minimizza
Testi di Ferrara

Elenco testi disponibili
   

Carbone, Ludovico

Ludovicis carbonis Ferrariensis, artium doctoris et comitis palatini apostolici, oratio habita in funere praestantissimi oratoris et poetae Guarinis Veronensis





LUDOVICI CARBONIS FERRARIENSIS, ARTIUM DOCTORIS ET COMITIS PALATINI APOSTOLICI, ORATIO HABITA IN FUNERE PRAESTANTISSIMI ORATORIS ET POETAE GUARINI VERONENSIS





[p. 382]

Plena moeroris, plena lacrimarum, plena acerbissimi luctus dies
nobis obiecta est. Quo me vertam, unde inicium sumam, quid
agere debeam, quid primum conquerar? incusemne deos atque
astra crudelia appellem, quae solem e mundo sustulerunt? con-
soler superstites tanti doloris ipse particeps, an potius vobiscum
una ingemiscam occasum tanti viri? non enim tam spectati meriti
hominem morte praeventum, sed occidisse putare debemus ve-
luti clarissimum totius terrarum orbis sidus extinctum. Id pro-
fecto, id est faciendum, dolori serviendum, illi toto pectore indul-
gendum, nefastus hic dies in moestitia et squalore consumendus,
caelum amarissimis questibus implendum. Nulla pars civitatis ge-
mitu vacare debet, ubique luctus, ubique suspiria, ubique plan-
gores, ubique lamentationes audiri. Miserandam orationem meam
gravissimo animo comiteris, moesta Ferraria. Non aures mihi
hodie, afflictissimi cives, adhibeatis velim, sed mollissima corda,
sed mitissimos oculos vestros ad vim dolorisissimarum lacrimarum
profundendam. Neque ego hodierno die ingenii aut eloquentiae,
sed pietatis laudem quaero atque haud scio an parum gratus, pa-
rum pius existimari possim, si non singula quaeque verba crebri
singultus intercipiant, si non mihi prae angustia fauces occludan-
tur. Accurrite, o Musae, conscissa veste, laniatis genis, dispersis
crinibus. Iacet ecce Guarinus, alumnus vester, periit litterarum
specimen. Guarinum vobis durae inclementia mortis eripuit, non
eum ab interitu vestrum numen, vestra divinitas potuit vindicare.
Quid prodest sacris vestris inservisse manum, cum etiam sancti
vates ab atrocitate fati nequeant defendi? manibus date lilia plenis,
o pueri innuptaeque puellae: doctrinae probitatisque parentem
perdidistis. Heu pietas, heu prisca fides! deplorate mecum omnes,
quibus nomen virtutis carum est, qui bonos mores diligitis, osten-
dite non placere vobis tam indignum casum. Iunium Brutum, vio-
latae pudicitiae ultorem, Romanae matronae annum integrum lu-
xerunt; nos communi iuventutis nostrae praeceptore sublato a la-
crimis temperabimus? Senatus populusque romanus in discessu

[p. 384]
Ciceronis ab urbe vestem commutavit, nos in tam gravi iactura
non erimus tristes, orbati utriusque linguae decore atque orna-
mento? aut eius funeri gemitum negabimus, qui totiens claros,
viros funebri oratione decoravit? eius mutas esse patiemur exe-
quias, qui ne omnes muti essent vel solus effecit? minime decet,
ut si eam quam fortasse optaremus gratiam referre non possimus,
non eam saltem quam valemus tantorum in nos meritorum vicis-
situdinem aliquam prompto animo reddidisse videamur. Quamob-
rem, dum ingentes viri virtutes pro virili mea breviter expedio,
attentos vos mihi quaeso benignosque praebete non iam doloris
vestri consolandi causa - est enim vix consolabilis - , sed potius
vehementius dolendi, cum nobis in mentem veniet qualem quan-
tumque virum amiserimus, simul quo maiorum vestigia sectemur,
qui rectissime instituerunt, ut qui vitam suam in laude peregis-
sent, qui rei publicae operam praestitissent, qui ad communem
omnium utilitatem elaborassent, non re ipsa modo et funere am-
plissimo honestarentur, verum etiam gravi quodam sermone orna-
rentur, qui et defuncto digna virtutis praemia exhiberet et viventes
generosa aemuLatione incenderet.

Principium autem a patria sumi non alienum puto, quae sae-
penumero gerendarum rerum maximarum occasionem praestat,
cuius splendorem etiam Themistocles ille summus vir non medio-
criter sibi profuisse asseveravit. Est igitur in optima totius orbis
parte, Italia, provincia quae olim Gallia cisalpina dicta, nunc vulgo
Lombardia vocitatur, cuius est altera provincia Venetia, in qua
sita est Verona, urbs vetustissima et nobilissima, cuius imperium
tenuere quondam clarissimi principes, qui de scala cognomentum
habuerunt; deinde, ut multae fuerunt in rebus humanis mutatio-
nes, ad incliti et potentissimi Venetorum senatus iustissimam gu-
bernationem devenit.

Haec montium propinquitate caelum habet
saluberrimum, eam vivi fontes reddunt amoenissimam, Benacus
adornat lacus cingitque Athesis fluvius, eius antiquitatem indicant
miro artificio constructa theatra, cives inter se unanimes atque
concordes et maxime hospitales. Ea et superiori tempore permultis
abundavit viris ad doctrinam insignibus. Cuius rei testis est Ca-
tullus poeta dulcissimus, Macer herbarum vires carmine com-
plexus, uterque Plinius Secundus, et naturalium rerum indagator
[p. 386]

et orator. Et hodie quoque in ea praeclara ingenia non desunt …
Quod ita esse medici maxime declarant, quorum ex ea urbe copia
est permagna.

In hac tam illustri et gloriosa patria felicissimo fato
exortus est Guarinus Iove Mercurioque ac Venere, benignissimis
planetis, caelum possidentibus. Ei honestissimi parentes contige-
runt, qui eum ingenue liberaliterque educantes optimis praecep-
toribus commendarunt, litterisque instituendum diligentissime cu-
raverunt. Incredibile memoratu est quantam iam inde a puero in-
dolem prae se ferebat quantaque futurae virtutis eximiae semina
iaciebat, ita ut omnes id quod iam factum est divinarent fore ali-
quando, ut paene extinctis bonis litteris singulare lumen afferret.
Crescebat in dies hominis doctrina, ut non aequalibus modo ante-
ponendus, verum etiam cum maioribus natu comparandus vide-
retur. Socii eum non minus propter morum probitatem diligebant
quam propter eruditionem verebantur mediumque in via semper
collocabant.

Cum autem ad quintum et vigesimum aetatis suae
annum pervenisset, teneretque omnia egregie quae ad Latinitatis
rationem pertinent, existimans, id quod certe verum est, non posse
se plenissimam latinae linguae cognitionem assequi, nisi etiam
graecos fontes hauriret, a quibus omnia nostra fluxerunt, amicos,
parentes, patriam ipsam et cetera quae putantur in vita dulcissima
relinquere non dubitavit, ut perfectionem quam cupiebat nanci-
sceretur. Imitatus Democritum, Pythagoram, Archytam, Platonem
plurimosque alios philosophos qui discendae virtutis excolendique
animi gratia natale solum deseruerunt, in Graeciam usque pro-
fectus est.

Florebat eodem tempore Byzantium, quae nunc Co-
stantinopolis dicitur, nisi fortasse nomen mutavit, posteaquam
spurcissimae Turchorum genti servire incepit; vigebant ibi studia
litterarum. Doctor erat insignis Manuel Chrysoloras non solum
mira in Graecis litteris eruditione conspicuus, verum etiam morum
integritate praestantissimus, is qui Paulum Vergerium, Leonardum
Aretinum, Iohannem Aurispam, Franciscum Philelphum ceteros-
que nostri temporis doctissimos viros in Graecis instituit et in
Italia etiam docuit.

In huius hominis disciplinam se totum tra-
didit Guarinus, cuius industria vigilantiaque magis atque magis
quotidie probabatur a summo viro. Sed cum iam satis in Graecis
profecisset, domum redeundi consilium cepit, ut secundum Pla-

[p. 388]
tonis sententiam non modo sibi, sed multo etiam magis et amicis
et propinquis, maxime vero patriae prodesset. Reversus ergo in
Italiam, primum Venetias petivit, ut in re publica omnium prae-
clarissima virtutis suae periculum sumeret.

Ubi publica mercede conductus ad tradendas ingenuas et legitimas litteras omni illos
patricios eleganti doctrina expolivit, inter quos maxime claruerunt
Franciscus appelLatione quidem Barbarus, sed ingenio atque eru-
ditione plus quam Latinus, Leonardus Iustinianus, vir eloquen-
tissimus, quorum uterque latine graeceque perdoctus plurima
ingenii sui monumenta reliquit, uterque eques insignis et Sancti
Marci procurator, quae est apud Venetos dignitas maxima, Ber-
nardus Iustinianus, Leonardi filius, vir sane facundissimus, An-
dreas Iulianus, Petrus Lauredanus, Hermolaus Barbarus, Veronae
episcopus, viri et ipsi disertissimi, quibus addi potest et Leonardus
Sanutus, qui nuper ab eo Ferrariae institutus est, cum eum vice-
dominum haberemus.

Neque Florentiam omittere voluit, cui urbi
propria et peculiaris atque innata eloquentia est. Ibi etiam disci-
pulorum multitudine floruit, in quibus enituerunt Angelus Cor-
binellus et Iohannes Tuscanella. Tandem Veronenses ingenti lae-
titia civem suum exceperunt eiusque prudentia omnibus in rebus,
quae ad rem publicam spectarent, utebantur. Eum veluti numen
aliquod caelo delapsum adorabant.

Existimabant enim ad regendas civitates non parum conferre litterarum scientiam, licet plerique
aliter arbitrentur, qui nulla virtute ornati, nulla doctrina suffulti,
nullo bonarum artium praesidio muniti ad rerum publicarum gu-
bernationem impudentissime accedunt. Plurimum tamen temporis
in docendis adolescentibus ponebat Guarinus. Nam et ad compa-
randam nominis celebritatem et ad devitandam invidiam, quae am-
bitiosos sequi solet, id aptius erat. Veronae ergo plurimos habuit
contubernales, sed clariores extiterunt Iohannes Nicola Salernus,
Iacobus Lavagnola, Laelius Iustus, qui equestris ordinis viri et
Romae senatores fuerunt, Tobias de Burgo, poeta lepidissimus,
qui res gestas incliti et magnanimi principis Sigismundi Malate-
stae conscripsit.

Quamquam autem ei a patria multi et magni

[p. 390]
tribuebantur honores, utpote qui aliis et ingenio et sapientia prae-
staret, tamen satius duxit homo doctissimus eam urbem colere
quam neque paucorum potentia opprimeret neque popularis do-
minatio confunderet. Legerat enim saepius apud poetas, apud phi-
losophos, apud oratores, apud scriptores omnes optimum esse
unius principatum, quem graece monarchiam vocant.

Quamob-rem, audito iustissimo imperio divi Nicolai Estensis, qui pro sua
animi magnitudine in omni genere laudis praestantes viros dili-
gebat, qui eo tempore grammaticum, rhetorem, poetam quaere-
bat, cui et Leonellum filium, quem regni successorem destina-
verat, et universam ferrariensem iuventutem erudiendam com-
mendaret, requisitus ad hanc sustinendam provinciam Guarinus
se humanissime obtulit.

Itaque opera Iacobi Zilioli, viri acutissimi,
magnifici Ugonis Contrarii, viri prudentissimi, Iohannis Gua-
lenghi facundissimi, Gabrielis Pendaliae eiusque et filii Bartho-
lomaei, viri magnanimi atque admodum liberalis, Alberti Bona-
cossi, viri opulentissimi - ii enim tunc rei publicae nostrae prae-
sidebant -, Ferrariam venit expectatissimus. Paulo post viri nobi-
lissimi et equites splendidissimi ductoresque fortissimi, Nani
Strozzae filii, Nicolaus, Robertus, Laurentius, quos ad omne
genus elegantiae, potissimum ad humanitatis studia natura ipsa
pronos instituit, hunc domi suae habere voluerunt. In Strozzarum
domo primum ex ore Guarini Musae sunt locutae.

Pudendum erat quam parumper litterarum sciebant nostri homines ante Guarini
adventum. Nemo erat, non dicam qui oratoriam facultatem nosce-
ret, qui rhetoricam profiteretur, qui graviter et ornate diceret et
in publico aliquo conventu verba facere auderet, sed qui veram
grammaticae rationem cognosceret, qui vocabulorum proprieta-
tem vimque intelligeret, qui poetas interpretari posset. Iacebat Pri-
scianus, ignorabatur Servius, incognita erant opera Ciceronis, mi-
raculi loco habebatur, si quis Crispum Sallustium, si quis Caium Cae-
sarem, si quis Titum Livium nominaret, si quis ad veterum scriptorum
intelligentiam aspiraret.


Quadragesimus fere annus cives nostros
in ludo puerili occupatos inveniebat in iisdem elementis semper
laborantes, semper convolutos. Usque adeo bonarum litterarum
ruina facta erat. Postea vero quam divinus hic vir dextro sidere
Ferrariam ingressus est, secuta est mirabilis quaedam ingeniorum

[p. 392]
commutatio. Nam ut sese ludum publicum aperire velle dixit Gua-
rinus, ad eum audiendum innumerabilis turba confluxit, non pue-
rorum modo et iuniorum, sed natu quoque grandiorum, ut et
veteres imbibitos errores, si fieri posset, excuterent et verae scien-
tiae lumen acciperent.

Currebatur undique ad vocem iucundissi-
mam, ut alterum Theophrastum diceres, ad quem audiendum le-
gimus perrexisse discipulos ad duo milia. Nemo putabatur inge-
nuus, nemo in lauta vitae parte, nisi Guarini esset auditor. Unde
brevi de oscurissimis tenebris educti sunt nostri homines in veram
et clarissimam lucem, omnes repente diserti, omnes eruditi, omnes
limati, omnes in dicendo suaves extiterunt.

Ita plane, ita dilucide verborum naturam explicabat, ita intimum auctorum sensum ape-
riebat, ut tamquam mansa in os pueris inserere videretur. Ad te-
nella iuniorum ingenia informanda et velut imbuenda compendia-
riam quandam regularum rationem perscripsit. Pro iis, qui aliquan-
tulum in grammatica processissent, optima quaeque de Servio
excerpsit, quae tamquam ungues digitosque suos in promptu habe-
rent. Epistolarum exercitationem facillimam excogitavit. Orandi
artem ita tradebat, ita exemplis ad unumquodque genus causae ac-
commodatis demonstrabat, ut ne ipsi quidem Quintiliano cessisset.
Poetas vero cum tanta suavitate, deus immortalis, exponebat, ut
nullum alium pastum animorum quispiam desideraret.

Adhuc in-sonare videtur in auribus meis vox illa dulcissima, sive Marcum Tul-
lium, sive Maronem sive Iuvenalem sive alium quempiam vel ora-
torem, vel poetam, vel historicum sive latinum sive graecum le-
geret. Nam tanta erat in eo graecarum litterarum cognitio, ut
mediis natus Athenis credi posset. Ita nos eiuscemodi lectio delec-
tabat, ita pascebat audientes, ita nostras aures capiebat, ut omnium
corda mulceret lepore, urbanitate atque facetiis suis, quasi ad bea-
torum insulas rapti videremur. Adeo vero humaniter, adeo beni-
gne, adeo patienter interrogantibus respondebat, ut facile animad-
verteretur eum vehementissime cupere, ut quicquid ipse sciebat
in auditores transfunderet.

Quid ego nunc vobis commemorem mirabilem discipulorum
Guarini copiam, qui clari evaserunt? cuius domus officina eloquen-
tiae merito potuit appellari, cuius e ludo, ut de Isocrate dicitur,
tamquam ex equo troiano innumeri principes exierunt. Quorum
0394tanta est multitudo, ut a quo primo incipiam incertus sim.

Vultis a praestantissimo viro Bartholomaeo Roverella, quem Guarini
litterae Eugenio, Nicolae, Callisto Pioque pontificibus gratissimum
reddiderunt et archiepiscopum ravennatem effecerunt, cuius eru-
ditio summique pro ecclesiae Romanae dignitate suscepti labores
roseum pileum milies promeruerunt?

Vultis ab humanissimo et moderatissimo viro Lodovico Casella, cui nisi
Guarini doctrina accessisset, nunquam tam aptus, tam idoneus, tam ab aliquo deo
electus ad gerendum supremum magistratum fuisset, ut iam apud
duos celebratissimos principes in deliciis vixerit benivolentiamque
ab omni genere hominum collegerit summis infimisque pariter ac-
ceptus ob divinam eius continentiam atque integritatem inauditam-
que modestiam miramque et in dicendo et in agendo dexteritatem,
promptitudinem, celeritatem, vivacitatem? Vultis a clarissimo et no-
bilissimo equite et gravissimo iurisconsulto Paulo Costabili, tri-
buno nostro diligentissimo, urbis praefecto populique patrono et
custode, qui ex Guarini schola profectus pro rei publicae commodis
vigilare seque omnibus facilem et perhumanum exibere didicit?


Quid loquar de praestantissimo eximioque equite Nicolao Strozza?
An censetis eum historias et res omnis vetustas ita memoria fuisse
habiturum, nisi eius nobile ingenium Guarinus adiuvisset? Quid
de eius fratre Roberto, spiritu illo candidissimo et altissimi cordis
viro, qui quantus est totus sapientia est, cuius prudentiam decla-
rat ei commissus in Flaminia magistratus, qui est in toto divi
Borsii imperio maximus?

quid de altero fratre Tito, nobilitatis
flore delibato, cuius suavissimo nomini mitissimum quoque et ele-
gantissimum respondet ingenium, quem in Musarum sinu edu-
catum Calliope ipsa divino suo lacte nutrivit, qui post immortale
illud elegiarum suarum carmen nunc maius opus movet Borsina
maiestate dignissimum? quod si non alium fructum Ferrariae Gua-
rinus edidisset, hoc unum de Tito satis superque fuerat. Eodem
modo iudico de Lippo Platesio, vate politissimo, Francisco Ariosto,
poeta festivissimo.

Quid dicam de Hieronymo Castello, quem non
minor ex eloquentia gloria sequitur quam ex philosophia et medi-
cina? quid de Antonio Maria Papiensi , Francisco Marescalco, Bel
loto Cumano, Iacobo Pirundulo, Philippo Bendedeo, Aristotele
Burturio Iohanneque fratre, Vittorino Pavonio, Libanorio, Io-
hanne Compagno, Iohanne Francisco de Turri, Laelio Carolo de
Sancto Georgio, Iacobo Troto, IMalatesta Ariosto, IUgone Basso
IIohanne Castello, Lodovico Ariento ceterisque disertissimis viris,
quorum sola et nuda nomina grande quoddam volumen effice-rent?

Me quoque talibus, qui non sint omnino ignari, si placet,
adnectere potestis, si modo quicquam scimus, si modo inter doctos
numerandus ego videor. Sed quicquid tandem sum, a Guarino
tamquam ex arbore ingentissima ramusculus egredior, tamquam a
fonte abundantissimo rivulus exorior.

Nam nisi Guarinus pueriles
annos meos informasset, nunquam ego totiens ad hunc amplissi-
mum et honestissimum locum cum tanta gloria nominis mei ascen-
dissem.

Quid referam externos?Iohannem Petrum Lucensem, et
probum certe et doctum virum, Iohannem Lamolam Bononien-
sem, Lianorum, utramque linguam egregie callentes, et Bartholo-
maeum Brixianum? quid tres Senenses Nicolaum Salimbernum,
Lodovicum Petri et imprimis Georgium illum Thomasium utrius-
que iuris interpretem, summum profecto virum et administrandae
rei publicae peritissimum, qui Senis decemviratum, praefecturam
et tribuniciam potestatem gessit? quid Antoniolum, quid Galeo-
tum, qui nunc Patavii docent quae Ferrariae a Guarino didice-
runt, infinitosque alios? Dies me deficeret, si cunctos Guarini
discipulos percensere voluerim.

Quid forum nostrum iudiciale?
Nonne Guarini discipulorum plenum est? Operae praetium est
videre quantum inter se distent scripta priscorum tabellionum et
eorum, qui a Guarino instituti sunt, a quo praeter doctrinam no-
vam quoque scribendi figuram acceperunt. Sed quid tanto opere
in privatis versor? Adsunt principes, quod hic homo doctissimus
ad regendos populos mirifice finxit. Quid causae fuisse putatis cur
omnibus Italiae principibus antecellere putaretur divus Leonellus
Estensis, Leonellus inquam, Laurentius, qui in corde
meo scriptus est, quem impia fata terris tantum ostenderunt neque
ultra esse permiserunt? Cur tantum apud omnes nationes nomen
invenit? Guarini eruditione id factum est, qui eum ad principatum
rectissime composuerat.

Identidem in lepidissimo eius filio Nico-
lao , divinae indolis adolescente, elaboravit itaque perfecit, ut pater in
filio vivere videatur maioraque iam a Nicolao quam etiam a Leo-
nello expectari iure ac merito possint. Neque solum civibus nostris
utilis fuit Guarinus, sed toti Italiae, paene universo mundo. Quot
enim ex Flaminia, Venetia, Aemilia, Umbria, Piceno, Thuscia,
Apulia, Calabria, Sicilia, quot ex Liguria, ex Insubribus, ex Gallia
non Cisalpina modo, verum etiam Transalpina, ex Germania, ex
Pannonia, ex Bohemia, ex Dalmatia, ex Illyrica, ex Britannia usque
ad Guarinum audiendum profecti sunt neque ullis impensis pe-
percerunt neque tanta pericula maris formidarunt, ut cygnea di-
vini hominis Guarini voce fruerentur, cuius nomen in orbe notius
est quam cuiusquam magni regis! Quot homines natura barbaros
a loquendi barbarie liberavit eosque in patriam lingua et arte La-
tinos factos remisit! Cuius rei testis est Anglicus ille Eliensis epi-
scopus Vilelmus Gray ex inclita et serenissima regum Angliae
stirpe progenitus, philosophiae theologiaeque scientia egregie prae-
ditus; Robertus Flemming, decanus ecclesiae Lincolniensis, qui
ob singularem in studiis humanitatis praestantiam atque exercitatio-
nem incliti Anglorum regis procurator Romae factus est; Iohannes
Frea, Iohannes Gunthorpe, AngliciI, fidissimi amici mei et homines
doctissimi, et Iohannes ille Pannonius inter celebres poetas recen-
sendus multique episcopi ac summae dignitatis homines, quibus
Guarini litterae non mediocrem honorem addiderunt.

Guarinum etiam audire desideravit illustrissimus princeps Iohannes Angli-
cus, immo angelicus, Vigorniae comes, ipse quoque ex antiquis-
sima regum Angliae prosapia ductus, qui paternam sapientiam
imitatus anno aetatis suae quinto et vicesimo, quod ante eum ac-
cidit nulli, maximus Angliae thesaurarius creari meruit, quod
summo apud Anglos honori ducitur, secundo post regem.

Qui cum mare Britannicum prudentia sua et rei militaris peritia pa-
catum reddidisset, Hierosolymis rediens Musarum dulcedine cap-
tus triennium iam in Italia commoratus est, qui etiam nunc stu-
diorum causa degit Patavii Venetorum humanitate detentus, qui
litterarum avidissimus omnes, ut ita dixerim, Italiae bibliothecas
spoliavit, ut pulcherrimis librorum monumentis Angliam exornet,
quem ego mitissimum dominum meum appellare possum et debeo.
Vellet enim nescio qua bona de ingenio meo opinione permotus
me secum in Angliam ducere, cui certe libens parebo, si nunc in
me fuerint Ferrarienses ingrati.

Quot iam in itinere fuisse arbitra-
mini, qui sub Guarino eloquentiae operam daturi veniebant, qui
audito molestissimo eius interitu maesti domum repetent spe sua
frustrati? Nec enim solum recta litteratura, sed boni etiam mores
a Guarino discebantur, ut veterum oratorum consuetudinem revo-
caret, qui non minus erant vivendi praeceptores quam dicendi
auctores, ut Phoenix ille apud Homerum Achilli iuveni comes datus
dicendi faciendique magister, ut eum et verborum oratorem et
rerum actorem efficeret.

Omnes eius lectiones, omnia documenta, omnia praecepta
ad bene beateque vivendum referebantur. Quo-
tiens inter legendum homo christianissimus stultam antiquorum
de diis immortalibus opinionem refellebat, si quando eos aut ali-
quid ignorantes aut dolentes aut lacrimantes aut etiam percussos
inducerent aut aliis rebus affectos, quae sunt prorsus a divinitate
alienae, eosque suo, ut aiunt, gladio confodiebat.

Sacras litteras non negligebat, sed maxime Cipriani, Lactantii, Hieronymi et acu-
tissimi Augustini studiosus erat. Sciebat enim alia quaedam nobis
legenda esse, qui Christiani sumus, quam olim antiquis, qui deum
ignorabant. Quapropter non saeculares modo, verum etiam reli-
giosi et monachi et Christo amici homines Guarinianum audito-
rium frequentabant.

Quis enim nesciat Bernardinum illum Senen-
sem, quem aetas nostra sanctissimum virum tulit et tot mirabilibus
signis illustratum vidit, et Albertum Sarthianum, invictissimum
dei praeconem, angelicam illam tubam, Ioachinum ex ordine prae-
dicatorum, Timotheum et Titum Novellum, canonicos regulares,
Guarini fuisse discipulos et ab eo artificiose praedicandi ratione
instructos?

Neque viventibus tantum usui fuit, sed etiam posteris.
Quot enim ingenii sui monumenta nobis reliquit Guarinus, quot
eius extant epistolae, quot orationes, quantus numerus optimorum
versuum, quot ex Graecis in Latinum conversi libri, ut orationes
Isocratis, IPlatonis, Alexandri Magni et Caii Caesaris, Lysandri

[p. 402]
Lacedaemonii et Syllae Dionisque vita, de liberis educandis liber
etpleraque alia de Plutarcho, graeco auctore gravissimo, translata,
nonnulla etiam de IMagno Basilio, quae et natos natorum et qui
nascentur ab illis delectabunt! Novissime autem duo nobis dedit,
quae Guarini memoriam in omne tempus conservabunt: Servio
commentatori excellentissimo multa deerant graeca, quae omnia
Guarinus noster ad communem omnium utilitatem, qui humani-
tatis studiis dediti sunt, summa diligentia sua conquisita supplevit;
postremo geografiam Strabonis, quo nullus rectius, nullus gravius,
nullus aptius, nullus distinctius, nullus denique utilius totius ter-
rarum orbis descriptionem explicavit, qui Asiae, Europae Afri-
caeque tractatum decem et septem libris pulcherrime divisit, tam
utile tamque necessarium opus graece confectum latinum reddidit
Guarinus. Quod divo Nicolao quinto, Pontifici maximo, viro eru-
ditissimo, cuius mortem omnes docti doluerunt credereque com-
pulsi sunt verum esse quod ait Aristophanes ille comicus graecus,
ho Zeus me taut' hedrasen hanthropois fthonon
id est deum immortalem invidere hominibus, nam si largior vitae
mora sanctissimo illi patri data esset, revocabantur antiqua studia,
reviviscebant bonae litterae, restituebatur in pristinam dignitatem
eloquentia, surgebant moenia romana tanto inquam pontifici adeo
gratum exstitit illud opus, ut id non minori pecunia emerit, quam
Democriti magnum illud de mundo opus venditum fuerit, quod
talentis quingentis aestimatum perhibent.

Haec in Guarino admirabilia fuerunt. At si mores eius, pruden-
tiam, gravitatem, constantiam, perseverantiam vitaeque sanctimo-
niam ante oculos ponere voluerimus, nova illi laus, nova gloria
deberi iudicabitur. Ita enim semper in studiis caste integreque
versatus est, ut nullius unquam famam laeserit, nulli ne minimam
quidem offensionem intulerit, nulla ab eo iniuria, nulla contume-
lia provenerit, nullum ex eius ore turpe verbum aut indignum
homine docto sit auditum.

Eloquentiam ad hominum salutem a natura concessam in nullius exitum, in nullius perniciem conver-
tebat, nulla movebatur invidia, ingeniosos omnes collaudabat, de
illis ubique bona dicebat, illis quantum poterat favebat. Adole-
scentes omnes, qui avide litteras appeterent, pro filiis ducens non

[p. 404]
modo illis doctrinam suam libentissime impertiebatur, sed de sub-
stantia quoque ipsius saepius erogabat, ut emergere possent. Mo-
destus in loquendo, modestior in agendo, in victu sobrius, cibi
somnique parcissimus, in cultu corporis mediocritate contentus,
non secundis rebus elatus, non fractus adversis.

Civilem vitam
amplexus, ut christiane viveret, uxorem duxit Taddeam, modera-
tissimam illam quidem et religiosissimam feminam, ex qua tre-
decim liberos suscepit, mares septem, femellas sex. Ex maribus
Manuelem honoratissimum sacerdotem fecit canonicumque in
templo maiore Sancti Georgii, quem unum de superis haec nostra
civitas patronum optimum semper sensit, cui graeci praeceptoris
nomen imposuit ob incredibilem erga magistrum suum caritatem,
ut in eorum discipulorum numero facile reponi possit, quibus Iu-
venalis noster felicitatem precabatur his versibus:
dii maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
qui praeceptorem sancti voluere parentis
esse loco.

Gregorium philosophum et medicum singularem, Augustinum
domus dispensatorem, Leonellum tabellionem, Baptistam vero mi-
norem natu vestigiorum suorum sectatorem et partenarum litte-
rarum haeredem veramque imaginem Guarini. Hieronymum autem
primogenitum et Nicolaum, disertissimos iuvenes, in ipso aetatis
flore immaturo funere perdidit, quorum mortem non minus aequo
et forti animo vir sapiens quam aut Anaxagoras aut Xenophon
aut Quintus Fabius Maximus, Marcus Cato aut Lucius Paulus Aemilius filio-
rum suorum obitum tulisse dicantur.

Ex feminis unam virgineo
claustro dicavit, aliam puellam in caelum praemisit, duas honestis-
simis civibus nostris in matrimonium collocavit, unam Mutinen-
sibus tradidit, unam item nubilem reliquit. Hanc tamen tantam
familiam solus hic venerandus senex regebat Appium illum Cae-
cum sine dubio superans, cui summae laudi datur, quod quattuor
robustissimos iuvenes curaverit et senex et caecus. Infatigabilis
erat noster Guarinus, nullo vincebatur labore et in administranda
re familiari occupatissimus et in lectionibus assiduus animo in-
victo, corpore prope ferreo.

O antiquum Socratem nostrum, ovirum in omni parte vitae imitandum! Ad nonagesimum usque

[p. 406]
annum perductus est in summo animi vigore ac prosperrima cor-
poris valetudine, quod bene actae vitae argumentum est, nullius
penitus membri detrimentum passus, mentem sanam in corpore
sano conservans. Non querula, non difficilis, non morosa, non anxia
erat eius senectus, sed placida et lenis et qualem fuisse accepimus
IPlatonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qua-
lem Isocratis, qui eum librum, qui panathenaicus inscribitur,
quarto et nonagesimo anno scripsisse dicitur vixitque quinquen-
nium postea, aut eius magistri Gorgiae Leontini, qui centum et
septem complevit annos.

Quorum imitatione Guarinus nunquam
in studio, nunquam in opere suo cessavit, sed mori in litteris, mori
in legendo voluit atque in extremo vitae tempore dulcius moriente
cigno canere visus est, quasi adventantem beatitudinem suam prae-
sagiret. Quod si vera sententia continetur in eo carmine, quod in
Graecorum conviviis cantari solitum accepimus, tres esse res in hac
vita maxime optabiles, proton men calos hugiainein, deuteron
calon einai, triton de ploutein hadolos, primam quidem bene va-
lere, alteram formosum esse, tertiam divitias habere sine fraude
quaesitas, nihil de summis bonis ad felicitatem Guarino nostro de-
fuisse fateamur necesse est, cui et honestissimae opes contigerint et
corporis dignitas mirae salubritati coniuncta et platonica facies,
quem, si quis eum non noscens vidisset, tamen vultus hilaritate ac
maiestate permotus honorasset, non secus ac Cimber ille a Syllanis
missus Caii Marii conspectum exhorruit et veneratus est.

Quae quam-
quam magna sint, ut certe sunt, illa etiam sunt maiora quae diximus:
magnitudo ingenii mentisque praestantia, quorum inter epulas
vinumque oblitus est auctor graeci carminis. Post ergo tales tam-
que mirificas utilitates, quas Guarini vita humano generi praestitit,
immortali deo visum est purissimam eius animam evocare ad bea-
torum sedes, ubi laborum suorum uberrima et copiosissima prae-
mia consequatur et Iesu optimi maximi, quem summa semper
pietate coluit, fruatur aspectu.

Itaque misit certissimum mortis
nuntium febrem et dolores quosdam pleuriticos, qui eum a cor-
porea mole dissolventes in veram, unde venerat, patriam redire
iuberent, ne diutius in hac vita, quae mors potius quam vita no-
minanda est, peregrinaretur. Qua ex re minime territus, sed op-
tandam potius quam timendam mortem intelligens, si quidem ali-
0408quo eum perduceret, ubi esset futurus aeternus, laeto et intrepido
vultu et animo voluntatem domini accepit munitusque sacramentis
ecclesiae ac rebus suis prudentissime ordinatis testamentoque rite
condito ore pio et osculatis filiis eadem quoque in eos benedictione
usus, quam fecisse traditur Iacobs in filios suos, in dulcissimorum
liberorum amplexu, in carissimorum amicorum osculis animam
efflavit, tranquillissime expiravit vir omnium saeculorum memoria
dignus.

Hunc exitum, hunc vitae finem habuit Guarinus noster. Cui
quamquam nihil mali acciderit, si post omnia, quae in hac vita
optari possunt, naturae satisfecit, quae creatis omnibus terminum
praescripsit, quamquam debito tempore diem suum obierit, erant
tamen eius mores adeo suaves, eius ingenium adeo mite, adeo iu-
cundum, ut mori omnino nunquam debuisset. Qui de nobis ita
meritus est, ut ei auream statuam erigere debeamus, quemadmo-
dum in Gorgiam Leontinum Athenienses fecisse traduntur. Ego
certe id quod praestare possum coram deo et hominibus polliceor
et spondeo me fore pullatum atque lugubrem et nigra veste usurum
tamquam in morte carissimi parentis. Atrata etiam erit scola mea,
atrati erunt omnes libri nostri. Epigramma vero, quod in eius
sepulchro incidendum sit, tale accipiatis velim, nisi fortasse meus
cultius nitidiusque id facere voluerit: Extinctum Musae doctum flevere Guarinum,
cuius in interitu concidit eloquium.

Illum praecipue flevit Ferraria tellus,
in qua lustra octo rhetoricam docuit. Et pulchro Latio Graias revocavit Athenas.
Quo duce Romanis Graecia nota fuit. Virtutis praeceptor erat morumque magister
atque pater iuvenum, gloria magna senum.Post nonaginta sub marmore clauditur annos.
Fama volat terris, spiritus astra colit.

Vel alio modo, si placet: Prima mihi patria est dulcis Verona, secunda
Ferraria et nutrix alma vocanda mea.
Haec plus ter denos tenuit me suaviter annos
tradentem veterum tot monumenta virum,praestanti ingenio iuvenes orare docentem
scribere et ornatis dicta soluta modis.
[p. 410]
Texere perdocui resonanti carmina plectro
et docui molles condere versiculos,
quo pacto teneris decantarentur amores,
quo pede conveniat Martia bella geri.

Ergo qui Musas coluisti et Apollinis aedem,
dicere ne grave sit: care Guarine, vale!Vel tertio, si vultis:
Quisquis es o nostrum qui transis ante sepulchrum,
haec, rogo, ne pigeat verbula perlegere.
Sic etenim poteris fuerim qui certior esse
et quanta exstiterit gloria in orbe mea.
Veronensis eram, nomen dixere Guarinum;
ore est mellifluo Musa locuta meo.

Me propter studiis mea candida floruit aetas,
ingeniis per me lingua latina viget.
Ad nostram iuvenes currebant undique vocem
et mea sedulitas profuit ingeniis.
Me domus Estensis pleno cumulavit honore
grataque Ferraria perque benigna mihi.
Haec ego, care hospes, te omnino scire volebam:
nostra cubare iube molliter ossa, precor.

Sed quid hoc est? an vos id cernitis quod ego intueri videor?
Agnosco tandem: umbra Guarini est, silentium mihi auctoritate
sua imperat. Audiamus quaeso quidnam sibi velit: "vestram in
me, o viri Ferrarienses , benivolentiam pietatemque, dum eram vo-
biscum in vita, quadraginta fere iam annos cognovi. Eam nunc in
publico mei funeris maerore tanto clarissimorum virorum coetu
tantaque frequentia cumulatissime indicastis.

Tu praesertim, mi Casella dulcissime, quem ego in vita plus quam dimidium animae
meae semper dilexi, gratissimi discipuli officium implevisti. Orta
enim levi et puerili contentione de primo loco inter eos, qui gra-
vitatem et doctrinam profitentur, qui litterarum duces et rectores
vocitantur, depositoque in via cadavere meo, tum caelum suspi-
ciens Casella meus: "Voluisti, inquit, o Deus immortalis, hoc scan-
dalum evenire, ut tanto viro [non] debitum honorem praestare-
mus? non deerunt, mihi credite, qui Guarinum efferant. Acce-
damus, o Paule, o Nicolae Strozza, gestemus ipse carissimum prae-
ceptorem nostrum.

Ipse subibo humeris nec me labor iste gravabit."

[p. 412]
Tunc omnes summi viri auctoritate, exemplo, oratione Casellae
commoti, certatim humeros suos et colla feretro meo subiecerunt:
ipse praetor urbanus, ipse Lodovicus Casella, referendarius tanti
ducis, Paulus Costabilis, Ferrariensis rei publicae gubernator, Ni-
colaus Strozza, decus atque ornamentum equestris dignitatis, Han-
nibal Gonzaga, maximus principis consiliarius, Franciscus Arreti-
nus, fons litterarum, Petrus Malusellus, Franciscus Forzate, equi-
tes insignes, multique alii honoratissimi viri cum totius populi ap-
plausu et summa Lodovici Casellae gloria.

O pietatem inaudi-
tam, o nobilem Guarini triumphum, o mansuetudinem omnium
gentium linguis atque litteris, omnium praedicatione monumen-
tisque decorandam! eritis omnes Carbonis mei beneficio immortales,
nulla dies unquam memori vos eximet aevo,
nomenque vestrum penetrabit usque ad ultimos terrae fines. Quod
si Carbo meus paulo ante scivisset, non se continuere potuisset,
quin pro sua summa libertate dicendi et caritate in praeceptorem
etiam ex tempore acriter invectus esset in eos, qui rectores appel-
lari volunt, cum stultum et iuvenilem impetum animi sui regere
non possint. Quamquam illis gratias agere debeo; nam nisi stulte
fecissent, non fuisset tantorum discipulorum gratitudo intellecta.

Quamobrem, ut vestram istam officiosissimam humanitatem gra-
tissimam mihi intelligeretis, iter meum ad superos paulisper re-
vocavi, ut vobis aliquid consoLationis afferrem, qui tantopere de-
siderio mei estis afflicti. Scitote, o mi carissimi cives, nihil mali prop-
ter mortem mihi evenisse. Si autem vobis ob interitum meum
aliquid incommodi accidit, non equidem vellem; quantum vero
ad me attinet, nihil est quod doleatis aut tristitia sitis affecti. Ego
et mihi et gloriae satis vixi et, quem dederat cursum natura, peregi,
fatum etiam et tertiam Saturni revolutionem, quod rarissimis
hominibus contingit, superavi.

Diuturnum vitae spatium, si quid
modo diu est, in quo sit aliquid extremum, non inutiliter con-
sumpsi, sed plurimi et maximi labores mei alios nostri memores
fecere merendo. Nunc, nunc e manibus meis, nunc, nunc e tu-
mulo fortunataque favilla nascentur violae, nunc esse verum ex-
perior, quod vivens firmissime credidi, stultam et vanam fuisse opi-
nionem Epicuri, qui animam simul cum corpore interire putavit,
0414quem secutus Alexander animas de materiae viribus profectas una
cum corruptione corporum evanescere dixit, fatuam quoque ac
iure optimo explosam Averrois sententiam, qui duplicem in homi-
nibus animam posuit unicumque in cunctis mortalibus qui sunt,
fuerunt futurive sunt, intellectum veluti plurimarum navium gu-
bernatorem. Plus apud me valuerunt et IPlatonis et Xenophontis
et Marci Tullii Ciceronis rationes de immortalitate animorum veris-
sime excogitatae, vel potius Christianae philosophiae, quam theo-
logiam vocamus, efficacissima argumenta, ut eorum animis, qui
vitam cum virtute traduxerint, post mortem, quae nihil aliud est
quam, ut inquit Plato, lusis fuches cai somatos solutio animae
a corpore ac separatio mortalis ab immortali, talibus inquam animis
pateat locus voluptatis et beatitudinis plenissimus, quem antiqui
Elysium, nostri vero rectius empyreum caelum nominant, ubi evo
sempiterno fruantur.

Bene igitur valete ac recte vivite, ego in cae-
lum migro comitatus angelicis cantibus, visurus a facie ad faciem
deum meum ac redemptorem generis humani. Te vero, Lodovice
Carbo, relinquo vice mei, qui a me susceptum iter et demonstratam
viam ingrediaris et laboriosa vitae ratione ad honorem contendas.
Habuisti non solum me in Latinis praeceptorem, verum etiam in
Graecis Theodorum illum tuum, virum in omni litterarum genere
eminentissimum. Tu ea aetate docere coepisti, qua discere alii
solent. Me adhuc vivo nomen tuum disseminari coeptum est. Te
hortor, ut laborem non fugias.

Perge in coepto, magna certe laus,
magna tibi gloria paratur et quamquam, cum adhuc puer in ludo
meo versabaris, eam animi tui magnitudinem cognovi, ut vix te
Roma capere posse videretur, si me audire velis, si consilium
meum accipias, vitabis speciosos istos dignitatum gradus et cu-
pidorum hominum insanias, quae neque animum perficiunt, sed
ignorantiam potius et vitia nutriunt et litterato otio vitaeque tran-
quillitati sunt inimicae.

Recordare Phaethontis incendium, me-
mento Icari lapsum, qui, quoniam immoderata et alta nimis appe-
tiverunt, dignum cupiditate sua exitium invenerunt. Exemplo tibi
sit Franciscus Arretinus, vir ille scientissimus, qui spretis et pro
nihilo habitis honoribus, de quibus alii homines inter se digladiari
solent, nudam veritatem et divinarum humanarumque rerum co-
gnitionem absolutissimam et expeditissimam sequitur.

Quod si,
[p. 416]
ut spero, feceris, et tu ab omnibus sapiens iudicaberis et magno-
pere laetandum erit Ferrariae, si tu talem successorem institues,
qualem ego te dimitto. Quid quaeris amplius? Fautores habes Lo-
dovicum illum tuum, litterarum deus et columen, Paulum, Pri-
scianum, tria urbis vestrae lumina clarissima.

Datus est tibi latis-
simus campus, in quo excurrere ingenium tuum, in quo vagari
possit eloquentia, divi Borsii regiae divinaeque virtutes, quarum
ea est magnitudo, ut scriptoribus omnibus materiam et copiam
facillime suggerat atque suppeditet, quas enarrare minime gra-
varer, nisi tu id saepenumero fecisses, nisi iam cuncto fere orbi
essent notissimae. Non est igitur dubitandum, quin te quoque
civem suum magnifice tractaturus sit liberalitatis et munificentiae
idea, divus Borsius, simulque benignus populus Ferrariensis, qui
te ita ornabit fortuna, ut tu patriam virtute ornas. " Quid tibi ego
respondeam, colendissime pater? omnia verba tua huc denique
redeunt, ut te carituri simus. Renovate dolorem, revocate lacrimas,
non parcite oculis, contundite pectora palmis: Guarinum nostrum
derelinquimus in obscurissimis latebris, in aeterno carcere ab-
scondendum nunquam amplius visuri, nunquam amplius audituri.



Carbone, Ludovico.

Crediti | Info testo

Nome utente:

Password:


Registrati


Informatica Umanistica

Università di Pisa