minimizza
Testi di Ferrara

Elenco testi disponibili
   

Giraldi Cinzio, Giovan Battista

EPISTOLA LATINA


Indice




    EPISTOLA LATINA di Giambattista Giraldi Cinzio




    1.

    Illustrissimo Principi
    Ut Academiae principi, ea, quae Speronio per consuetos tabel-
    larios misimus, tibi quoque mittimus. Quare benigne primum
    lege, deinde ad senatum totum refer, postremo jube ut respon-
    deat, et rem omnibus patefacias et copia legendi detur, et prae-
    sertim Excellentissimo Januae. Quod ni feceris et fecerit,
    nosmetipsi (et non erit satis tuae authoritati congruum, ne postea
    sociorum aures quaerimoniis impleas) inter paucos dies cunctis
    vulgabimus et forsan imprimenda curabimus. Vale, et nos
    ama.

    Datum Ferrariae 27 Decembris 1558.

    Joannes Baptista Gyraldus.

    2.

    Excellentissimo Speronio suo S(ervo)
    Quaesivisti a me maxima instantia, ne dicam precibus, ut de
    tuae tragediae defensione, quam nuper luculenta quidem oratione
    in Academia vestra explicasti, quid sentirem libere proferrem,
    vel ut iudicio meo plus aequo tribuas, vel quasi velis, ut idem
    accusae auctor (ita enim arbitraris) et defensionis judex appro-
    bans existam. His ego mehercle non moveor, sed amore verita-
    tis et antiquii hospitii iure et amicitiae ductus, quicquid de hac
    re sentiam, libere, ingenueque, ut soleo, ante pedes ferre non
    recusabo: sed cave postea ne maledicum appelles. Omitto igi-
    tur ea quae, ut impii ac scelerati misericordiae et terroris affectus
    excitare possint, quaeque de infantis umbra, et quae denique de
    ineptissimo omnium et levissimo carminum genere, a te narrata
    sunt: nam ut nullius penitus momenti silentio praeterire decre-
    vi,
    [p. 229]

    vet ad ea venio in quibus tota vis (ut tu te fateris) con-
    sistit et fundamentum tuae defensionis.
    Defensio et novum fabulae argumentum in communi.
    Quidam pater habet duos filios gemellos, marem et foeminam,
    quorum cum natalis adesset incredibili perfusus gaudio et laeti-
    tia, maxima pompa, regioque apparatu ipsum celebrat. In medio
    istius celebrationis sensit ex puero nuper nato fratrem cum so-
    rore iam rem habuisse. Qua re improviso vehementer perculsus,
    perturbatus et immanitate sceleris commotus, dat nepotem feris
    alitibusque devorandum ac dilacerandum; filiae venenum ac pu-
    gionem mittit, dans optionem ut eligat utram velit mortem; ipsa
    se pugione interficit. At frater audita sororis nece sibi ipsi quoque
    mortem consciscit. Ille vero his omnibus superstes lamentatur,
    poenitet que nepotem insontem avibus dilaniandum dedisse, ac
    caetera gravia perpetrasse facinora.
    Per te igitur tota actio est natalis celebratio, ad quam omnia
    referuntur: agnitio est cum commissum scelus infantis vagientis
    causa detegitur: pietas et terror patris sive doli causa excitatur:
    peripetia ex perpetrati sceleris, nefariique concubitus cognitione
    exoritur. Et his ostendis denique et concludis mira arte ac Sopho-
    cleis et Peripaticis legibus tragediam confectam extitisse. Uti-
    nam res ita se haberet, ablatus enim esset nunc iste labor. Sed
    pace tua dixerim, haec res non potest (ni fallor) negotio tragico
    accommodari et multipliciter peccat, sed in tribus praecipue. Actio
    enim haec ad quam omnia referuntur, non est neque tragica nec
    una. Deinde Eolusiste tuus non potest nec misericordiam exci-
    tare, nec terrorem incutere. Postremo agnitio nec pulchre, nec
    recte explicatur.
    [p. 230r]

    Quae omnia si probabo, ut spero, a su-
    scepto negotio nihil desiderabitur.
    Quod autem actio et fabulae constitutio non sit tragica, ex hoc
    perspicue cerrere licuerit, si primo accipiemus et praeponemus
    tragediae definitionem quam ponit Aristotelesipse in libro de arte
    poetica. Sit igitur tragedia imitatio actionis seriae et gravis abso-
    lutae, et quae sequuntur. Quod graece Aristoteles spoudaías
    nos seriam et gravem, non illustrem, ut quidam verterunt, intelli-
    gimus. Quam vocem Aristoteles, ut rei maxime accommodatam,
    accipit a praeceptore suo. Nam divinus Plato septimo de Legibus,
    cum res cum tragicis poetis haberetur, inquit, Tôn dè spoudaíon,
    hós fasi, tôn perì tragodían emîn poietôn et quae sequuntur.
    Ex hoc et ex sequentibus facile coniicere possumus hanc rem et
    seriam gravemque et virtute gestam indicare, quemadmodum est
    et apud Xenophontem in Symposio. His ita praepositis dica-
    mus sic. Haec actio non est seria nec gravis, imo levi et iocosae
    simillima: igitur non tragica. Nam sapientissimum, praepoten-
    tem ac felicissimum regem filiorum natalem celebrare non modo
    gravi ac seriae actioni persimile est, sed ne mediocri: imo levi-
    tatis potius otiique ac requietis speciem prae se fert, et praeser-
    tim in viro (ne dicam Deo) tantae expectationis, quasi genio ac
    voluptatibus indulgente, cui gravia ac seria facinora aut perpe-
    trare aut perpeti iure et recte conveniebat. Quis tam excors
    unquam actionem tragicam gravemque natalis celebratione existi-
    mabit? Oh haec non sunt audienda. At si authoritatem Aristotelis
    negares, quod interdum (modo ut propositum adstruas) facere
    non dubitasti, ut quidam
    [p. 230v]

    detulerunt. Afferamus exempla et
    tragicorum et celebratissimarum omnium tragediarum Oedipodis
    qui tyrannus inscribitur, Oedipodis in 'epi' Colono, Thyestis, Hyppo-
    liti, Antigones et huiusmodi. Hi omnes, ut tu optime scis, quia
    gravia atque seria facinora aut patravere, aut perpessi sunt,
    actiones merito et vere tragedia dignae existimantur. Si rursus
    instares nixus authoritate Platonis optimi et gravissimi viri, - Ego
    non primus inventor et opifex huius tragediae extiti, sed et
    vetustissimus tragicus iam eam confecit, ut testatus est ipse 7 de
    legibus -, huic ego duabus viis facile occurrere possem. Primo,
    non omnis tragicus, nec omnes tragediae sunt laude et imitatione
    dignae, ut saepe testatur Aristoteles, et si qua est (ni fallor) haec
    certe non est. Deinde habes ex Platone hanc iam confictam fuisse,
    concedo, fateor: sed quis author et quanam ratione conficiat,
    constituat, ac dissolvat, minime: et non te latet (ut arbitror)
    eandem tragediam et actionem posse vario incudi et dissolvi modo,
    ut refert Aristoteles de Medea, nam alio modo Carcinus, alio Euri-
    pides eam construxit. Macareus forsan inductus est errore
    quodam et ignoratione, ut Oedipus, facinus perpetrare ac cum
    sorore concumbere: qua re cognita postea, sceleris immanitate
    commotus, se ipsum necavit. Quod mihi suadet, hoc est, quod
    Plato eum simul cum Oedipode enumerat atque coniungit. Hac
    ratione esset mehercle tragica actio.
    Quod autem non sit perfecta nec una non est difficile probare.
    Pro quo primum adnotatu dignum est, quod ea actio in tragediis
    una dici consuevit, quae est causa efficiens misericordiae atque
    terroris: hoc est illius causa tragedia dicitur una
    [p. 231r]

    et fabula.
    Nunc doctissime vir, per te actio est natalis celebratio, quia ab ea
    incipit ac in eam desinit. Causa terroris et misericordiae est infan-
    tis, seu nepotis interfectio. Sed haec inter se ordine, ut philosophi
    vulgo loquuntur, non essentiali, sed accidentali connectuntur. At
    uni plura imo fere infinita contingere possunt.
    Non est absoluta, quia interventu infantis vagientis et morte
    filiorum, tota natalis celebratio perturbatur atque interrumpitur.
    Coeterum cum imitatio et poesis sit res quaedam naturalis, et
    natura tantum in suis actionibus proponat sibi unum finem, neces-
    sarium est ut actio, quam imitatur tragedia, sit una, quia est
    optimum omnium et nobilissimum poeseos genus. Ex his igitur,
    facile concludere licet, quod haec actio nec sit una, nec absoluta,
    nec denique tragica.
    Secundo loco ostendere proposuimus quod Deus iste Eolus,
    sive rex bonus, non possit vera existere causa nec tragica, ut in
    aliis misericordia atque terror excitetur. Pro quo primum acci-
    pienda est altera pars definitionis tragediae, quam consulto supra
    tacuimus: scilicet, per misericordiam atque terrorem perturba-
    tiones huius modi purgans. At utrum animum a misericordia
    et terrore liberet, vel horum auxilio ab his perturbationibus quas
    perpessi sunt ii, qui in tragedia introducuntur, expurgentur, non
    est nunc disputandi locus. Nam quaerimus tantum quisnam possit
    istud, sive hoc, sive illo modo accidat, efficere. Praeterea, ut res
    perspicue intelligatur, sunt hic proponenda duo, quae accipio ab
    Aristotele loco superius allato:
    [p. 231v]

    alterum quodnam mortalium
    genus, et curnam, misericordiam gignere et terrorem incutere
    possit: alterum quot genera constitutionum sint fabularum ra-
    tione exequtionis actionum.
    Docet Aristoteles mortalium genus esse huic negotio maxime ac-
    commodatum quod nec probitate, nec malitia excellat, sed me-
    diocre quodam hominum genus, quod magis ad virtutem et pro-
    pius quam ad vitium accedat et ob errorem humanum ac ignora-
    tionem quamdam scelus ipsum committat. Nam probos viros
    huiusmodi efficere indignum videtur, et quasi naturam miseri-
    cordiae et terroris superat: et contra Deorum immortalium pro-
    videntiam et pietatem scelerati non commovent, nec misericordiae
    affectus excitant, quia omnes uno ore fatentur, clamant, quod
    factis dignas luere poenas. At illi huiusmodi munere apte fungi
    possunt, quibus sunt plurimi mortalium persimiles, quique errore
    quodam obtenebrati scelus commiserunt. Nam, vulgus et populus
    est tragediarum spectator, cuius maxima pars se esse talem co-
    gnoscit et erroris causa et ignorationis huiusmodi perpetrare pos-
    se. Quattuor sunt, ut idem docet Aristoteles, ratione actionum
    constitutionum fabularum genera: aut scelus sciens et volens,
    aut ignorans et nolens perpetrat aut patrare conatur: et rursus
    sciens et volens dupliciter, aut enim facinus non perpetrat, aut
    propositum assequitur. Consimili ratione ignorans aut scelus com-
    mittit, aut non patrat, ut inferius diffusius explicabimus. His
    ita propositis videamus in quonam mortalium genere Eolus iste
    tuus sit collocandus. Sed quid demens dico mortalium, cum sit
    Deus
    [p. 232r]

    immortalis? Sed faciamus et permittamus nunc esse ho-
    minem, ex quo perspicuum erit an sit subiectum tragediis accom-
    modatum. Per se probus ac sapientissimus vir ac Rex bonus a
    te fingitur. Et quid mirifici et gravis agit? Nempe celebrat filio-
    rum natalem! O scelus indignum! O res horribilis innumeros
    edens partus misericordiae atque terroris! O quam multas tra-
    gedias excitat homo mehercle in mediocri statu probitatis et
    virtutis constitutus! At video te statim erubescentem et ardentem
    contra me insurgere: clamas, - Ecquid ais, insulsissime omnium?
    Ego dico ob nepotis caedem misericordiam atque terrorem exci-
    tari et venenum filiae missum. - Quicquid enim attigeris ulcus
    erit. Namque Eolus hic tanquam vir bonus hoc facit sceleste
    facinus puniens, atque in impios et nefarios filios animadvertens,
    tanquam pater et iudex aequus et iustus. Hac ratione et iudices
    qui iustis sententiis nefarios ac sceleratos viros damnant suppliciis
    et horribili genere mortis caedere iubent, misericordiam et terro-
    rem gignerent. Quod valde deridiculum est. Tu quoque cum in
    persona Eoli recte loqueris, his tuis versiculis rem, mirifice
    ostendis,

    Sieda in un cor reale et ivi usurpi della giustizia il loco.

    Paulo post,

    Da cotai armi usato a ferir la giustizia.

    Et paulo post,

    Adopro e fo sentir a ciascun scelerato l'armi della giustizia.

    Ecce quam sapientissime et quam serie loquitur, et id exequitur
    quod videtur dignum facinore et scelere tanto, et omnes recte
    factum fatentur et poenas promeritas expendisse ferunt, ne dum
    misericordia vel
    [p. 232v]

    horrore percutiantur. Nam, ut inquit divinus
    Plato, loco superius allato, huiuscemodi sceleratos homines Deos-
    que odio persequi et turpium omnium esse rem turpissimam et
    debitam poenam perpendisse narrant. Quod etiam confirmat
    discipulus eius Aristoteles 2º de Republica cum Socratis senten-
    tiam, quod filii et uxores sint communes refutat. Sed rursus
    acrius instas hoc evenire asserens ob nepotis insontis caedem.
    Hic est error; haec est terroris causa atque misericordiae. Pro-
    fundius atque insanabilius vulnus detegis. Nam licet interdum in
    tanta scelerum immanitate ut aliquis culpa carens poenam luat.
    Quare etsi pravum videatur, tamen recte factum existimandum
    est maioris evitandi mali causa, et quia omnia humana divinaque
    iura id permittunt. Nutrietur igitur et vivet in mortalium con-
    spectu sororis et fratris filius, ut tale monstrum infandum, hor-
    rendum, nepharium aspiciant omnes, exemplum pessimum et
    periculo plenum, denique humani generis infamia et vituperium?
    Omnes uno ore clamarent non semel, sed bis, ter, quaterque, si
    fieri posset, moriatur. Haec est iustitia, non scelus, non indignum
    facinus, quod tu ipse pulchre et ingenue his tuis versiculis
    declarasti:

    Vivendo vive un figlio
    5di duoi fratelli, un mostro, un disonore
    del secol nostro, un testimonio eterno
    di scelerato amore.

    Sed ponamus quod iste tuus Eolus hac sua, vel his actionibus
    tragice misericordiam excitare et terrorem incutere possit, et videa-
    mus nunc quaenam fabulae constitutio,
    [p. 233r]

    et utrum hoc sit
    probatum et laudatum constitutionis genus ratione actionis. Iam
    quatuor hac de causa exposuimus esse actionum genera. Aut
    enim sciens et volens quis scelus patrat vel patrare conatur, quod
    duplici ratione contingit; aut id efficit, aut propositum aliqua de
    causa non assequitur: aut ignorans committit; aut cum commissu-
    rus est, rem agnoscit et abstinet. Ea ideo constitutio in qua scelus
    quis sciens et volens perpetraturus est et aliqua de causa non per-
    petrat, ut Haemon in Antigone, minime negotio tragico con-
    sona est, cum munere suo non fungatur, nec propositum asse-
    quatur. Affectu enim caret, nec misericordia nec terrore animos
    spectatorum concutit. Praeter id etiam quod sceleris faciem prae
    se fert a quo maxime tragedia abhorret: iccirco ut modus ineptus
    est rejiciendus. Reliqui sunt tres modi, quorum optimus omnium,
    est cum quis acturus est, ut Merope, et cognitione aliqua se
    comprimit et abstinet. Secundo loco succedit cum quis igno-
    rans patrat, ut Oedipus. Ultimo loco, et hic est pessimus
    omnium qui tragico more efficiantur, est cum sciens et volens
    facinus committit: quem veteres poetae usurpaverunt, quemad-
    modum docet Aristoteles ut Euripidis Medea ipsa enim sciens
    et volens filios trucidat. Itaque et tuus iste Eolus volens enim
    et sciens omnia facit. Igitur est actio in pessimo omnium genere
    et minime probato constituta. Sed audio te statim respondere,
    Ego rectius et magis tragice Euripide fabulem confeci. Nam
    postea Eolum ipsum dolentem et facti poenitentem induxi his
    versiculis:

    Or conosco, ma tardi, che nel caso

    [p. 233v]

    de miei figli infelici
    10padre né re non fui...


    et quae sequuntur
    Hem quid agis amice? Simulasne sapientissimum regem atque
    illustrem, gravem virum, ne dicam Deum immortalem, ut ignarum,
    ut lenem, ut inconstantem, ut dementem, non solum facti poeni-
    tere, sed et recte facti? Imo ut homuncio, ut muliercula eiulat,
    planget, lamentatur. O res indigna tragedia, maiestate regali et
    tanti viro! Audias quod dicat Divinus Plato in tertio De Republica:
    "...rursus Homerum et ceteros poetas orabimus, ne inducant Achil-
    lem Deorum filium nunc in latus cubantem ... " et quae sequun-
    tur. "...Priamum qui juxta Deos fuit, supplicantem et luto se
    provolventem et singulos nominatim clamantem. Multo magis
    Homerum eundem orabimus ne Deos in hunc modum plangentes
    inducat...". Hunc imitari debemus, hunc audire. Probavimus
    igitur ex definitione ipsius tragediae exemplo laudatorum poe-
    tarum, duo quae primo proposuimus. Et, ut scis (optimus es
    enim philosophus et subtilis dialecticus) definitio vim ac naturam
    rei explicat et continet: et praesertim ea pars quae vicem formae
    gerit, ut actio seria et gravis. Iccirco qui cam aut aufert, aut non
    servat, iam totam rem destruit; forma enim facit ut res sit. Prae-
    terea ex causa, ut ita loquar, finali, quae est omnium nobilissima
    videlicet terrorem et misericordiam excitare. Hoc etiam sustuli-
    mus, et qui tollit hanc, tollit caeteras quoque causas, nam ipsius
    gratia sunt. Huc accedit quod naturam boni delet et praesertim
    in rebus agendis. Sed de his hactenus. Reliquum est ut de agnitione
    disseramus.
    Agnitio, ut docet Aristoteles loco a nobis saepe citato, et
    ut celebrati
    [p. 234r]

    tragici et tragediae ostendunt, duas leges ac con-
    ditiones praecipue sibi expetit. Videlicet quod sit alicuius personae
    et quod illius sit, quae scelus perpetrat, vel misericordiam excitat.
    Quod sit alicuius personae, ex hoc perspicue intelligi licet; nam
    aut fiat ex signis, vel ingenitis, vel adventitiis, ut in Thyeste et in
    Ulixe, vel ex quibusdam extrinsecis inditiis, ut in Oreste vel
    Iphigenia , vel memoriae auxilio, ut Ulixes apud Alcinoum phea-
    cum regem; vel denique syllogismo. Hi omnes personam ali-
    quam, quae antea ignota erat, ostendunt, declarant. Quod autem
    suo munere fungatur, in eo qui scelus commisit, ostendit, vel
    misericordiam excitat, pulchre Oedipus qui Tyrannus inscribitur,
    et Ulixes ostendunt: praeterea multae aliae. Praeterea aut
    filii ab Eolo cognoscuntur, aut infans: nam praeter hos nullus.
    Non filii quia semper noti, non infans quia dudum in lucem
    editus. At tua agnitio, optime vir, non personam, sed scelus dete-
    git et declarat: sed ut faciat est per accidens; non enim omnis
    agnitio aut scelus detegit, aut peripetiam excitat. At si diceres,
    Eoluspostea se ipsum agnoscit cum scelus iniquum perpetrasse
    fatetur, rectius erat tacere, et melius, quam ita pueriliter oppo-
    nere. Ego nunquam audivi agnitionem ex se ipso et in se ipso fieri,
    nisi in insanis et furentibus, vel quod ineptius est, post peripetiam
    collocatam esse. O novam atque inauditam fabulae constitutionem!
    Sed re vera, ni fallor, haec tua defensio est fuga et non responsio.
    Nam certe actio est Canaciis et Macharei qui misericordiam et
    terrorem incutiunt, si scelerati
    [p. 234v]

    eo muneris fungi possunt, ut
    et innuit Plato, et quod initio tuae tragediae his versiculis ipse
    ostendis:
    Di dui fratelli arditi et sceleratiCanace et Machareo
    et paulo post,
    Che nell'ombre meschine di coloro
    che già mille anni e mille s'ucciser disperati.

    Sed hoc mea quidem presentia nec tentandum est sustinere, nec
    iam canescenti congruit, cum sit contra bonos mores. Et vis tibi
    denique, amice et hospes, ut uno verbo dicam. Hoc spectacu-
    lum non est dignum matronis patavinis, in quibus summa gravi-
    tas cum honestate viget. Vale et me ama.

    Datum Ferrarie 27 Decembris 1558.

    Jo: Baptista Gyraldus.



    Giraldi Cinzio, Giovan Battista .

    Crediti | Info testo

    Nome utente:

    Password:


    Registrati


    Informatica Umanistica

    Università di Pisa