle comprehensis in supra- scripto testamento, et non periudicando mihi pro me nec fideiussorio nomine si rei veritas aliter esset vel possit inveniri. Et salvo tamen si plura inveniam plura addam. Et taliter dictus Ciolus me Duodum no- tarium scribere rogavit. Actum in suprascripta Villa Ecclesie, in domo mea Duodi notarii, que est in Ruga Mercatorum, presentibus Sixto de Loy, quondam Arsocci, et Vannuccio speciario, quondam Bonini, te- stibus rogatis. Anno vero dominice incarnationis millesimo trecente- simo vigesimo primo, inditione quarta, pridie kalendas novembris. Ego Duodus, Juncte Soldani notary quondam filius, imperiali autoritate judex ordinarius atque notarius predictis interfui et hec omnia a me rogata rogatus scripsi et firmavi.

12. II.64. A.S.P. Diplomatico Roncioni 4 V 1323.


[p. 129]
Oristano 4 maggio 1323 (St. pis.) In nomine domini amen. Cum publice feratur quod dominus Rex Aragonum maximum faciat apparatum galearum et lignorum et mili- tum et peditum causa invadendi insulam Sardinee et propterea expe- diat ad honorem et statum pisani communis, precipui patris magnifici et potentis viri domini Ugonis, vicecomitis de Basso, dei gratia judicis Arboree, et ad statum et honorem eiusdem domini judicis quod terra sua Arestani sit bene munita victualibus, maxime grano et ordeo, id- circo, ad evitandum omne periculum, prefattus magnificus dominus ju- dex statuit et ordinavit quod nullus possit extrahere nec extrahi facere de terra Arestani granum, ordeum seu aliam bladam, portandum seu portandam per mare. Ad penam averis et persone tollendam arbitrio suprascripti domini ab omni contrafacienti. Quod quidem ordinamen- tum prefattus dominus judex jussit et mandavit debere servari quous- que ipsum duxerit revocandam. Statuta et ordinata sunt predicta per suprascriptum magnificum dominum judicem in terra Arestani in bal- latorio vetere curie suprascripti magnifici domini, presentibus nobi- libus et sapientibus viris dominis Thomasio de Roma milite et judice, quondam domini Rainerii, et Cione de Balneo, jurisperito, quondam Johannis Cicognini, cive pisano, testibus ad hec rogatis. Anno domi- nice incarnationis millesimo trecentesimo vigesimo tertio, inditione quinta, quarto nonas maii.
[p. 136]
In nomine domini amen. Continetur in actis curie magnifici et potentis viri domini Ugonis, vicecomitis de Basso, dei gratia judicis Arboree, confectis a me Petro notario infrascripto, scriba publico suprascripti magnifici domini, sic: " Cecchus Datu, publicus nuntius et bannerius magnifici et potentis viri domni Ugonis vicecomitis de Basso, dei gratia judicis Arboree, retulit inde Petro Penne, notario scribe publico suprascripti magnifici domini, se ex precepto sibi facto a dicto domino judice preconiçasse et bannisse publica et alta voce per terram Arestani in locis consuetis quod nullus possit extrahere nec extrahi facere de terra Arestani granum, ordeum seu aliam bla- dam, portandum, seu portandam, per mare, ad penam averis et per- sone tollendam arbitrio suprascripti domini ab omni contrafaciente. Quod quidem relactio facta fuit in terra Arestani per scriptum Cec- chum in curia suprascripti domini judicis, in eius cancellaria; pre- sentibus domino Falco de Sii, canonico Sancte Juste, et Petro Seche, scribano suprascripte cancellarie, testibus ad hec vocatis suprascrip- to die. Ego Petrus, quondam Guantini Penne de Arestano, imperiali au- toritate judex ordinarius et notarius, et scriba publicus suprascripti domini judicis, predictis omnibus interfui et de mandato dicti domini judicis scripsi predicta omnia et firmavi meumque signum et nomen consuectum apposui.
[p. 137]



(revised 28-02-2000) .
Elena Pierazzo

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa